Series VI Band 3 · No. 57.
De mente, de universo, de Deo
December 1675. Sunt propositiones quae magnam habent speciem, ubi excutiantur prope identicae sunt, ut cum legerem in Mercatoris Logarithmotechnia tertium quemque numerum si inde ab unitate sumantur, Trinionis multiplum esse. ^nNΓΆotavi propositionem quasi theorema perelegans. Re inspecta vidi id per se patere, et in quolibet numero esse verum, imo nihil aliud esse, Ternarium esse seu Ternionis multiplum esse, quam esse tertium quemque. Nota re hoc modo ad ordinem translata fingi possunt ingeniosae quaedam, ut si in longa serie sumas secundum quemque, mox tertium quemque, inde quartum quemque, incipiendo semper a primo, et numerando etiam ablatis aliquibus per loca vacua; vel etiam relictis, ut si problema sit primum secundo cuique, inde tertio cuique, mox quarto cuique, inde quinto cuique ictum infligere; quaeritur quo te loco collocare debeas, ut quam minimum percutiaris, respondetur, elige numerum primum, ita nunquam attingeris, v. g. 13. Differentia inter processsum per ideas, et processum per definitiones, vel characteres, definitio enim characteris explicatio est. Omnis processus per definitiones continet in se processum per ideas. Suppono enim qui loquitur cogitare. Processus per definitiones addit processui per ideas, ut cogitatio fiat fixa; ut nobis ipsis aliisque semper patere possit; ut totus noster cogitandi processus uno obtutu perspici possit. Definitionum connexio facit demonstrationem. Ita est definitionum processus ad processum per ideas; ut processus per delineationes, ad processum per simplices imaginationes; quae vagae per se hoc modo figuntur. Cum per imaginationes aut ideas procedimus, sine delineationibus aut definitionibus: fallimur a memoria, videmurque nobis saepe praestitisse quae non fecimus. Et in eo omnis error, procedimus per analogias, de applicatione ad rem praesentem saepe non soliciti. Ut cum dico Rq-1 est quantitas possibilis, procedo per quasdam analogias. Cum cogito aliquid quo majus cogitari non potest, quid aliud cogito quam separatim, ideas singulorum quae sub his vocibus continentur, ut aliquid, majus, cogitari, non, posse. Separatim habeo ideam, eius quod voco aliquid; eius quod voco majus, eius quod voco cogitationem, itaque unum post alterum cogitans; non ideas horum inter se sed postea vocabula tantum seu characteres conjungo et fingo me ideam habere eius quo majus cogitari non potest; quasi scilicet omnia haec simul cogitem. In quo decipimus et decipimur, et hoc est origo erroris de ideis. Habemus ideas simplicium, habemus tantum characteres compositorum. Quod si una possemus cogitatione complecti, id quo majus cogitari non potest, haberemus ideam maximi. Et si possemus cogitare, id quo potentius cogitari non potest, haberemus ideam potentissimi; et si id quo pulchrius cogitari non potest, haberemus ideam perfecti. Non ergo sequitur(,) ideas habemus eorum quae definitionem alicuius rei ingrediuntur, ergo ideam habemus totius; nisi omnes simul cogitare possimus. Ideam habemus eius quod vocamus Ego, quod vocamus cogitationem, quod vocamus voluptatem, et dolorem, quod vocamus idem, et diversum; item extensionis, et mutationis, sed non habemus ideam Dei, quocunque eum modo definiamus. Et hoc facit, ut non possimus facile judicare de rei possibilitate, ex cogitabilitate eius requisitorum, quando singula eius requisita cogitavimus, neque in unum conjunximus. Quoniam autem non possumus in unam conjungere cogitationem ideas diversas, etsi ope caracterum unire possimus, et cogitationum diversarum seriem totam simul repraesentare, ideo non possumus judicare de impossibilitate cogitando, nisi singulas ideas simul repraesentemus nobis; quod non potest fieri nisi sentiendo sive imaginando simul caracteres omnium, quod fit characteribus repraesentatis imaginationi illis, qui sunt singuli caracteres ideae unius. Et quoniam aliquando tantus est caracterum numerus ut totus imaginationi obversari non possit, opus est delineatione in materia; ut ordine examinantes, certi interim simus dum ad posteriora progredimur priora non elabi. Itaque nulla est in nobis idea circuli, ut in Deo est, qui omnia simul cogitat. Imago aliqua circuli est in nobis; est et definitio circuli, et ideae sunt in nobis eorum, quae ad circulum cogitandum necessaria sunt. Cogitamus de circulo, demonstramus de circulo, cognoscimus circulum: essentiam eius habemus cognitam; sed per partes. Si essentiam circuli totam simul cogitaremus, haberemus circuli ideam. Solius Dei est ideas habere rerum compositarum. Interea essentiam circuli cognoscimus, cogitando eius requisita per partes. Ideae defectum in nobis supplet imago aliqua sensibilis, aut definitio; sive aggregatum characterum, in quibus nulla opus