Series VI Band 3 · No. 66.

Extensio interminata

Latin

Extensio interminata non debet implicare, quia videntur aliqua de ea demonstrari posse, ut duas rectas interminatas in eodem plano quae non sint parallelae, unum habere punctum commune. Quod de terminatis dici non potest. Sed hoc tamen de terminatis dici potest, produci posse dum concurrant. Videtur vero intelligi recta jam producta; imo rectae per se interminatae a nobis aut corporibus terminantur.