Series VI Band 3 · No. 59.
Linea infinita est immobilis
3. Januar 1676 3 Ianuar. 1676. Linea infinita est immobilis. Sit linea AB infinita a parte B quae motu transferenda sit in AC. Sit inter B et C ipsa DE parallela AC. Quando perveniet in AC, erit tota infra DE, et in quocunque puncto ponatur, ut in AF, erit pars ejus infinita supra DE. Unde si AC ponatur perfecte interminata, seu si nullum sit punctum ultimum, necesse est, ut tandem simul tota illa linea interminata infra DE descendat, totaque spatium interjectum simul conficiat, id est ut sit in pluribus locis. Atopon. Hinc videtur probari interminatum corpus esse immobile. Etiamsi angulum FC facias infinite parvum, tamen idem semper locum habebit, proportionaliter quod in his magnis. Similis enim figura duci potest, supponendo ipsam BC infinite parvam.