Series VI Band 3 · No. 52.
De infinite parvis
Videndum exacte an demonstrari possit in quadraturis, quod differentia non tamen sit infinite parva, sed quod omnino nulla, quod ostendetur, si constet eousque inflecti semper posse polygonum, ut differentia assumta etiam infinite parva minor fiat error. Quo posito sequitur non tantum errorem non esse infinite parvum, sed omnino esse nullum. Quippe cum nullus assumi possit. Indesignabilem voco quantitatem, cuius magnitudo nullis signis characteribus sensibilibus exprimi potest. Omnis enim magnitudo designabilis quantacunque poterit semper scribi in aliquo libro satis parvo ope compendiorum et repraesentationum. Quod ut ostenderat Archimedes suscepit disquisitionem de Numero arenae.