Series VI Band 3 · No. 85.
Catena mirabilium demonstrationum de summa rerum.
Idem est ex alicuius possibilitate sequi existentiam, et ex alicuius essentia sequi existentiam, quia idem est rei essentia et specialis ratio possibilitatis, seu ex quo concepto rem possibilem esse distincte sive a priori concipitur: a priori inquam, id est non ab experientia, sed ex ipsa rei natura, quemadmodum numerum ternarium, lineam circularem, aliaque id genus possibilia esse concipimus, etsi nunquam ea reapse existere essemus experti, vel saltem nulla huius experimenti habita ratione. Idem est Ens a se, et Ens ex cuius Essentia sequitur Existentia, nempe Ens cui essentiale est Existere, seu quod per suam essentiam existit. Idem quoque est Ens necessarium, et Ens ex cuius essentia sequitur existentia; Ens scilicet necessarium est, quod necessario existit, ita ut ipsum non existere implicet contradictionem, atque adeo cum conceptu seu essentia huius Entis pugnet. Itaque de conceptu seu Essentia eius est existentia. Hinc habemus praeclarum Theorema, quod est fastigium doctrinae Modalium, et quo transitur mirabili ratione, a potentia ad actum: Si Ens necessarium est possibile, sequitur quod existat actu seu quod tale Ens actu reperiatur in Universo. Catena mirabilium demonstrationum de Summa rerum Nihil simul est et non est, vel quidlibet vel est vel non est. Nunc aliquid fieri est circa praesentia. Praeteritum autem aut futurum, nunc aliquid suscipere, esset ipsum esse praesens; nihil autem simul praesens et praeteritum, hinc factum fieri non potest infectum, nec futurum aliquid esse desinit, nisi cum fit praesens. Nihil est sine causa, quia nihil est sine omnibus ad existendum requisitis. Effectus integer aequipollet causae plenae, quia aequatio quaedam debet esse inter causam et effectum, transiens ex uno in aliud. Ea vero consistit in hac aequipollentia, nec alia mensura reperiri posset. Non nisi unum est genus Mundi, seu nulla dantur Entia praeter corpora et mentes, seu qualia sentimus, nec corpora, nisi quorum distantia certa a nobis. Nam si dentur, non poterit dici sintne nunc an non sint. Quod est contra primum principium. Hinc jam sequitur non omnia possibilia existere. Spatium et tempus esse infinita, quaerenda demonstratio perfecta. Dicere tempus fuisse sine rebus, est nihil dicere, quia eius temporis quantitas per nullam notam determinari potest. Quia causa aequipollet effectui non perfectione sed expressione, non potest aliquando incepisse creaturarum ordo, sed semper aliquid fuit praeter Deum seu Deus semper aliquid creavit, pater meus usque operatur. Magnum discrimen inter tempus et lineam, intervallum inter duos status momentaneos inter quos nihil intercessit nullo posset modo determinari, nec dici potest quot res interjici potuerint, cur enim non plures. Quod non est in spatio, ut si globus sit intus vacuus. Itaque quae in tempore inter quae nihil (intercedit), ea se tangunt, quod non est in spatio ob situm. Spatium esse infinitum vel hinc demonstratur, quia qualecunque ponatur nulla est ratio cur non factum sit majus. Nullam autem rationem reddi posse patet, quia summa in eo homogeneitas, et eius existentia aliis rebus non obstat. Aliquid faciendum fuisse ex eo patet quia aliquid factum est, et quia nulla ratio determinans quantum, seu limitans, erit quantum maximum esse potest seu absolute infinitum. Eodem argumento postea probatur etiam nullum dari vacuum vel interspersum vel magnum, quia omnia impleri possibile est. Aliunde peculiariter refutetur spatium magnum ultramundanum in quo infinito mundus finitus, quia materia haec in ipsum dispergeretur, neque unquam recolligeretur. Posita plenitudine demonstrantur atomi. Imo et sine plenitudine, ex ea sola consideratione quod omne flexile dividetur in puncta. Videtur rationi valde consentaneum, ut corpora primitiva omnia sint sphaerica, directiones autem omnes rectilineae. Corpora cohaerentia ex eo, si scilicet corpora quaedam in fornicem componantur intus cavum, id est materia subtiliore plenum, qui fornix difficulter dissolvetur quia pori a componentibus relicti minores sunt, quam ut pervii sint materiae circumstanti ad locum replendum. Haec corpora firma fere in globosam quantumlibet redigentur formam, quia sic quam minime obstant circumstantibus, et quia id fieri potest sine dissolutione. Hinc omnia ex globis, et tametsi non essent globi infima elementa, tamen semper rediretur ad globos, inutilis ergo foret figurarum in Atomis varietas quare sufficit esse Atomos omnes globosas. Optima demonstratio, quod corpus a spatio seu extensione differat, ex eo sumitur, quod ex sola extensione seu longitudinis latitudinis et profunditatis notione demonstrari non potest impenetrabilitas, seu quod duo extensa non possint esse in eodem loco sive quod impossibile sit duo esse extensa, solida inter se congruentia, seu quorum nullum punctum sit Punctum, quod non distantia ab aliquo alterius puncto careat.