Series VI Band 3 · No. 60.

De arcanis sublimium vel de summa rerum

Latin

11. Februar 1676 Recte expensis rebus, pro principio statuo, Harmoniam rerum, id est ut quantum plurimum essentiae potest existat. Sequitur plus rationis esse ad existendum, quam ad non existendum. Et omnia extitura si id fieri posset. Cum enim aliquid existat, nec possint omnia possibilia existere, sequitur ea existere, quae plurimum essentiae continent, cum nulla sit alia ratio, eligendi caeteraque excludendi: Itaque ante omnia existet Ens omnium possibilium perfectissimum. Ratio autem cur perfectissima ante omnia existant manifesta est, quia dum simplicia simul et perfecta sunt, seu plurimum includunt, plurimis aliis locum relinquunt. Unde unum perfectum praeferendum multis imperfectis aequipollentibus, quia haec aliorum existentiam impediunt, dum occupant locum et tempus. Ex hoc principio jam sequitur, nullum esse vacuum in formis; item nullum esse vacuum in loco et tempore, quoad ejus fieri potest. Unde sequitur nec tempus ullum assignabile esse, in quo non fuerit aliquid, nec locum esse, qui non sit plenus. Quoad eius fieri potest. Videndum ergo quid sequatur ex plenitudine Mundi. Ante omnia autem probabimus necessario praeter fluida etiam existere solida. Sunt enim fluidis perfectiora, quia plus essentiae continent, non tamen omnia possunt esse solida, tunc enim se mutuo impedirent, sunt ergo solida immixta fluidis. Origo solidorum, ex solo fluidorum motu, non videtur explicari posse. Videntur, ut id obiter dicam, omnia solida esse quadam mente informata. Videndum an solida illa saltem flexilia sint, etsi separari non possint, videndum item an non sint corpora, neque solida neque fluida, sed media ex ipsa natura sua. Quod tamen videtur paulo difficilius explicatu. An videtur rationi consentaneum esse Atomos? Si Atomus aliqua semel substiterit semper subsistet. Statim enim materia liquida circumjacens plena, ipsam dissipare conabitur, quia ejus motum turbat, ut facile ostendi potest. Si quod corpus magnum dissipationi nonnihil resistens, moveatur in liquido, statim formabit speciem terrellae, et vorticem. Videtur sequi ex solido in liquido, quod materia perfecte fluida sit nihil nisi multitudo infinitorum punctorum, seu corporum minorum quam quae assignari possint, seu quod necessario detur vacuum interspersum, Metaphysicum; quod non pugnat pleno physico. Vacuum Metaphysicum est locus vacuus quantuluscunque modo verus et realis. Plenum Physicum stat cum vacuo metaphysico inassignabili. Forte ex his sequitur materiam divisam esse in puncta perfecta, seu in omnes partes in quas dividi potest. Unde non sequitur absurdum. Sequetur enim perfecte fluidum non esse continuum, sed discretum, seu punctorum multitudinem. Quare non hinc sequitur continuum componi ex punctis, materia cum liquida non foret verum continuum, etsi spatium sit verum continuum, unde rursus patet, quantum intersit inter spatium et materiam. Materia sola explicari potest multitudine sine continuitate. Et revera Materia videtur esse Ens discretum, nam ^netiamö si solida sumatur, tamen quatenus materia est cessante caemento, motu verbi gratia aliove, reducta erit ad statum liquiditatis, seu divisibilitatis, unde sequitur ipsam ex punctis componi. Quod sic probo: omne perfecte liquidum ex punctis componitur. Quia in puncta dissolvi potest. Probo, motu solidi in ipso. Materia ergo est Ens discretum, non continuum, contiguum tantum est, et unitur motu vel a mente quadam. (Videtur) esse quoddam totius universi centrum, et quendam vorticem generalem infinitum; et quandam Mentem perfectissimam sive Deum. Hanc ut animam totam in toto esse corpore Mundi; huic menti etiam existentiam deberi rerum. Ipsam esse causam sui. Nihil aliud esse existentiam, quam id quod causa est sensuum conformium. Ratio rerum, aggregatum requisitorum omnium rerum. Deum de Deo. Totum infinitum esse unum. Mentes particulares existere summa, ideo tantum, quod summa Ens harmonicum judicat, alicubi esse quod intelligat, sive esse quoddam speculum intellectuale, sive replicationem Mundi. Existere nihil aliud esse quam Harmonicum esse; notam existentiae esse sensus conformes. Si verum est quamlibet partem materiae, utcunque exiguam continere infinitas