Series VI Band 3 · No. 47.

Theoremata sunt cogitandi compendia

Latin

Omnia Theoremata non nisi Tachygraphias seu cogitandi compendia esse, ut animus a rebus ipsis distincte cogitandis dispensetur, nec ideo minus omnia recte proveniant, in hoc consistit omnis utilitas verborum, et characterum, ut in Arithmetica sunt decimales, ut sunt Notae Analyseos, ut innumeros et saepe impossibiles expressu, aut mire implicatos linearum motuumque ductus persequi necesse non sit. Hoc etsi non verbis, aut reflexione animi, reapse tamen autores Algebrae expressere, sed et inventores Algorithmi, et verborum in scientiis, et proinde omnis scientiarum abstractarum laus consistit in compendiosis loquendi scribendique notis, et his notis fit ut possimus computare progressionis alicujus terminum summamque, tout d'un coup, etsi per singula non eamus, ut possimus ipsi infinito exhibere finitum aequale, quaeque alia sunt huius generis non intelligentibus rationes rerum admiranda.