Series VI Band 3 · No. 84.
Definitio Dei seu entis a se
point de volume. Principium autem meum est, quicquid existere potest, et aliis compatibile est, id existere. Quia ratio existendi pro omnibus possibilibus non alia ratione limitari debet, quam quod non omnia compatibilia. Itaque nulla alia ratio determinandi, quam ut existant potiora, quae plurimum involvant realitatis. Si omnia possibilia existerent, nulla opus esset existendi ratione, et sufficeret sola possibilitas. Quare nec Deus foret nisi in quantum est possibilis. Sed talis Deus qualis apud pios habetur non foret possibilis, si eorum opinio vera est, qui omnia possibilia putant existere. Dialogus de anima brutorum inter Pythagoram et Cartesium in Elysiis campis sibi obviam factos. Definitio Dei seu Entis a se Deus est ens ex cuius possibilitate (seu essentia) sequitur ipsius existentia. Si iam Deus hoc modo definitus est possibilis, sequitur quod existat.