Series VI Band 3 · No. 49.

De arte inveniendi

Latin

Duas partes invenio Artis inveniendi, Combinatoriam et Analyticam; Combinatoria consistit in arte inveniendi quaestiones; Analytica in arte inveniendi quaestionum solutiones. Saepe tamen fit ut quaestionum quarundam solutiones, plus habeant Combinatoriae quam analyticae, ut cum modus quaeritur efficiendi aliquid in re naturali aut civili, tunc enim media quaerenda sunt extra rem. In summa tamen quaestiones invenire combinatoriae potius, solvere Analyticae est. Duo autem sunt genera quaestionum, aut enim quaeritur modus aliquid indagandi aut efficiendi futurus sive praeteritus, aut quaeritur veritas et examen eorum quae sunt ab aliis indagata aut effecta. Et inter haec duo tantum est discriminis quantum inter artem bene scribendi vel loquendi, et inter artem bene de scriptis judicandi. Examen autem eorum quae indagata sunt, pure analyticum est; sed ars ipsa indagandi aut efficiendi magis combinatoria. Haec tamen rursus distingui possunt curatius. Nimirum accurate loquendi Analytica est inquisitio cum rem ipsam quanta possumus exactitudine in partes secamus; observatis morose situ, nexu, forma partium, et partium in partibus. Synthetica sive combinatoria est, cum alia extra rem ad rem explicandam assumimus: ita anatome animalium analytica; ut animalia in Machina pneumatica suffocare, et postea dissecare: combinatorium. Distillatione examinare liquores, analyticum; injectis aliis liquoribus aut pulveribus fermentationem excitantibus, combinatorium. Dices, etiam ignem in distillando, cultrum in dissecando extrinsecus adhibita. Ita est: fateor, et qui primus artem docuit secandi cultro, aut igne liquores in vaporem evehendi, haud dubie combinatoriae opus peregit; sed nunc vulgato horum instrumentorum usu, perinde habendum est, ac si ignis liquori, culter cadaveri perpetuo annectus appictusve esset, cum idea unius ideam alterius semper offerat ex quo eas duas res ex humano arbitrio tam saepe conjunctas nostris temporibus experimur. Unde tractu temporis quaedam operationes quae erant antea combinatoriae, fient analyticae; pervulgato apud omnes eo combinandi more, et tardissimo cuivis occurrente. Quare proficiente paulatim in melius genere humano, effici poterit fortasse post multa secula, ut nemo amplius a judicii exactitudine laudetur; arte analytica quae nunc vix in mathematicis satis recte et generaliter adhibetur, universali reddita, in omni materiarum genere, introducto charactere philosophico, qualem molior; quo semel recepto recte ratiocinari, dato meditandi spatio, non erit magis laudabile, quam magnos numeros sine lapsu calculare. Praeterea si Catalogus historiarum, sive relationum, observationum, experimentorum fidelis eodem charactere scriptus accedat; et majoris momenti theoremata (velut compendia calculi), ex charactere vel solo vel cum observationibus ducta, adjiciantur; fiet, ut artis quoque combinatoriae laus peritura sit. Neque tunc illi aestimabuntur, quibus sumpto meditandi spatio aliquid invenire aut discutere datum est; cum id in medio positum sit futurum; sed illi quibus extemporanea analytica aut combinatoria est. Illi vero qui tardiores sunt, tum demum aestimabuntur, si tanta in illis sit velut inquirendi pertinacia, et penetrandi improbus labor, ut vix alii eum meditandi laborem tolerare velint aut possint. Unde si eos qui nunc in pretio sunt reviviscere fingeremus, post Lethaeos haustus; non ideo minus tunc quoque magnos viros fore putandum est; nam spretis illis quae nunc ab ipsis inveniuntur, longius quam alii tunc quoque non minus quam hodie penetrarent; nec dubitarim Archimedem si nunc in vivis esset, admiranda daturum; cum Quadratura Parabolae dimensionesque coni, et superficierum sphaericarum aut conicarum eo tempore non minus difficiles fuerint, quam nunc abstrusissimae analytices aut indivisibilium indagationes. Neque ergo ideo pauciores erunt