Series VI Band 3 · No. 62.
De unione animae et corporis
L'opinion de Mons. Perrault est, que l'ame est egalement par tout le corps, et que le sentiment se fait in ipso sensorio, dans les yeux, dans les pieds etc. Ego crediderim esse liquorem quendam sive si mavis aetheriam substantiam, toto corpore diffusam, continuumque; per quam sentiat anima; quae nervos inflet, quae contrahat, quae displodat. Huius substantiae quamlibet partem animatam minime credibile est, nam cum perpetuo avolet aliquid, etiam animae multiplicabuntur dividenturque. Non potest intelligi unius rei plus quam unam actionem passionemque esse. Anima autem si simul in pluribus est, id est operatur locis; simul plures habebit operationes diversas. Nec video quomodo eveniat unio, pone duarum liquidi partium obstrui communionem; quis non videt, animam in duas abituram. Ut si fretum Gaditanum obstrueretur. Itaque crediderim in ipso illo liquore esse quendam motus displosionisque fontem, ut in candela accensa. Porro in cerebri cavitatibus videtur omnis peragi gyratio, et anima tueri Vorticem suum. Species ipsas non esse nisi liquoris impressi undulationes. Omnem autem undulationem aeternum servari, etsi aliis composita fiat imperceptibilis. Sed animam ipsam agitare vorticem, hoc vero mirum est. Facit tamen, agimus enim non per simplicem machinam, sed ex illis reflexionibus, sive actionibus in nos ipsos. An forte ipse totus vortex magni ^norbisö simili anima vivificatur, quae causa est, cur systematis leges observentur, et ^ncompensenturö omnia. Totus Mundus unus Deo vortex.