Series VI Band 3 · No. 48.

Tria axiomata primaria

Latin

Tria axiomata primaria: Mathematicae, totum esse aequale omnibus partibus. Physicae, effectum integrum aequipollere suae causae. Scientiae Civilis, Mundum esse optimam Rempublicam, sive omnia in mundo fieri optimo modo. Nota certa hominis duplicis et mali: si tibi soli blandiatur, coram aliis te frigide tractet. In praxi id observandum est, ut dum difficilia aut multiplicia agenda habemus, tentemus ita agere, ut aliquid semper ad rem pertinens agamus seu, ut certi simus portionem quandam difficultatis superatam. Hoc si constanter observabimus, omnia superabimus, quoniam semper aliquid agendo paulatim magna agemus. Exempli causa multa folia in ordinem digerenda sunt, si percurrimus nec quicquam agimus saepe inspiciendo parum proficiemus; at si dum legimus, iam nonnihil digeramus quovis momento, aliquid agemus, paulatimque omnia habebimus. Assuefacere nos debemus, ut omnia quae facimus singula per se subsistere possint bonaque sint; etiamsi ea ad quae ordinantur, non succedant. y**2 cyx bx**2 ey = 0 solvendum in numeris sive rationaliter ex hac aequatione faciendae duae, vel quod idem est supponenda adhuc alia quaelibet formula; itaque scribatur generalis: aequationum ex y, x, quantum videbitur producta, et necesse est has duas aequationes in unam reducendo prodire rationalem, si quidem id possibile est, et haec est methodus generalis certa et infallibilis pro Diophanto, tametsi saepe compendia sint. Sed examinandus ipse modus quo aequationes unae ad alias reducuntur; quae res ita instituatur, ut si modo possibile est quod quaeritur, aequationes collatitiae omnes sint aut rationales aut certe si rursus superfluae in ipsis reducibiles explicando per aequationes proposita inferiores. Sed ut determinate agatur, crediderim rem ita institui posse, ut si modo resolubilis quaestio prodeant omnes collatitiae rationales. Videndum an non necesse sit ipsam assumtitiam esse rationalem, imo res non videtur hoc modo succedere, sed tertia litera z esse forinsecus assumenda, vel plures, ad quam referuntur tam x quam y singulatim vel simul. Tota res reducitur ad totalem illam summam.