est similitudine. Semper ideae locum supplet phantasma aliquod quod totum simul sentitur. Imagines sensus excitant, characteres cogitationem: illae ad operandum, (hi) ad ratiocinandum aptiores. Ideam negativorum quomodo aliquis habebit; ut maximi seu quo magis cogitari non potest? Numerus omnium numerorum est contradictorium, seu sine idea, quia alioqui sequetur totum esse aequale parti, seu tot esse numeros, quot sunt numeri quadrati. Motus celerrimus est notio impossibilis, potest enim demonstrari ex dato motu celerrimo sequi celeriorem. Quia numerus omnium numerorum est contradictorium, patet omnia intelligibilia non posse totum constituere. Foret enim eius partium multitudo numerus. Numeri, modi, relationes non sunt Entia. Impossibilis duplex notio, id quod Essentiam non habet, et id quod Existentiam non habet seu quod nec fuit nec est nec erit, quod incompatibile est Deo, sive Existentiae sive rationi quae facit ut res sint potius quam non sint. Videndum an demonstrari possit esse Essentias quae Existentia careant. Ne quis dicat nihil concipi posse quod non aliquando futurum sit in tota aeternitate. Omnia quae sunt erunt et fuerunt totum constituunt. Quicquid necessario incompatibile est, impossibile est. Ratio quae facit ut illud potius quam aliud sit. Duplex origo impossibilitatis, una ab essentia, altera ab existentia seu positione. Prorsus quemadmodum duplex ratio facit problemata impossibilia, una cum resolvuntur in aequationem contradictoriam, altera cum resolvitur in imaginariam quantitatem, cuius nullus intelligi potest situs. Egregium hoc simulacrum eorum quae nec fuere nec sunt nec erunt. Propositio haec necessaria est: Quicquid futurum est id futurum est. Factum infectum reddi non potest. Impossibile est Petrum non fuisse. Ergo Petrum fuisse necessarium est. Ergo praeterita Petri existentia necessaria est. Eodem modo demonstrabitur; Extremum iudicium venturum propositio necessaria est, sed est in his lusus. Cum somniamus palatia, ea existere recte negamus. Existere ergo non est sentiri; Sensionum nostrarum verarum a falsis nullum est aliud discrimen, quam quod sensiones verae sunt consentientes, seu quod praedictiones de iis nostrae verae sunt; ut de Eclipsibus. Sensio non est rerum existentia, quia fatemur existere quae non sentiuntur. Deinde ipsa sensionum cohaerentia debet ab aliqua oriri causa. Existentia ergo est qualitas subjecti, qua fit ut cohaerentes habeamus sensiones. Unde intelligi potest etiam existere quae non sentiuntur, cum qualitas illa existere possit, etsi ob nostrum defectum, non sentiatur res. Ipsas existere sensiones nobis est indubitatum. Ergo et sentiens, et sensionis causam. Sensiones existere an per se notum? quae ergo notio communis ob quam tam sensiones nostras quam objecta dicamus existere. Videmur probare rerum existentiam, quatenus ex nostris sensionibus necessaria vel probabili consequentia sequuntur. Supponimus ergo tum sensiones nostras existere, tum id quod ex ipsis sequitur existere. Est ergo existere ex sensione consequi. Possumus dicere sentiri etiam quae per consequentiam sentiuntur. Sed melius dicemus sentiri a nobis palatium quod somniamus vel videmus. Cum cogitamus cogitationem aliud cogitamus quam cum figuram et motum. Cogitatio non est consequentia extensionis. Non aeque certum, quod extensio non sit consequentia cogitationis. Id est propositio haec non est necessaria(:) omne extensum est cogitans. Spatium eiusve pars non possunt cogitare. Id cuius natura in eo consistit ut cum alio simili in eodem spatio esse non possit, non posse cogitare, non aeque demonstrabile. Videtur demonstrabile, quod quicquid habet partes separabiles non possit cogitare. Si linea maxima quae a dato puncto per datum punctum duci possit, est quantitas, sequitur esse medium in linea maxima utrinque producta. Imo hinc sequitur esse aliquod totius spatii punctum medium. Itaque hoc modo universum habebit centrum, et diametros, sed fine carentes. A dato puncto ad datam rectam non potest duci maxima recta. Eodem modo quo medium est punctum in universo, erit et medium punctum in aeternitate. Quaeritur an hoc punctum medium jam transierit; et quanto hinc absit intervallo. In medio universi puncto, medio aeternitatis instanti nostra fieri necesse est. Potest fieri ut medium aeternitatis punctum hinc absit tempore infinito; et medium spatii linea infinita. Veniente medio aeternitatis puncto dici posset de Deo, eum dimidiam suae vitae partem transegisse. An Deus sit mens, et an Deus afficiatur voluptate? Deus intelligit, quia agit in se ipsum. Agit autem in se ipsum, quia est causa sui. Caeterae mentes se non producunt, etsi se mutent. Deus conservat se ipsum, etsi continue non reproducat; videndum an conservatio continua productio.