Series VI Band 3 · No. 80.

Ens perfectissimum existit

Latin

Perfectiones, sive formae simplices, sive qualitates absolutae positivae, sunt indefinibiles sive irresolubiles (sive cogitatio quae de ipsis habetur non potest in alias cogitationes simpliciores resolvi). De termino irresolubili velut subjecto non potest demonstrari propositio universalis (quoniam omnis demonstratio propositionis universalis fit per resolutionem subjecti). De quo nihil potest demonstrari de eo non possunt enuntiari nisi propositiones indemonstrabiles. Propositiones necessariae indemonstrabiles sunt identicae (nam solae sunt per se notae, aliae autem omnes earum ope accedentibus definitionibus sive resolutionibus denique ostendi possunt). Propositiones identicae sunt ut A est A, B est B, C est C, A non est non A, vel quod idem est (ex hypothesi diversitatis) A non est B, A non est C, A non est BC etc. ut cogitatio est cogitatio, cogitatio non est non cogitatio, sive non est aliud a cogitatione, non est extensio. At propositio A et B (verbi gratia cogitationem et extensionem) non posse esse in eodem subjecto non est identica sive non est ex numero praecedentium (aliud enim longe cogitationem non esse extensionem, aliud non posse esse in eodem subjecto). Et tamen si vera esset universalis necessaria esset. Ergo haec propositio vera non est, sive possunt esse in eodem subjecto duae formae simplices quaelibet (vera inquam non est, quia ut ostendimus omnis propositio universalis necessaria vera aut est indemonstrabilis ac proinde identica, aut demonstrabilis; istam autem patuit esse neutram, formae simplices possunt esse in eodem subjecto). Ergo et quotlibet, par enim ratiocinatio est. Et in his existentiam sive possibile est Ens quod cum caeteris omnibus perfectionibus etiam contineat Existentiam (nam et existentia ex perfectionum sive qualitatum absolutarum positivarum numero est). Ergo Ens perfectissimum existit, Q. E. D. Quicquid necessarium est necessario existit. Quicquid necessario existit existit. Ergo Ens necessarium existit. Conclusio sic intelligenda: si quod detur Ens necessarium existet, ostendendum solum est dari, scilicet in numero rerum possibilium sive intelligibilium. Nota propositiones universales omnes postulant subjecti resolutionem. Esto omne A est B, si demonstrabilis est demonstrabitur resolutione vel ipsius A, vel ipsius B, vel utriusque: (Ergo si reciproca utriusque) si resolutione ipsius A, tantum habemus propositum, si resolutione utriusque, habemus etiam propositum. Superest ut quaeramus an sola resolutione ipsius B. Ponamus B solum resolvi. Fiet omne B est CD. Et C vel D rursus resolutis nihil fieri aliud potest, continuata utcunque resolutione quam omne B est EFG etc. In his EFG etc. aut continetur A expresse aut virtute, aut nullo modo. Si nullo modo continuata quantumvis resolutione contineatur A, nihil ex resolutione ipsius B potest demonstrari quod concernat A, sin virtute contineatur, id est definitione pro ipso prodeunte, substituatur in locum suae definitionis et expresse continebitur. Ponamus ergo expresse contineri A, in resolutione ipsius B, tantum inde sequetur omne B est AH etc. unde sequitur et omne B est A, vel quoddam A est B, sed non inde sequetur omne A est B. Ergo opus resolutione ipsius A, ut inde oriri possit B, quod si reciproca sit propositio apparet hinc velut Corollarium eam demonstrari utriusque termini resolutione. Hinc omnes propositiones negativae demonstrabiles demonstrantur utriusque termini resolutione, sunt enim omnes reciprocae. Quod Ens perfectissimum existit. Perfectionem voco omnem qualitatem simplicem quae positiva est, et absoluta, seu quae quicquid exprimit sine ullis limitibus exprimit. (Qualitas) autem eiusmodi quia simplex, ideo est indefinibilis sive irresolubilis, alioqui enim vel non una erit simplex qualitas sed plurium aggregatum, vel si una erit limitibus circumscripta erit atque ita ope negationum intelligetur contra hypothesin, assumta est enim pure positiva. Ex his non est difficile ostendere omnes esse compatibiles inter se, sive in eodem esse posse subjecto. Nam sit propositio eiusmodi A et B sunt incompatibiles (intelligendo per A et B duas eiusmodi formas simplices sive perfectiones). Patet eam non posse demonstrari sine resolutione terminorum A vel B, alterutrius vel utriusque, alioqui enim natura eorum non ingrederetur ratiocinationem, et incompatibilitas aeque de ipsis ac de quibusvis aliis rebus demonstrari posset. Atqui ex hypothesi sunt irresolubiles. Ergo haec propositio de ipsis demonstrari non potest. Posset autem utique de ipsis demonstrari si vera esset, esset enim necessaria neque tamen per se nota. Ergo vera non est. Compatibiles ergo sunt omnes perfectiones. Datur ergo sive intelligi potest Ens quod sit subjectum omnium perfectionum sive perfectissimum. Unde ipsum existere statim patet, cum et existentia inter perfectiones contineatur.