Series VI Band 3 · No. 51.

De characteribus et compendiis

Latin

Illustribus exemplis quotidie disco, omnem solvendi pariter problemata, et inveniendi theoremata artem, tunc cum res ipsa imaginationi non subjacet, aut nimis vasta est, eo redire, ut characteribus sive compendiis imaginationi subjiciatur; atque quae pingi non possunt, qualia sunt intelligibilia, ea pinguntur tamen hieroglyphica quadam ratione, sed eadem et philosophica. Quod fit, si non ut pictores, poetae, mystae Aegyptii aut Sinenses similitudines quasdam sectemur, sed rei ipsius ideam sequamur. Unde eo in loco, ubi ope punctorum mirabiles quasdam figuras geomanticas efficientium Numeris ordine collocatis subscriptorum, clavem ad arcana numerorum et numerorum primitivorum naturam aperui (vide 12. Febr. 1676). Haec ascripsi: Patet hic illustri exemplo artem circa intelligibilia inveniendi praeclara theoremata in eo consistere, ut quoniam ipsa pingi aut audiri non possunt pingamus aut audiamus earum repraesentationes, etiamsi non similes, et in iis sensibiles quasdam pulchritudines observemus, quae in nobis facient intelligi theorema seu proprietatem ipsius rei intelligibilis; vel hanc certe, quod eius natura talis est, ut his characteribus expressa, has producat, ut ita dicam, apparitiones. Quemadmodum si dicamus eam esse formam cuiusdam hominis ut certo habitu indictus placeat; vel eam esse naturam cuiusdam picturae, ut certo vitro in aliam regulariorem colligetur. Quamquam enim vitrum tam sit extraneum Tabulae, quam characteres rebus, utraque tamen naturam rei indicant relatam scilicet ad hoc quod adhibetur instrumentum. Quod vel ideo tolerandum, cum alioquin in universum nullam de rebus experientiam habeamus, nisi ad nos relatam, nec alias earum qualitates sciamus, quam apparentias nobis factas. His recte observatis tum illos confutabimus qui credidere veritates esse sine relatione ad characteres, quam illos, qui credidere non in rebus, sed in characteribus esse veritatem; cum veritas sit in rebus quatenus ad characteres referuntur.