Series VI Band 3 · No. 83.

Principium meum est, quicquid existere potest et aliis compatibile est, id existere

Latin

2 Xbr. 1676. Non est opus ad augendam rerum multitudinem pluribus mundis, neque enim ullus est numerus, qui non sit in hoc uno mundo, imo in qualibet ejus parte. Introducere aliud genus rerum existentium, aliumque velut Mundum etiam infinitum. Est abuti existentiae nomine, neque enim dici potest an nunc existant illae res an non. Existentia autem ut a nobis concipitur involvit aliquod tempus determinatum, sive hoc demum existere dicimus, de quo certo aliquo temporis momento dici potest, ista res nunc existit. Multitudo est major rerum in toto quam in parte; etiam in infinita multitudine. De vacuo formarum non inutilis dissertatio ut ostendatur non omnia possibilia per se existere posse cum caeteris, alioqui multa absurda, nihil tam ineptum fingi posset, quod non esset in mundo, non tantum monstra, sed et mentes malae et miserabiles, item injustitiae, et nulla esset ratio cur Deus diceretur bonus potius quam malus; justus quam injustus. Esset aliquis mundus in quo omnes probi poenis aeternis punirentur, et omnes improbi pensarentur, felicitate luerent scelus. Immortalitas mentis mea methodo statim probata habetur, quia possibilis in se, et aliis omnibus compossibilis, sive rerum cursum non imminuit. Quia mentes n'ont