Series VI Band 3 · No. 72.

De formis seu attributis Dei

Latin

Extensio et cogitatio sunt specialiores quaedam formae. Nam existentia, duratio, etc. sunt communes. Competit et cogitanti et extenso durare; sed mirum quid hoc sit aliam formam alia esse specialiorem. Itaque formae in eo differunt, quod aliae relativae magis minusve; exempli causa, cogitatio habet et subjectum et objectum, extensio habet subjectum tantum. Videtur tamen ipsa per se conscientia sui esse quiddam quemadmodum extensio per se, scilicet status, tunc enim subjectum et objectum idem. Si verum est memoriam sine vestigiis esse nullam, et vestigia cogitationum de rebus incorporalibus in corpore non sunt naturalia sed arbitraria (neque enim ulla inter incorporeum et corporeum necessaria connexio repraesentandi) seu characteres; sequitur nullam esse scientiam neque ratiocinationem sine characteribus, quoniam omnis ratiocinatio vel demonstratio fit per memoriam praemissarum. Memoria autem sine characteribus aut imaginibus nulla, ut supposuimus. Motus celerrimus esse non potest, quia mutatio loci, unde terminatio etc. At cogitationem perfectam seu omnium esse nil impedit. Mira res, aliud esse subjectum quam formas seu attributa. Idque necesse est, quoniam de formis ob ipsarum simplicitatem nihil potest dici, ergo nulla propositio foret vera nisi unirentur formae subjecto. Cogitatio non est duratio, sed cogitans est durans. Et haec est differentia substantiae a formis. Videndum an recte dicatur cogitationem durare, mutari (,) esse. Motum esse alio majorem. Aliquam ipsius Numeri et rationis esse rationem. Attributum Dei est, forma simplex quaelibet. Necessario sunt formae simplices seu perceptiones per se, quia quae per alia percipiuntur; si haec rursus semper per alia, perciperetur nihil. Ea in quibus varietas, ut color, cur a nobis non percipiantur distincte ratio est, quia tempore aliquo certo colorem percipimus; cum tamen id tempus in infinitas partes subdividi possit, et qualibet eius parte aliquid ad rem pertinens egerimus, sed non meminimus, ob organorum defectum. Sed ea quae uno actu percipiuntur, ut esse, perceptio, extensio, ea perfecte intelliguntur. Attributa Dei infinita, sed eorum nullum essentiam Dei involvit totam; nam essentia Dei in eo consistit, ut sit subjectum omnium attributorum compatibilium. Quaelibet vero proprietas sive affectio Dei totam eius essentiam involvit; ut Deum certum aliquid nobis sensu constans produxisse, quantulumcunque sit, totam involvit naturam Dei; quia totam involvit seriem rerum illius generis. Infinita autem series non nisi ex infinitis resultat attributis. Ad quodlibet attributum dum alia referuntur omnia, resultant in eo modificationes, unde fit ut eadem Essentia Dei in quolibet Mundi genere expressa sit tota adeoque Deus infinitis se manifestet modis. Quicquid per se concipitur eius non potest intelligi causa. Quia effectus concipitur per suam causam. Ergo jam illud patet, si sit per se, item si alia sint, ipsum esse. Re recte expensa, formae per se concipiuntur, subjecta per formas, et hoc quod sint subjecta. Sed illud cuius modificationes pendent ex attributis alterius, in quo scilicet continentur omnia requisita eius; id utique per alterum concipitur. Id est non nisi altero intellecto perfecte intelligi potest. Connexa sunt quorum alterum sine altero intelligi non potest. Requisita sunt quae alteri connexa non contra. Ratio est summa requisitorum. Sensibilia perfecte intelligi non possunt a nobis, quoniam ad eorum constitutionem concurrunt infinita, ob temporis et loci divisibilitatem in infinitum. Unde fit ut perceptio qualitatis sensibilis non sit una perceptio sed aggregatum infinitarum. Deus infinita, infinitis excogitat modis.