Series VI Band 3 · No. 56.

Methodus physica. Characteristica. Emendanda. Societas sive Ordo

Latin

SOCIETAS SIVE ORDO Mai 1676 (?) Methodus Physica. Characteristica. Emendanda. Societas sive Ordo. Maji 1676. Ex propositionibus quae rerum emendandarum causa fiunt, eas maxime amo, quarum fructus viventibus nobis percipi posse spes est. Quanquam enim et gloriae et posteritatis rationem habeat mens generosa, juvat tamen laborum suorum praemiis frui vivum videntemque. Certum est unum hominem non satis temporis habere posse ad omnia inveniendum, quae a ratione pendent et certa methodo possunt inveniri; neque satis occasionum, ad ea invenienda quae a casu pendent atque experimentis non semper obviis discenda sunt. Certum est si omnia utilia quae saltem unius oppidi, ne dicam provinciae, homines sciunt aut experti sunt, in unum collecta breviterque exhibita essent, Thesaurum nos incomparabilem habituros. Quid si plures nationes consentirent, imo quid si (plurium) seculorum scientiam collectam haberemus? Si omnia egregia quae homines sciunt aut sciverunt annotata atque cognita essent, credo felices et plerisque malis atque incommodis, humanam vitam urgentibus superiores essemus, vix enim morbus est, cui non certum aliquod atque exploratum remedium aliquis ex populo norit. Ex his patet homines non nisi propria negligentia esse infelices. Si saltem omnia vere utilia atque realia quae in tot libris extant in unum collecta exstarent atque indicum universalium ope in promtu essent, Thesaurum incredibilem haberemus. Saepe notavi egregia inventa quae pro novis habebantur postea in libris veteribus fuisse reperta, sed neglecta aut ignorata. Si paucorum aspectu similarium corporum natura nosceretur; ut salis communis, nitri, aluminis, sulphuris, fuliginis, olei, vini, lactis, sanguinis, aliorumque nonnullorum; pateret inde natura plerorumque aliorum corporum, quippe quae ex his componantur aut generantur. (Credibile est naturam corporum aspectu similarium, ut salis communis, nitri, etc. tam esse simplicem, ut a nobis facillime intima eorum structura intelligeretur, si quis angelus nobis eam vellet revelare.) Credibile est si natura corporum ejusmodi similarium nobis innotesceret non difficulter nos rationem reddituros omnium quae in ipsis apparent, imo praedicere posse omnes eorum sive per se sumtorum, sive cum aliis mixtorum effectus. Quemadmodum facile nobis est praedicere effectus machinae cujus structuram intelligimus. Ex his sequitur facile nobis fore, ex non admodum multis experimentis intimam eorum corporum derivare naturam. Nam si simplex est haec natura experimenta ex ea facile sequi debent; et, si experimenta ex ea facile sequuntur, (debet) vicissim etiam ipsa facile sequi per regressum ex sufficienti experimentorum numero. Talis regressus fit in Algebra, et in omnibus aliis fieri posset quodam calculi mathematici genere, si modo homines veram ratiocinandi artem tenerent. Vera ratiocinandi ars in rebus difficilibus et nonnihil abstrusis, quales sunt physicae frustra speratur, quamdiu non habetur ars characteristica sive lingua rationalis, quae mirifice in compendium contrahit operationes mentis, et sola praestare potest in Physicis, quod Algebra in Mathematicis. Ars characteristica ostendet non tantum quomodo experimentis sit utendum, sed et quaenam experimenta sint sumenda et ad determinandam rei subjectae naturam sufficientia: (Prorsus) quemadmodum in vulgaribus illis artificiis per quae divinari solet numerus quem aliquis sibi tacite proposuit, facile ab Algebrae perito dijudicare potest, an ea quae sibi ab alio dicta sunt de occulto illo numero, sint ad eum eruendum sufficientia. Unus est modus per quem pauci homines delecti parvis sumtibus et exiguo tempore res magnas pro scientiarum vitae utilium incremento praestare possunt, si aliqui sint qui accuratissime ratiocinari possint, his vero materiam suppeditent alii tum qui ex horum voto experimenta sumant, tum qui res praeclaras passim in libris aut apud curiosos extantes colligant atque ordinent. Necesse est autem qui talia moliantur eos ab aliis curis esse solutos, et vero affectu in studia ferri, et a paucis dirigi; et Laboratorio atque Bibliotheca, et caeteris ad sumtus in aliquot mercenarios et experimenta necessariis abunde instructos esse, et de superiore loco protegi. Cum multi adeo sint ordines et praeclarae fundationes, mirandum est neminem (unquam) quicquam tale fundasse in quo cum religione etiam humani generis praesens utilitas combinetur; si quis unquam tale fundaret institutum, is supra quam credi potest obligaret (sibi) posteritatem veramque nomini suo immortalitatem pararet. Tale genus Ordinis haud dubie in tanta seculi luce non tantum magno applausu acciperetur, sed et mox necessariis undique subsidiis, legatis, fundationibus, exsplendesceret, et per omnes nationes seclaque facile diffunderetur, ac cum sapientia etiam pietatem propagaret. Cum coenobia nonnulla tantis abundent divitiis, optandum esset quod illis superest ultra victus commoditatem scientiarum verarum incrementis impendi, quibus maxime gloria Dei celebratur. Omne praeclarum (naturae) artificium experimento vel demonstratione detectum, hymnus est verus et realis Deo cantatus, cujus admirationem auget. Quanquam non dubitem fundationem qualem dixi, incredibiles aliquando successus habituram, et venturum esse tempus quo sapientiores, quam nunc sunt homines, superfluas opes verae felicitatis incrementis impendent, quoniam tamen sub initium monui, me de illis tantum dicturum, quorum fructus viventibus nobis percipi possint, ideo hoc unum conclusionis loco adjicere suffecerit: Si adhibeantur in hunc usum pauci homines sed selecti, quorum alii ratiocinandi vi, alii experiundi industria, alii colligendi sedulitate valeant, et necessariis ad omnia in eam rem profutura sumtibus abundent; et vero affectu ad instituti incrementum conspirent; ausim dicere, plus eos uno decennio effecturos, quam alioqui totum genus humanum tumultuariis sparsisque multorum seculorum laboribus possit. Unde quis fructus omnes quae gloria Protectorem atque fundatorem maneat facile est judicare.