magni viri imposterum, quod tam multa jam ab aliis occupata sunt. Contra enim aliorum inventis via illis ad longe majora sternetur; et ipsa in scientiis aut scientiarum partibus jam pene tritis, novorum sterilitas, ad difficiliora coget; magno generis humani bono, cum infinita semper restent, nec nisi aegre ad vestibula usque per media senticeta perrepserimus. Portas autem tum demum apertas fore putandum est, cum ipsa ars inveniendi in clara luce posita erit; id est cum Character aliquis philosophicus recipietur. Cui si adjiciantur theorema(ta) memorabilia, idem erit ac si dictionario cuidam insigni phrases quaedam selectiores subjicerentur; et quemadmodum post dictionaria Apparatus quidam proponuntur juventuti, in quibus fabulas, historias, nomina propria, et quaedam ^nscienötiarum rudimenta discant: ita opus erit accurato labore, multisque conspirantibus Historiam ^nfieri göeneralem qualem imprimis Baconus optavit; quae dum fit, aut etiam ubi facta erit, ^npoteritö compendium condi historiarum selectiorum. Ultimum omnium opus erit, de Felicitate, sive de scientia vitae, in quo ostendatur usus reliquorum omnium, et proble^nmataö quae eorum ope construi poterunt, non subjectorum sed effectuum ordine disponentur. Sed quoniam felicitas quaedam jam tum in nostra potestate est; ideo liber hic ultimus, ad usum erit omnium primus, titulo: Scientiae Architectonicae, de sapientia et felicitate. In quo ostendetur, posse nos esse semper beatos; attamen alios atque alios beatiores; et augendae beatitatis media quaerenda, in quo artium omnium usus consistit. Itaque haec erit vera doctrina de Methodo, non tam quaerendi veritatem, quam vivendi; cum saepe illud de hominibus dici possit, quod (Lucanus) de populis quos aspicit arctos, quos ait, felices errore suo. Et Cicero de eodem quo Lucanus argumento, immortalitate animae, nolle se sibi hunc errorem eripi. Itaque si quis demonstrationes sane certissimas non perspiciet, rectissime faciet, si contra dubitationes obfirmet animum, et ubi primum ingruunt, alio convertat cogitationes; ita enim utique consulet tranquillitati suae. Liber autem de sapientia et felicitate, sive de Methodo vitae, primus omnium dandus est, ordinario sermone. In quo ipse characteris philosophici usus ostendentur; et caeterorum quoque operum, de quibus dixi. Subjicientur omnium illorum operum specimina; communi pariter sermone atque philosophico expressa, sed non nisi philosophico demonstrata. Quibus speciminibus datis, erit generis humani collata opera reliqua absolvere. Nec jam aliud philosopho quaerendum erit, quam ut rationem reperiat, persuadendi rectoribus populorum, et alioqui viris insignibus ut de executione coeptorum serio cogitetur. Porro quae hic de Combinatoriae et Analyseos differentia dixi, inservient ad discernenda hominum ingenia; nam alii magis combinatorii, alii magis Analytici sunt. Ita etsi Galilaeus et Cartesius in utraque arte excelluerint, plus tamen in Galilaeo Combinatoriae, in Cartesio Analyticae. Geometrae et Iurisconsulti Analytici magis, medici vero et politici Combinatorii sunt. Plus est securitatis in Analytica, plus difficultatis in Combinatoria. Mariottus dicit ingenia hominum instar sacci esse, quem inter meditandum tamdiu agites, donec aliquid excitat. Unde quiddam esse fortunae in cogitationibus non debet dubitari. Ego addiderim, ingenia hominum potius habere rationem cribri, quod inter meditandum agitatur, donec subtilissima quaeque transeant. Interea dum transeunt speculatrix ratio arripit quicquid e re videtur. Prorsus quemadmodum si quis furti deprehendendi causa totam civitatem per portam quandam transire jubeat, eo qui furtum passus est in excubiis collocato. Sed compendii causa adhibetur Methodus exclusiva qualis Frenicli in numeris. Ita enim si spoliatus asserat virum fuisse non foeminam; ^nstaturaeö aetatisque virilis, non puerum non juvenem, prodeundi onus ipsis remittetur.