Series VI Band 3 · No. 71.

De veritatibus, de mente, de Deo, de universo.

Latin

15 April. 1676 Primae apud me veritates quae probari non possunt, ut: Ego habeo apparentias tales vel tales. Item: A est A, et definitiones. Ex apparentiarum perceptione sequitur et esse me, et variarum apparentiarum seu varietatis perceptionum esse causam aliam ab ea cuius for(mam) percipio, cum percipio cogitationem. Fateor tamen propositionem Ego cogito, prius occurrere debere ordine (philosophanti,) seu si primae veritates reales disponantur, ordine primam fore, quia simplicius est ab uno subjecto primae propositionis experimentalis incipere, quam a variis illis praedicatis. Cartesius non resolvit ad intima usque seu primas formas, id est non incepit a Deo. Haec propositio: quod clare distincteque percipio, illud est verum, non potest probari nisi quatenus ostenditur redire ad hanc: propositio omnis identica vera est, item Definitio de definitione. Itaque non est opus Cartesio metuere ne Ens aliquod sit, quod nos fallat, aut falli patiatur. Illud interea fatendum est demonstrationum longius protractarum non esse nisi moralem certitudinem, quae scilicet uno mentis actu totae pervideri non possunt. Nam verum quidem est me quid clare distincteque percipere, et certum mihi impraesentiarum, sed nullam habeo certitudinem, quod omnia clare distincteque intellexerim. Prorsus ut si calc(ulum) prolixum scribam in charta, ubi non nisi per continuas aequationum identicarum Catenas, seu substitutiones valorum procedam; pone me id facere, unde tamen certus sum calculo finito me id semper fecisse, res enim a fide memoriae meae pend(et,) quae fallax. Possum repetere calculum, unde si idem redit quod ante magna probabilitas, sed non certitudo, nec si calculum in carta scribam, absoluta inde haberi potest certitudo, quoniam nec absolute quidem certi sumus de existen(tia) ullius cartae. Et si saepe repetam singulae repetitiones iisdem difficultatibus subjectae, quamvis (ipse) repetitionum consensus magnum argumentum. Etsi omnia verisimilia tantum. Cum quod a nobis judicari potest de existentia rerum materialium, nihil aliud sit, quam sensuum congruentia satis judicari potest nihil aliud a nobis materiae tribui posse, quam sentiri secundum quasdam leges certas, quarum tamen fateor rationem quaerendam superesse. Cartesius dicit omnia clare distincteque intelligenda, omnia in partes apte dividenda, etc., sed horum viam (et) rationem nullibi explicat. Cum tamen horum omnium vera sit lex, ut agamus, quasi cogitationes nostras scribere ac figere vellemus (quod utile et pro machinis et pictura); singulos terminos resolvamus quibus in sermone interiore utimur, quaeramus definitiones, et definitionis partium definitiones, usque ad terminos indefinibiles. Si quis definitionibus utatur qualibuscunque, modo alias adhibeat voces, plures pro una, easque rursus eodem modo resolvat, cavendo tantum ne intret definitum in definitionem, et ita pergat, usque ad inexplicabilia, seu ea quae sentiuntur, seu quae, existere nemini certo probari possunt amplius, ne nobis quidem ipsis, tunc semper lucrabitur, etsi forte definitiones eius cum usu populi non semper conveniant. Non est semper opus resolutione ad ultima pro demonstrandis theorematibus. Haec est potissima ars eligendi, ut scilicet resolvamus non ultra quam opus. In Mente nostra est perceptio seu sensus sui, ut certae cuiusdam rei particularis, haec semper in nobis, quia quoties vocabulum adhibemus, tunc id statim agnoscimus. Quoties volumus agnoscimus nos cogitationes nostras percipere, id est cogitasse paulo ante. Ergo memoria intellectualis in eo est, non quid senserimus, sed quod senserimus: quod simus ii qui sensimus, et hoc est quod vulgo appellamus idem, haec in nobis facultas independens ab externis. Non video quomodo homo seu mens mori seu extingui possit durantibus illis reflexionibus. Manet aliquid in modificationibus non ut ipsa per se extensio in spatio, sed ut quiddam particulare, certis modificationibus praeditum, quod scilicet haec vel illa percepit. Hic sensus sui particularis est sine aliis characteribus, quod probe notavi, cum cogitarem reflecteremque diu in me ipsum continuis in reflexionem reflexionibus, est quaedam quasi obstupescentia et admiratio huius reciprocationis. Videturque ille