Series VI Band 3 · No. 76.

De plenitudine mundi

Latin

1676 Mihi videtur Omnem mentem esse omnisciam, confuse. Et quamlibet Mentem simul percipere quicquid fit in toto mundo; et has confusas infinitarum simul varietatum perceptiones dare sensiones illas quas de coloribus, gustibus, tactibusque habemus. Tales enim perceptiones non uno constant actu intellectus, sed aggregato infinitorum; praesertim cum ad sensum alicuius coloris alteriusve rei perceptibilis, sit opus quodam temporis tractu. Tempus autem in infinitum divisibile, et certum est quolibet momento percipere animam, alia atque alia, sed ex omnibus perceptionibus infinitis in unum confusis oriri rerum sensibilium perceptiones. Sed existentiae, cogitationis ipsius, aliorumque id genus perceptio fit momento. Porro mirum non est quandam mentem percipere quae aguntur in toto mundo, quia nullum est corpus tam exiguum, quin posita Mundi plenitudine alia omnia sentiat. Itaque hoc modo mira oritur varietas, quot enim mentes, tot diversae universi relationes; quemadmodum si urbs eadem e diversis locis spectetur, itaque plurium Mentium creatione Deus efficere voluit de universo, quod pictor aliquis de magna urbe, qui varias eius species sive projectiones delineatas exhibere vellet, pictor in tabula, ut Deus in mente. Ego magis magisque persuasus sum de corporibus insecabilibus, quae cum non sint orta per motum, ideo simplicissima esse debent ac proinde sphaerica, omnes enim aliae figurae subjectae varietati. Non ergo videtur dubitandum esse Atomos sphaericas infinitas. Si nullae essent Atomi omnia dissolverentur posito pleno. Rationale est plenum mirabile quale explico, quanquam meris ex sphaeris. Nullus enim locus est tam parvus quin fingi possit esse in eo sphaeram ipso minorem. Ponamus hoc ita esse, nullus erit locus assignabilis vacuus. Et tamen Mundus erit plenus, unde intelligitur quantitatem inassignabilem esse aliquid. Diversi resistentiae gradus non possunt esse in primis et simplicissimis, explicanda enim causa varietatis. Est tamen ubi demonstrari potest varietas, ut globorum, nam posita plenitudine Mundi, necesse est globulos esse alios aliis minores in infinitum. Videndum an globulis tribuendus motus circa proprium centrum. Ex globulis solis explicari potest connexio corporum, sine ullis hamis, uncisque, qui inepti et a rerum simplicitate et pulcritudine alieni. Causa autem connexionis, cum pilae majores separari non possunt facile quin motum mediocrium circumfusarum turbent, quae in earum locum succedere non possunt, ob interstitia non satis magna, inter globos majores, ita fit, ut globi valde parvi tantum transire possint, mediocrium vero circumfusorum turbetur motus, et omnia quasi removeantur, totaque horum mediocrium atmosphaera elevetur, quod non fieret si mediocria circumfusa in locum majorum se separantium succedere et inter eorum loca vacua transire possent. An difficilis explicationis, unde oriatur gyratio corporum mundanorum circa sua centra? nisi putemus id fieri ut in turbine quem pueri impellunt aliisque, omnia scilicet talia a caeteris non moveri tantum, sed et rotari. Mirum vero unde fiant periodi translatae, in motu circa suum centrum. Quot sunt corpora insecabilia, tot sunt vortices, seu motus circumsectorum relatione ad unum quoddam variati. Discrimen est tamen inter corpus insecabile quietum per se, et motum tantum motu aliorum et inter id quod sponte sua in linea recta motum, caeteris motum imprimit. Nisi probabile putemus quodlibet insecabile moveri in linea recta, alia atque alia, nimirum nullam duci posse rectam quin alicuius insecabilis directioni sit parallela. Ubi porro discutiendum, an omnes directiones debeant esse aequiveloces. An forte mirabilis quaedam observabitur proportio, ut sint directionum velocitates in reciproca ratione magnitudinis, adeoque unaquaeque Atomus aequali vi aget in universum. Hoc mihi pulcherrimum et summae rationi consentaneum videtur. Itaque parvae celerrime movebuntur. Non assumo initio plenitudinem mundi, sed hoc tantum, quod facile quivis concedere se posse videt, ut scilicet in loco quolibet intelligi posse natare sive includi corpus aliquod loco ipso minus. Hoc jam uno posito, quod nullus sit locus in quo non existat aliquod corpus ipsi aequale vel ipso minus, sequitur nullam assignabilem Mundi partem esse vacuam, non tamen ideo dico spatium et corpus esse coextensa; imo contra sequitur non esse coextensa, quia sphaerae quotcunque non replent totum. Omnes tamen vacuitates in unum collectae non majorem haberent rationem ad spatium quoddam assignabile, quam angulus contactus ad rectilineum.