Series VI Band 3 · No. 50.

Additio natura prior substractione

Latin

Additio natura prior substractione. Natura priora. Demonstratio axiomatum. Additio est natura prior substractione, seu a b est natura prius quam a - b quia natura prius est ut duo a, b eodem modo tractentur quam ut tractentur modo diverso, et cum modo diverso tractantur nondum ratio apparet, cur potius dicamus a - b, quam - a b. Ea igitur causa forinsecus petenda est, quod non est necesse cum dicimus a b; eodem modo ostenditur et ab seu multiplicationem esse natura priorem ipso a / b seu divisione. Et haec quidem ita generalem hominum assensum habent, ut pro monstro futurus sit arithmeticus, qui substractionem tractet ante additionem. Itaque mea sententia Robervallius non inepte demonstravit axioma: (si ab aequalibus auferas aequalia, residua sunt aequalia) ex axiomate natura priore: (si aequalibus addas aequalia, summae sunt aequales) quamvis eum ideo reprehensum sciam a collegis in Academia Regia Parisina, quia scilicet aeque illud ex hoc demonstrare potuisset, quam hoc ex illo. Sed praeferenda sunt quae natura priora sunt, et peccatum videri potest pro axiomate habere quod ex positis demonstrari potest.