Series VI Band 3 · No. 74.
De origine rerum ex formis
Idea est differentia cogitationum ratione objecti. Non potest negari ipsas cogitationes ratione objectorum differre; adeoque in ipsis cogitationibus aliquam esse modificationem, adeoque modificationem non esse tantum in composito ex cogitante et extenso. Est ergo verum recteque dici potest Modificationem esse in cogitatione. Eodem modo spatii portiones sunt, sive loca sunt extensa modificata, et figurae in spatio sunt modificationes in extensione, ut sensiones sunt modificationes in mente. Verum quidem est non posse existere ullas neque in spatio neque in Mente modificationes, nisi ope materiae, cuius naturae utrumque conjungere est; data tamen materia, in ipsa postea mente, inque ipso extenso existunt modificationes, et differunt haec, ut actio a passione, paternitas a filiatione. An Mens sit idea corporis? hoc fieri non potest, quia corpore continuo mutato mens manet. Et cuius corporis idea erit, an totius illius quod percipit; ergo quaelibet mens erit idea totius vorticis, quod utique non est, nisi dicas esse resultationem ex relatione caeterorum omnium ad certum quoddam. Extensio est status, cogitatio actio. Extensio est quiddam absolutum. Cogitatio relativum. Omne cogitans cogitat utique aliquid. Simplicissimum est, id quod cogitat cogitare se ipsum; et cogitatio absoluta est, cum id quod cogitat se ipsum, omnia est. Plura a nobis percipiuntur in Mente nostra, ut: cogitare seu percipere, percipere se ipsum, percipere se esse eundem; percipere voluptatem et dolorem. Percipere tempus seu durationem. Voluptas videtur venire ex plurium cogitatione, seu transitu ad perfectionem. Felicitas ipsa consistit, in non impedito continuo transitu ad majorem perfectionem. Cum in nobis nil sit nisi Mens, mirum est quomodo in ea tam diversa percipiantur. Sed revera addita ipsa est Materiae, et sine materia non ita perciperet. Mirum quomodo Natura materiae et Mentis faciat, ut certae quaedam dispositiones faciant in mente nostra sensum, quem vocant luminis, rubedinis, aliosque. Micatio videtur quodammodo oriri a pluribus ictibus repetitis, unde et digitis micare. Idea existentiae, et identitatis, a corpore non venit, nec unitatis; mira res, cum mens meminit negativorum, seu conscia est, se aliquid non cogitasse. Mihi videtur origo rerum ex Deo talis esse, qualis origo proprietatum ex essentia, ut senarius est 111111. Ergo 6=33,=3x2,=42, etc. Nec dubitandum est unam expressionem ab alia differre, nam uno modo ternarium expresse cogitamus, aut binarium, alio non idem, certum est autem ternarium ab eo non cogitari, qui sex Unitates simul cogitat; cogitaretur, si tribus cogitatis limitem statueret. Multo minus de multiplicatione cogitat, qui sex unitates cogitat simul. Ut ergo differunt hae proprietates, inter se et ab essentia, ita et differunt res inter se et a Deo. Voce rei lubenter utor, nam solemus dicere Deus est Ens, non solemus dicere Deus est res. Mens nostra differt a Deo, ut Extensum absolutum, quod maximum, et indivisibile est a spatio, seu loco; sive ut ipsum per se extensum, a loco. Spatium totus locus est. Spatii sunt partes, ipsius extensi per se nullae sunt partes; sed aliqui sunt eius modi. Spatium eo ipso quia in partes dissecatur, mutabile est, et varie dissecatur; imo continue aliud atque aliud est, at basis spatii, ipsum per se extensum, indivisibile est, manetque durantibus mutationibus, neque immutatur, quia omnia penetrat. Non ergo locus est eius pars, sed eius modificatio, ex accedente materia, seu aliquid ex ipsa et materia resultans. Eodem plane modo Mens divina est ad nostram, ut spatium quod vocant imaginarium (cum sit maxime reale, est enim ipse Deus, quatenus consideratur ubique seu immensus) est ad locum, et varias in ipso immenso natas figuras. Perplacet itaque, ut hoc ut a spatio distinguam, vocem ipsum Immensum. Immensum itaque est, quod in continua spatii mutatione perstat, hoc ergo terminos nec habet nec habere potest, estque unum et indivisibile. Posses et appellare ipsum Expansum. Satis ex his patet ipsum hoc immensum non esse intervallum, nec esse locum, nec esse mutabile; modificationes autem fieri nulla eius mutatione, sed superadditione alterius, nempe Molis, sive Massae; ex additione molis et massae resultant spatia, loca, intervalla, quorum aggregata dant Spatium Universum, sed hoc spatium universum est Ens per aggregationem, continue variabile; compositum scilicet ex spatiis vacuis plenis, ut