Series VI Band 3 · No. 75.
De formis simplicibus
Formae simplices: perceptio, situs. At Mutatio et Materia, sive ipsae Modificationes sunt resultantia ex omnibus aliis Formis simul sumtis. Sunt enim infinite varia in materia et motu. Quae varietas infinita, non nisi ex causa infinita, id est variis formis, oriri potest. Unde facile intelligitur formas simplices esse infinitas. Modificationes autem ex omnibus resultantes, relatae ad singulas, constituunt in illis varietatem. Videtur perceptio et situs esse ubique, at materia esse in aliis atque aliis diversa, adeoque aliae atque aliae oriri leges; ut si in nostro sit Lex, ut eadem semper servetur quantitas motus. Potest alia esse rerum natura, in qua etiam aliae leges. Sed tamen necesse est, hoc spatium differre ab illo, erit scilicet positio quaedam, et multitudo, sed non erit necesse ut sit longitudo, latitudo et profunditas. Videmus jam in tempore, in angulo, aliisque varia esse genera quantitatum. Ubique videtur esse perceptio, voluptas, felicitas, eius enim haec est natura mira, ut duplicet imo in infinitum multiplicet rerum varietatem. Sed diversitas videtur aliis modis posse fieri. Quae scilicet in nostram mentem non cadunt. Varietas eadem in quolibet genere mundi, nec est quicquam aliud, quam eadem essentia diversimode relata, ut si urbem eandem ex diversis locis aspicias, aut si essentiam senarii referas ad ternarium, erit 3x2 vel 32, sin ad quaternarium erit 6 / 4 = 3 / 2 seu 6 = 4 x 3 / 2. Unde mirum non est, produci quodammodo diversa. Cum Mens aliquid percipit in Materia, negari non potest, dum alia atque alia percipit, etiam in ipsa esse mutationem. Dum alius fit me major, crescendo, utique in me quoque aliqua accidit mutatio, cum mutata sit denominatio de me. Et hoc modo omnia in omnibus quodammodo continentur. Sed alia plane ratione in Deo, quam in Rebus, et in Rerum generibus, seu Mundis quam in singulis. Fiunt autem res non ex sola combinatione, formarum, in Deo, sed et cum subjecto. Subjectum ipsum seu Deus cum sua ubiquitate dat immensum, hoc immensum combinatum cum aliis subjectis, facit sequi Modos omnes possibiles, seu Res in ipso. Varia resultantia ex formis combinata cum subjecto, faciunt resultare particularia. Quomodo res resultent ex formis, non aliter quam similitudine Numerorum ex unitatibus possum explicare, hoc adhuc discrimine, quod unitates omnes homogeneae, formae vero sunt differentes.