Series VI Band 3 · No. 63.
De infinito observatio notabilis
De infinito ecce observationem notabilem: cum sit infinitum infinito majus dabiturne aliquid alio aeternius. Ut potest res esse ante quodlibet tempus imaginabile et tamen ab aeterno, quia tempus ejus non absolute sed nostra tantum relatione erit infinitum. Fuit ergo tempus cum non esset, sed id tempus abest abhinc infinite. Quemadmodum est linea infinite parva relatione puncti.