creaturas, sive esse Mundum, sequitur etiam materiam esse reapse in infinita puncta divisam. Verum autem hoc est, modo sit possibile, nam auget multitudinem existentium et harmoniam rerum, sive admirationem sapientiae divinae. Hinc porro sequitur quamlibet materiae partem esse cuilibet commensurabilem, qui rursus est admirabilis effectus harmoniae rerum. Videndum an hoc vere sequatur. Ubi examinanda illa alibi usus sum ratiocinatio qua videbatur sequi, quod circulus si sit rationem habeat ad diametrum ut numerus ad numerum. Videndum an haec consequentia sit bona. Videndum tamen an non in liquido nunc major nunc minor sequatur subdivisio, pro variis in eo solidi motibus; adeoque examinandum rigorose, an perfecta divisio liquidi in puncta metaphysica, an vero tantum in puncta mathematica sequatur. Nam puncta mathematica possent appellari indivisibilia Cavaleriana, etsi non sint metaphysica seu minima. Quod si ostendi posset plus minusve dividi liquidum, sequetur non resolvi liquidum in indivisibilia. Posset tamen defendi liquidum componi ex punctis perfectis, etsi nunquam in illa prorsus resolvatur, vel ideo quia omnium est resolutionum capax, et caemento cessante, mente scilicet et motu, cessabit. Deus non est quiddam Metaphysicum, imaginarium, incapax cogitationis, voluntatis, actionis, qualem nonnulli faciunt, ut idem futurum sit ac si diceres Deum esse naturam, fatum, fortunam, necessitatem, Mundum, sed Deus est Substantia quaedam, Persona, Mens. Possent inscribi Meditationes istae, de arcanis sublimium, vel etiam de Summa Rerum. Nimiae abstractiones Philosophorum imaginariorum, quibus Deum ad quoddam nihilum imperceptibile reduxere, causa fuere, cur Vorstius indignatus chimaericis illis et honori Divino contrariis opinionibus, contra ut Deum substantiam quandam et personam esse ostenderet, fecerit corporeum, certoque loco inclusum. Ostendendum est Deum esse personam seu substantiam intelligentem. Rigorose demonstrandum est, quod sentit se agere in se ipsum, nihil enim admirabilius quam idem sentire ac pati a se ipso. Evolvendus est quam rigorosissime omnis ille de compositione continui labyrinthus, videatur liber Fromondi, agendum de angulo contactus, nam ad Geometras non pertinet illa disputatio sed ad Metaphysicos. Tentandum an demonstrari possit esse aliquod infinite parvum, nec tamen indivisibile. Quo existente sequuntur mira de infinito. Nempe si (fingantur) creaturae alterius Mundi, infinite parvi, nos ipsorum comparatione fore infinitos. Unde patet vicissim nos fingi posse infinite parvos comparatione alterius Mundi, qui infinitae magnitudinis et tamen terminatus sit. Unde patet infinitum aliud esse, ut certe vulgo sumimus, quam interminatum. Rectius hoc infinitum appellaretur Immensum. Mirum illud quoque, qui ab infinitis vixerit annis, posse incepisse, et qui numero annorum majore quam quilibet numerus finitus vivat, aliquando mori posse. Unde sequetur esse numerum infinitum. Aliunde constat necessario numerum esse infinitum, quando liquidum reapse dividitur in partes numero infinitas, quod si impossibile est, sequetur et liquidum esse impossibile. Cum videamus Hypothesin infinitorum et infinite parvorum praeclare consentire ac succedere in Geometria, hoc etiam auget probabilitatem esse revera. Non possunt omnia possibilia a quoquam distincte intelligi, implicant enim. Perfectissimum Ens est, quod plurima continet. Quale est Ens capax idearum et cogitationum, hoc enim multiplicat rerum varietates ut speculum. Unde Deus necessario Ens cogitans, etsi non est Ens cogitans omnia, erit perfectius ipso. Ens omniscium et omnipotens perfectissimum est. Ens cogitans vel ideo necessarium, ut quaedam quae non existunt saltem cogitentur, ea scilicet quae prae caeteris merentur cogitari; itaque cum possibile omne sit cogitabile, eligentur tamen aliqua quae cogitabuntur reapse. Inventiones pulchrae et imagines ingeniosae sunt de harmonia rerum. Harmonicum maxime quod gratissimum (perfectissimae) mentium. Si Deus Mens et persona, sequitur ratione Dei et caeterarum mentium locum habere debere quaecunque possunt demonstrari de optima Republica; cuius Rex et sapientissimus et potentissimus. Itaque in Mundo nemo debet miser esse nisi qui velit. Imo