rete, quod rete continuo aliam accipit formam, adeoque mutatur; sed quod in illa mutatione perstat, est ipsum immensum. Ipsum autem immensum est Deus quatenus cogitatur esse ubique, seu quatenus eam perfectionem, sive formam absolutam affirmativam quae tribuitur rebus, quando dicitur eas esse alicubi, continet. Deus est subjectum omnium formarum absolutarum simplicium, absolutarum id est affirmativarum. Iam ergo in Deo duo, id quod Unum est in omnibus formis, et Essentia seu collectio formarum. Scilicet unus idemque Deus est absolute ubicatus, seu omnipraesens; et absolute durans, id est aeternus; et absolute agens, id est omnipotens, et absolute existens, sive perfectus. Esse est quemadmodum cogitare, cum relatione ad aliquid. Nemo est, nisi sit aliquid. Cui existentia tribuitur, absolute, id est, existentia sine additione determinante, ei tribuitur existentia, quanta tribui potest, id est maxima. Non potest dari Motus celerrimus, nec Numerus maximus, nam numerus est quiddam discretum, ubi non totum prius partibus sed contra. Motus celerrimus, esse non potest, quia motus est modificatio. Estque certae rei translatio; in certo tempore. Prorsus quemadmodum figura maxima dari non potest. Non potest unus motus esse totius; at potest cogitatio quaedam esse omnium. Quandocunque Totum prius partibus, tunc maximum est, ut in spatio, in continuo. Si materia est quemadmodum figura, id quod facit modificationem, tunc videtur nec materiae quoddam esse totum. Uti spatium est ad Immensum, ita collectio omnium Mentium est ad intellectum agentem. Deus est intelligentia prima, quatenus est omniscius, seu quatenus eam continet formam absolutam affirmativam, quae limitate tribuitur aliis quae aliquid percipere dicuntur. Quemadmodum Deus est ipsum Immensum, quatenus perfectio ei tribuitur id est forma affirmativa absoluta quae invenitur in rebus, cum tribuitur ipsis esse alicubi, esse praesentes. Deus non est pars Mentis nostrae, quemadmodum nec immensum pars est loci cuiusdam sive intervalli. Ut Deus est id quod perfecte percipit, quicquid percipi potest, sive intelligentia, ita idem Deus est id quod perfecte alicubi est, ubicunque aliquid esse potest. Ut ergo Deus est intelligentia, ita idem Deus est ipsum immensum. Porro Spatium Universale tam est Ens per aggregationem, quam Respublica universalis, sive Societas omnium Mentium. In eo uno differentia est, quod Locus sive intervallum destruitur, sublato enim locato tollitur locus, at Anima quae illi proportione respondet, destrui non potest. Quicquid agit, illud destrui non potest, saltem enim durat dum agit, ergo durabit semper. Quicquid patitur neque agit, id destrui potest, ut locus, figura. Corpus omne aggregatum destrui potest. Videntur esse Elementa sive corpora indestruibilia, quia scilicet Mens in illis. Ut figura jam est in Immenso, antequam designetur, ita idea sive differentia cogitationum jam est in Intelligentia prima. Ut figura est in spatio; ita scilicet idea in mente nostra. Anima Mundi nulla est, quia non potest continuum quoddam componi ex mentibus, ut ex spatiis componi potest. Dices imo certo etiam modo, quatenus sese sentiunt. Respondeo et dico Animam non esse ens per aggregationem, Spatium autem universum esse Ens per aggregationem. Unde mirum non est nullam esse Animam universi. Nulla est Idea Universi, quemadmodum figura quoque eius nulla est. Ideae sunt in mente nostra, differentiae scilicet cogitationum. Ideae sunt in Deo, quatenus ex formarum omnium absolutarum sive perfectionum possibilium conjunctione in eodem subjecto fit Ens perfectissimum; ex conjunctione autem formarum simplicium possibilium resultant modificationes, id est ideae, ut ex essentia proprietates. Infinitae sunt formae simplices, quia perceptiones nostrae infinitae, nec ex se invicem explicabiles; ut ex sola perceptionis et extensionis cognitione non possunt explicari quae sentimus in rubro, luminoso, calido, neque unquam id possibile est fieri, ne tunc quidem, cum. In nobis Voluptas est sensus augmenti perfectionis, in Deo est ipsa perfectio tota semel possessa. Cuius sensum aliquem seu perceptionem in Deo esse necesse est; adeoque et Voluptatem. Ipsum universum continue crescitne in perfectione, an ejusdem manet perfectionis, an diminuitur? Videtur Mentium augeri semper perfectio in summa, corporum non augeri, frustra enim augeretur, atque haec vera est ratio a priori, cur eaedem semper maneant vires. Eadem semper potentia, non eadem semper scientia nostra.