sensus sui semper esse, quia semper post statim percipitur nos fuisse qui sensimus. Si hoc est natura mentis, consistitque in sensu sui: utique non video quomodo ille possit impediri aut destrui, praeterquam ut paulo ante dixi quia modificationibus aliquibus mentis identitas non destruitur, ergo nullis ut facile ostendi potest. Ergo ita sentio, soliditatem seu unitatem corporis esse a mente, tot esse mentes, quot vortices, tot vortices, quot corpora solida, corpus resistere, hanc resistentiam esse sensum. Resistit scilicet dividere conanti. Sensus quaedam reactio est. Corpus incorruptibile pariter ac mens, varia circa ipsum organa varie mutantur. Videtur danda opera homini, ut moriatur contentus. Credibile est cogitationibus maxime postremis insisti. Ergo qui contentus moritur, credibile est manere. Mea sententia, omnia vera Entia seu Mentes, quae sola una, crescere perfectione semper. Omnium impressionum aliquem effectum esse in infinitum, quae scilicet in corpore fiant. Mentes aliquandiu fore in se reductas, aliquando forte ad sensum externorum, forte alterius longe naturae redituras. Omnium mundi globorum cum omnibus aliquando commercium fore. Productas semel in hoc theatrum mentes, magis magisque proficere. Non est credibile, fore ut omnium perceptionum effectus evanescat, cum tamen omnium aliarum actionum effectus duret semper, fieret autem extincta mente. Itaque Spinosae sententiam non probo, quod Mens singularis cum corpore extinguatur, quod Mens ullo modo meminerit praecedentium, quod supersit tantum id quod in Mente aeternum est, corporis Idea vel essentia, huius scilicet. Et hoc esse quod supersit in mente, hoc enim posito primum mente singulari extincta nihil fiet novi, haec enim essentia jam est; deinde quolibet momento alia atque alia mens extincta in aliam atque aliam essentiam desinet, nec magis ultimae extinctionis residuum quam intermediarum ad nos pertinebit, sed quod valde considerandum nihil omnino ad nos pertinebit, quod tunc supererit, nam nec recordabitur, nec nos eius sensum habemus, et frustra in nostra mente perficienda laboramus pro statu post mortem, quia essentia illa ultima perfecta, quae sola supererit morientibus nobis, nihil (ad) nos. Nam etsi nihil pro perfectione nostra laboraremus, non minus illa essentia jam fuit et nunc est, quippe aeterna, frustra ergo laboratur in perfectione mentis. Cum contra sententia mea sit rationis esse, ut perfectio mentis non frustra quaeratur. In D. Thomae summa contra Gentes capite: an Deum esse sit per se notum, elegans quorundam refertur argumentum pro probanda Dei existentia: Deus est, quo nihil maius cogitari potest. At vero quo nihil maius cogitari potest; id non potest non esse. Nam aliud quod non potest non esse, eo maius foret. Ergo Deus non potest non esse. Argumentum in idem recidit cum eo quod ab aliis saepe allatum est, Ens perfectissimum existere. D. Thomas hoc argumentum refutat, mihi videtur non esse refutandum, sed indigere supplemento, suppon(it) enim Ens quod non potest non esse, item Ens maximum seu perfectissimum esse possibilia. Re recte expensa, tantum illud certum est nos sentire, et sentire congruenter, et quandam in sentiendo observari a (no)bis regulam. Congruenter sentiri est ita sentiri ut omnium ratio reddi possit, omniaque praedici. Et in hoc consistit existentia, in sensu (certas) quasdam leges servante, nam alioqui omnia essent velut somnia. Porro quod plures idem sentiunt, et consentientia sentiunt; (et divers)ae mentes se suosque effectus sentiunt. Hinc sequitur eandem esse causam, quae illos nostrosque causet sensus. Non tamen ideo necesse est, aut nos in illos agere aut illos in nos, sed tantum conformia sentire, idque necessario ob causam eandem. Porro necesse non est realitate differre quadam intrinseca somnum a vigilia, sed tantum forma sive ordine sensionum, unde non est cur quaeramus an sint quaedam corpora extra nos, an spatium sit aliquod et aliquae huiusmodi, horum enim terminos non satis explicamus. Nisi scilicet dicamus corpus a nobis appellari, quicquid percipitur congruenter, spatium id quod facit ut plures perceptiones inter se cohaereant simul, ut si tanto itinere perveniam in certum locum, et alio ad alium, et tertio ad tertium, et rursus ab uno horum ad aliud, tunc ex his colligo quanto