Series VI Band 3 · No. 61.

De sede animae

Latin

Februar 1676 Sex annis abhinc Serenissimus dux Hannoveranus, solitus de religione meditari Boineburgio commiserat ut sententiam meam exquireret circa resurrectionem carnis. Hanc brevi scripto comprehensam tunc Duci transmisi. Nunc Februario anno 1676 incido communicante Knorrio in scriptum Boylii 1675 editum de possibilitate resurrectionis, ubi multa meis egregie consentientia. Tantum ille chymicis illustrationibus diutius institit. Difficultates ego presse magis secutus sum. Nimirum arbitror florem substantiae esse corpus nostrum. Hunc florem substantiae in omnibus mutationibus subsistere perennem. Adumbratum per Luz Rabbinorum. Facile hinc apparere cur Canibales hominem vorantes nihil habeant juris in substantiae florem. Hunc substantiae florem per totum corpus diffusum, solam quodammodo formam continere. Adde huc quae Borellus in Microscopicis observationibus habet de arboris cerasi figura in cortice grani sive trucis fructui inclusae. Item quae de Arbore Philosophorum. Item quae in Diario Gallico ex Anglico de vi plastica, Vim plasticam nihil aliud esse quam substantiam illam activam certae figurae, quae se cum potest auget. Videtur ea esse jam ante conceptionem, (con)ceptione tantum ei augmenti dari facultatem. Adde Scheckium de vi plastica, Davissonium aliosque. Ego (tantum) addo, quod non observatum Boylio, videri animam huic ipsi flori substantiae firmiter implantatam. Vide quae Perraltus ratiocinabitur contra Mariottum de sede animae. Si vero opus esset explicare etiam caeterae massae restitutionem, quod tamen non opus, cum sit fere terra (vide quae huc duci possunt de existentia corporum in corpore, de aqua Eucharistica et vino et pane; scholastici), posset id forte fieri in dissolutione generali, quemadmodum mira ratione singulari experimento, si varii sales in eadem aqua solvantur, singuli cognati reconpinguntur sine perturbatione, quod autem in quatuor id majore subtilitate in 1 000 000 000 etc. speciebus salium etiam effici potest; jam fingantur? Quot in qualibet salium specie fit, in quolibet humano individuo fieri, subtiliore scilicet illa solutione et celeriore tempore omnia poterunt recompingi per crystallisationem. Argumentum a Canibalibus sumtum, demonstrativum est et probat florem substantiae intelligi debere. Adde huc quae Libavius et Quercetanus habent de resurrectione, et quae Kircherus, item Glauberus de regeneratione Nitri, item (bricht ab)