Series VI Band 3 · No. 73.

De reminiscentia et de reflexione mentis in se ipsum

Latin

Nuper incidi in tract. Nic. Oregii de animi immortalitate secundum Aristotelem, inscriptum Urbano VIII. Ipsum Papam adhuc Cardinalem sibi eius fuisse hortatorem. Ait Aristoteli aliud esse intellectum passivum, id enim esse phantasiam, aliud vero esse intellectum possibilem, qui recipiat species intellectibiles immateriales. Intellectum agentem non esse Deum Aristoteli. Aristotelem sensisse, quod intellectus separatus non reminiscatur, quoniam reminiscentia non sit sine imaginatione. Equidem mihi videtur esse aliquam per se reminiscentiam nostri, et perceptionis. Sed non variae perceptionis. Adeoque nec erit voluptas nec dolor, sine imaginibus. Neque enim haec sine reminiscentia. Ne Deus quidem haberet voluptatem nisi varias creaturas perciperet, quae ipsi sunt imaginum loco. Deus est Mens perfecta, eaque suarum ipsa perceptionum causa est. Quod non est in mente alia qualibet. Videtur mihi sine reminiscentia nihil ad nos pertinere quae fient post mortem. Itaque reminiscentia erit aliqua post mortem, qualis in obdormiscente. Operatio mentis maxime mira mihi illa videtur, cum cogito me cogitare, et inter cogitandum, hoc ipsum jam noto, quod de cogitatione mea cogitem, et paulo post miror hanc triplicationem reflexionis: mox et me mirari adverto, et nescio quomodo miror ipsam admirationem, obtutuque defixus in uno, velut per vicem magis magisque in me redeo, et saepe cogitationes ipse meas animum elevo. Hoc ut fiat necesse est quadam etiam nervorum contentione ut aliarum extranearum perceptionum vis et vivacitas debilitetur et frangatur. Unde fit ut lassemur denique hac contentione, et dolorem capitis sentiamus, aut etiam si forte pergeremus, possimus mente alienari, saepe autem hanc animi operationem nec si velimus excitare possumus, quando scilicet incipimus subdubitare an possimus, et de obstaculis cogitamus variasque perceptiones extraneas velut experiendae difficultatis causa nasci facimus, prorsus quemadmodum non possumus obdormiscere, quoties de dormiendi difficultate cogitamus. Caeterum ubi semel in istam animi in se reductionem recepti sumus, fit nonnunquam, ut aliquandiu continuemus, ac vix aegre ac vi quadam denique revocemur ad externa. Uti mihi aliquando contigit, ut non possem cuiusdam rei oblivisci, et pene hora integra idem cogitarem invitus dum scilicet cogitabam de hac ipsa cogitationis difficultate, perpetuisque in reflexiones reflexionibus ipse me obtunderem. Ut pene inciperem dubitare an unquam aliud essem cogitaturus, jamque subvererer ne mihi noceret ista animi intentio. Haec autem quo magis agitabam, eo minus ejicere animo poteram caeterum durantibus eiusmodi reflexionibus. Si quis horum experientiam desideret, tantum aliquando in tenebris noctu, cum forte dormire nequit, incipiat de se et cogitatione sua, et perceptione perceptionum cogitare, et hunc ipsum sui statum admirari, et quasi diversis animi ictibus per vices magis magisque intra se, aut supra se ire; mirabitur ipse hunc nondum sibi forte expertum mentis statum. Porro nunquam sine aliis sensuum perceptionibus sumus, sentimus enim intra nos hanc animi intentionem, qua intra nos reducimur; et externa supprimimus. Et certe fatigatio quae puras intellectiones comitatur saepe hinc oritur. Porro animadverti hanc perceptionem perceptionis contingere etiam sine characteribus. Atque adeo et memoriam, percipere enim perceptionem seu sentire se sensisse est meminisse, ut ait Hobbes. Nondum satis explico, quomodo fiant illi ictus animi diversi, in illa semper reciprocata reflexione, eorumque ictuum velut intervalla. Sed illi videntur fieri a sensu intentionis corporeae distinguente; sed si bene observes ille ictus facit tantum ut memineris, te paulo ante jam hoc ipsum in animo habuisse, reflexionem scilicet reflexionis, eamque velut observes, et distincta imagine comitante designes. Iam ante ergo erat, ideoque perceptio perceptionis in infinitum est perpetuo in anima, inque ea consistit eius per se existentia, et continuationis necessitas.