Series VI Band 3 · No. 67.
Meditatio de principio individui
Meditatio de principio individui. Dicimus effectum involvere causam suam; id est ita ut qui perfecte intelligat effectum aliquem, etiam ad causae eius cognitionem perveniat. Utique enim necessaria quaedam inter causam integram et effectum connexio est. Sed contra obstat, quod diversae causae producere possunt eundem perfecte effectum, exempli causa, sive duo parallelogramma, sive duo (triangula), uti oportet, et hic apparet, componantur, semper idem plane quadratum prodibit; quorum alterum ab altero nullo poterit discerni modo; ne a sapientissimo quidem; ita ut in nullius ne sapientissimi quidem potestate futurum sit, ex dato quadrato ejusmodi invenire eius causam, quoniam problema non est determinatum. Videtur ergo effectus non involvere suam causam. Quare si aliunde nobis certum sit, effectum involvere suam causam, necesse est in productis quadratis modum productionis semper discerni posse. Adeoque impossibile esse, ut duo quadrata eiusmodi sint perfecte similia, quia ex materia constabunt, ea autem mentem habebit, et mens retinebit effectum status prioris. Et vero nisi fateamur, impossibile esse ut duo sint perfecte similia, sequetur, principium individuationis, esse extra rem in eius causa. Et effectum non involvere causam, secundum suam rationem specificam, sed secundum rationem individualem. Adeoque unum ab alio non differre in se. Sin fatemur semper duas res differentes, etiam in aliquo differre in se; sequitur materiae cuilibet adesse aliquid quod priorum effectum retineat, nempe mentem. Et hinc etiam probatur, effectum involvere causam. Verum enim de eo, eum productum a tali causa. Ergo adhuc impraesentiarum, eiusmodi in eo est qualitas, quae id ferat, quae etsi relativa, habet tamen aliquid a parte rei. Patet ex quantulis, quanta sequantur. Pulcherrima ratiocinatio est, probatque, materiam non esse homogeneam, nec vero cogitari a nobis potest, quo differat, nisi mente. Cum Mens nostra intima adsit, sibi et materiae, sequitur nihil in iis introduci posse, quod non a nobis possit intelligi quodammodo. Principium magni momenti.