Series VI Band 3 · No. 79.
Quod ens perfectissimum sit possibile
Demonstrationem reperisse videor, quod Ens perfectissimum, seu quod omnem Essentiam contineat, seu quod omnes habeat Qualitates, seu omnia attributa affirmativa, sit possibile, seu non implicet contradictionem. Hoc patebit si ostendero omnia attributa (positiva) esse inter se compatibilia. Sunt autem attributa aut resolubilia, aut irresolubilia, si resolubilia sunt erunt aggregatum eorum in quae resolvuntur; suffecerit ergo ostendisse compatibilitatem omnium primorum, sive irresolubilium attributorum, sive quae per se concipiuntur, ita enim si singula compatibilia erunt, etiam plura erunt, adeoque et composita. Tantum ergo suffecerit ostendere Ens intelligi posse, quod omnia attributa prima contineat, seu duo quaelibet attributa prima esse inter se compatibilia. Sunto illa A, B. Si ergo incompatibilia sint, ergo haec propositio: qualitas A, et qualitas B non possunt esse in eodem subjecto, erit necessaria, adeoque vel identica, vel demonstrabilis. Non potest esse identica, nam tunc ubi sit A non posse esse B, idem esset quod A est A, vel A est B, adeoque alterum exprimeret exclusionem alterius, adeoque alterum eorum foret alterius negativum, quod est contra hypothesin, supposuimus enim omnia esse affirmativa. Non est demonstrabilis, nam si demonstretur, ubi sit A non posse (esse) B, id non fieri poterit nisi resolutione alterutrius vel utriusque. Quod est contra Hypothesin, supposuimus enim esse irresolubilia, demonstrari ergo non potest haec incompatibilitas. Nulla est ergo, adeoque duae quaelibet qualitates affirmativae sunt compatibiles, adeoque omnes omnibus; possibile est ergo Ens quod omnia habeat attributa. Hinc jam porro videtur probari, Ens huiusmodi, quod est perfectissimum, esse necessarium; nam non potest esse, nisi rationem existendi habeat a se vel alio, non potest ab alio habere, cum omnia quae in alio intelligi possunt, jam in ipso intelligi possint, sive cum per se concipiamus sive nulla extra se habeat requisita. Ergo vel nullam habere potest existendi rationem, adeoque impossibile est, contra id quod ostendimus, vel eam habebit a se, adeoque erit necessarium. Omne attributum mere affirmativum est infinitum; seu quantum maximum esse potest, seu continet omnia sui generis. Plura sunt necessario attributa affirmativa prima; quia si unum tantum esset, una tantum res intelligi posset. Videntur negativae affectiones oriri non nisi ex affirmativorum pluralitate. Exempli causa cogitatio et extensio, nam cum impossibile sit cogitari extensum sine varietate, hinc sequitur certos aliquos extensi modos esse necessarios, eosque qui fuere sunt eruntve ab uno cogitari posse omnes. Unde patet origo et necessitas modificationis. Res omnes non ut substantias sed modos distingui, facile demonstrari potest, ex eo quod quae radicaliter distincta sunt, eorum unum sine altero perfecte intelligi potest, id est omnia requisita unius intelligi possunt, quin omnia requisita alterius intelligantur. At vero hoc ipsum non est in rebus, quia enim Ultima ratio rerum unica est, quae sola continet aggregatum omnium requisitorum, omnium rerum, manifestum est, omnium rerum requisita esse eadem; adeoque et essentiam, posito essentiam esse aggregatum omnium requisitorum primorum, omnium ergo rerum essentia eadem, ac res non differunt nisi modo, quemadmodum Urbs spectata ex summo loco differt a spectata ex campo. Si ea tantum realiter differunt, quae possunt separari seu quorum alterum perfecte sine altero intelligi potest, sequitur nihil realiter ab altero differre, sed omnia esse unum, quemadmodum disserit et Plato in Parmenide. Omnium rerum ultima ratio eadem. Ultima ratio est aggregatum requisitorum sufficientium. Aggregatum requisitorum sufficientium est Essentia. Ergo omnium eadem est essentia. Videntur requisita dicere relationem ad existentiam, attributa ad essentiam. Attributum, affectio, proprietas, essentia. Attributum est praedicatum quod per se concipitur, sive irresolubile. Affectio est praedicatum compositum ex attributis. Proprietas est affectio continens omnia attributa. Essentia est pr (bricht ab) Scribenda est Metaphysica accuratis definitionibus ac demonstrationibus, sed nihil in ea demonstrandum, nisi quod sententiis receptis non nimis pugnet. Ita enim recipi poterit haec Metaphysica; quod si semel probata sit, postea si qui profundius scrutabuntur, ducent consequentias necessarias ipsi. Praeterquam quod separato postea labore, via illis ad ratiocinandum de his rebus ostendi potest. Utile erit in hac metaphysica adjici passim magnorum Virorum autoritates, qui scilicet similiter ratiocinati sunt. Praesertim cum illae continent aliquid quod ad illustrandam sententiam videtur posse pertinere. Attributum est praedicatum necessarium quod per se concipitur, seu quod in alia plura resolvi non potest. Affectio est praedicatum necessarium resolubile in attributa, seu Affectio est praedicatum demonstrabile de subjecto. Proprietas est affectio reciproca, sive affectio continens omnia subjecti attributa, sive ex qua omnia alia praedicata possunt demonstrari. Essentia est id omne quod in re per se concipitur, id est aggregatum omnium attributorum. Accidens rei est praedicatum contingens.