Series VI Band 3 · No. 77.

Guilielmi Pacidii de rerum arcanis

Latin

Guilielmi Pacidii de Rerum Arcanis. 1) De Arte Rationis et Methodo inveniendae veritatis. 2) De Lingua Rationali, et de Artibus characteristica et combinatoria. 3) De Algebrae imperfectione et novo quodam Analyseos genere et de abdita Geometria. 4) De vera Metaphysica, deque idea et existentia Dei. 5) De animabus, quod omnia sint animata, sola autem immortalis reminiscatur sui. 6) Labyrinthus prior, seu de Fato, Fortuna, Libertate. 7) Labyrinthus posterior, seu de Compositione continui, tempore, loco, motu atomis, indivisibili et infinito. 8) Geometria motus seu linearum determinationes, centrobaryca, revocatio motus ad calculum. 9) Physica motus seu de potentia et concursu ac reactionibus. 10) De artibus Mechanicis, seu de motuum coordinationibus, pro corporum figura et consistentia et potentia. 11) Hypothesis Physica demonstrativa deque artibus physicis. 12) De abditis rerum causis et Medicina dogmatica constituenda. 13) De Naturae arcanis et corporum exaltatione et Tinctura. 14) De Luce Mentium et Amore Dei super omnia. 15) Demonstrationes Catholicae, seu de vera Ecclesia et Caritate. 16) De Iustitia et novo Codice. 17) De Majestate et Republica. 19) De Prudentia pragmatica, et historia nostri temporis. 20) De rebus Oeconomicis, deque incrementis civitatum, opificiisque et re mercatoria. 21) De arte ac disciplina militari ac bello sacro. 22) De educatione, literis et linguis. 23) De censura morum et casibus conscientiae. 24) De societate Theophilorum et perfectione Christiana. 25) Votum: sive fabula de emendatione rerum generali, et Historia seculi sequentis, incipit anno 1730. 26) Spes sive carmen de futura vita.