tempore perventurus sim ab uno reliquorum ad aliud reliquorum ex supposita unitate spatii, spatii ergo idea in eo recognoscitur, quo scilicet somniorum locum et velut Mundum a nostro separamus. Quae cum ita sint non ideo tamen hinc sequitur, aliud esse quam sensum, et huius sensus congruentiaeque causam. Hinc porro sequitur infinita alia Spatia Mundosque prorsus alios esse posse, ita ut inter hos nostrosque nulla futura sit distantia, si scilicet sint quaedam mentes quibus alia appareant nihil congruentia cum nostris. Prorsus ut Mundus et spatium somniorum differt a nostro, possent in eo aliae esse leges motus. Ex his patet tantum abesse, ut res materiales sint realiores aliis, ut contra de earum existentia semper possit dubitari, aut potius nihil differt materialiter, seu in se eorum existentia, ab existentia somniorum, etsi scilicet pulchritudine differant. Cum e somniis evigilamus plus congruentiae invenimus in corporum gubernatione, sed tamen non et in gubernatione Mentium, seu optima Republica, et fieri potest, ut aliquando etiam ab huius vitae somno evigilantes, veniamus in Mundum perfectiorem; etsi fieri etiam possit ut per periodos rursus obdormiscamus seu ad hanc vitam aliamque ei similem redeamus. Quicunque quaerit an alius possit esse mundus, aliud spatium, is hoc tantum quaerit, an aliae sint mentes nihil nostris communicantes. Ex his facile intelligi potest non esse necesse, certe non posse ex iis quae sentimus probari aeternitatem Mundi; tametsi enim semper Mens aliqua necessaria sit, et non possit intelligi, quomodo mens aliqua coeperit, et desinat, quod ad corporea tamen semper intelligi potest, aliquando hunc Mundum incepisse; id est sensus hoc modo congruentes. Si Mens quaedam nihil cogitet particulare, sed cogitet tamen, erit Deus; seu cogitabit omnia. Si Mens incipere potuit, poterit extingui. Et quemadmodum facta est ex Deo, redibit in Deum. Haec foret sententia Aristotelicae consentiens, et iis qui de intellectu universali. Mihi contra videtur, nullam unquam animam cepisse, aut desinere posse. Non ideo tamen minus Mens creabitur a Deo, quia erit et subsistet Dei voluntate, id est intellectus boni. Ipsum enim esse, nihil aliud est, quam bonum intelligi. De corporibus et Mente nostra ipsum esse aequivoce dicitur, nos esse sentimus seu percipimus: corpora esse cum dicimus, id volumus sensiones quasdam esse congruentes, causam habentes constantem particularem. Uti aliud est ternarius, aliud 1, 1, 1, est enim 1 1 1. Et adhuc aliud est forma ternarii ab omnibus partibus; ita et res differunt a Deo, qui est omnia. Creaturae sunt quaedam. Posito sensum nostrum fore eo magis congruentem quo fuerit exquisitior, sequitur spatium esse infinitum, Mundumque, et si semper fuisset, congruens sensus noster, si exquisitus, sequitur Mundum fore aeternum. Itaque opinio de Mundo aeterno et infinito nititur probabilitate de perpetua rerum congruentia quoad nos; seu de causa earum semper invenienda et consensu, si nobis inquirendi satis otium esset. Nondum ex his sequitur non esse alium Mundum seu alias Mentes, aliter inter se congruentes non nobis. Caeterum satis hinc patet spatium differre a Deo, quia plura spatia esse possent, Deus Unus, eadem tamen in omnibus Dei immensitas. Sed quoniam spatium in continua est mutatione unumquodque scilicet et in utroque aliquid persistit, an haec duo persistentia a se invicem differunt; an vero eadem in utroque velut idea seu natura universalis? Ita puto. Et haec natura facit ut Deus illi pariter ac huic mundo sit praesens, posset enim in illo Mundo alia esse Lex naturae. Valde considerandum; si poneremus quodlibet corpus rursus in minora actu resolutum esse; seu si ponantur semper alii in aliis Mundi, an ideo divisum sit in Minimas partes. Itaque aliud est sine fine divisum et in minima divisum esse. Scilicet pars ultima erit nulla. Quemadmodum in linea interminata punctum ultimum est nullum. Ut si corpus ponamus in tot esse partes divisum quot sunt pedes in linea interminata, non ideo erit in minimas divisum, nam in plures divideretur, si in tot quot sunt digiti in eadem. At si inciperet motus in liquido homogeneo, absolute in minimas divideretur, quia ratio nulla foret cur non in minores. Unum per se corpus facere ^ndurรถitiem, forte nec a Cartesii sententia abhorruit.