rationi videtur consentaneum, ut ne maneat quidem miser nisi qui velit. Unde sequetur nullum unquam cuiquam fore relictum querendi colorem. Omnia bona sunt credenti, Deum amanti, Deo confidenti. Omnia non tantum in universum bona sunt, sed et particulatim cuivis hoc intelligenti. Non video an non damnatio aeterna sit conformis cum harmonia rerum. Posse fieri ut damnatio sit infinitae durationis non tamen interminatae, idque probabile esse, consentaneum esse harmoniae rerum. Non videtur credibile, ut quaevis mens subeat omnes variationes, et aliquando misera et mala sit; neque enim exaequanda videntur omnium fata; quia quicquid Sapienti displicere intellectum, id videtur et Deo displicere debere; nam videtur esse de ratione, ut Sapiens sit contentus. Non videtur autem sapiens esse contentus, si sciat se aliquando miserum fore, aut si dubitet, fueritne jam aliquando, an adhuc futurus sit. Nisi dicamus, hoc intelligendum non nisi de praeteritis. Et quemlibet impraesentiarum sapientem et felicem certum esse debere, quod nunquam futurus sit, nec insciens nec infelix. Omnem relapsum esse notam nunquam fuisse vere sapientem, qui relapsus est. Adeoque illud consequitur omnem felicitatem esse interminatam. Nullam miseriam esse interminatam, posse tamen esse aeternitatem. Itaque diutius felices fore beatos, quam damnati futuri infelices. Dei gratiam consistere in largitione voluntatis. Nam habenti bonam voluntatem, felicitatem esse in potestate. Qui hoc agnoscunt queri non possunt, coguntur enim agnoscere se felices esse si velint. Quod sufficit. Omnem inquisitionem ultra ridiculam et inanem esse, et in infinitum ituram. Videtur damnatos hoc ipso sophismate irretitum iri, Deoque indignaturos, quod ipsis non largiatur voluntatem. Mentem omnem esse durationis interminatae. Mentem omnem etiam Materiae cuidam indissolubiliter implantatam; Materiam illam esse certae magnitudinis. Omnem mentem habere vorticem circa se. Omnes globos Mundanos forte Mente praeditos esse; nec absurdas videri intelligentias. Obstat quidem quod liberum non satis habeant motum, sed cum intelligant officium suum, et cum Deo communicent, per influentias illas mutuas corporum quas sentiunt; non affectabunt motus varietatem. Innumeras ubique esse mentes, Mentes in ovo humano esse etiam ante conceptionem nec perire, etsi nunquam sequatur conceptio. Nescire nos miros rerum usus quibus a providentia destinantur. Quicunque recte ista intelligit, non potest non esse felix, et contentus; et quaecunque in mala incidat, Deo fidens, Deum amans. Ego neminem me feliciorem novi, vel ideo quod mihi hoc intelligere Deus dedit, quare nulli Regum invideo; certusque sum Deum peculiarem gerere curam mei, id est ingenti(bus) gaudiis mentem meam destinasse, cui hanc tam certam et facilem aperuit viam felicitatis. Nec miraculis opus ad Dei gratiam explicandam, tametsi multa concurrant ita rara, ut satis appareat Dei consilio fieri. Omnia enim ab initio sic ordinavi(t) Deus. Ego mentes singularibus gaudiis, et insigni felicitati destinatas considero, ut in magno infinitorum numerorum numero eos, qui insignia praebent theoremata. Et disquisitionis foret egregiae, an ex tota numerorum finitorum universitate aliquis definiri possit, omnium pulcherrimus, nisi is forte unitas, quae simul omnes potentias refert. Numerorum finitorum numerus non potest esse infinitus. Unde sequitur non posse esse infinitos numero Quadratos finitos, deinceps ab unitate ordine sumtos. Unde videtur sequi Numerum infinitum esse impossibilem. Tantum videtur probandum quod Numerorum finitorum numerus non potest esse infinitus. Si numeri ponantur se excedere unitate continue, numerus numerorum talium finitorum non potest esse infinitus, quia tunc numerus numerorum aequatur numero maximo, qui supponitur esse finitus. Respondendum est nullum dare maximum. Etsi autem aliter quam per unitates crescunt, attamen si modo crescant semper per finitas differentias, necesse est semper numerum omnium numerorum ad numerum ultimum rationem habere finitam, (imo) amplius, numerus ultimus semper erit major numero omnium numerorum. Unde sequitur numerum numerorum non esse infinitum. Ergo nec numerum unitatum. Ergo non datur numerus infinitus seu non est ^npossibilisö.