Series VI Band 3 · No. 86.

Cogitatio non est motus.

Latin

Quicquid a nobis immediate percipitur nec percipitur esse motus, id non est motus. Cogitatio a nobis immediate percipitur nec percipitur esse motus. Ergo cogitatio non est motus. Minor ita probatur. Cogitationem esse motum percipitur vel sensu vel demonstratione ex eo quod sentimus ducta; non sensu percipitur, quia nemo dicere potest qualemnam sentiat motum: non demonstratione ex eo quod sentimus ducta; quia ipsius perceptionis simplicissima perceptio est, tametsi eius quod perceptum est, varietas magna sit. Ex simplicissimo autem nihil potest demonstrari: certe locum non involvit ipsa perceptio, etsi locum involvat objectum perceptionis. Ergo nec cogitatio, ergo nec motum, quia motus involvit locum. Ut accurata sit demonstratio debet ita fieri, si quid in se aliquid simplicissimum non involvit, nec involvit id quod hoc simplicissimum continet (qui non habet partem non habet totum). Extensio est aliquid simplicissimum. In omni intellectione pura seu a characteribus purgata percipitur omnis forma simplex quam res involvit. Ergo si purgata a characteribus cogitatione aliqua forma simplex non deprehenditur in aliquo, ideo utique non inest. Ad existentiam necesse est aggregatum omnium adesse Requisitorum. Requisitum 5 est id sine quo res esse non potest. Aggregatum omnium requisitorum est causa plena rei. Nihil est sine ratione. Quia nihil est sine aggregato omnium requisitorum. In corporibus non est ratio existendi. Ut facile demonstrari potest, nimirum etiam si