Series VI Band 3 · No. 4.
De consistentia corporum
Consistentia corporum est quantitas virium necessariarum ad solutionem contiguitatis. Continua sunt contigua cum aliqua consistentia. Contigua sunt inter quae distantia nulla est. Si duo corpora ita contigua sint, ut nullo in diversa conatu cieantur, ea corpora non ideo continua sunt, seu conatui in diversa resistentia. Cum enim omnia corpora omnes recipiant conatus, qui ipsis imprimuntur, (etsi ob aliorum conatuum concursum, conatus illi non semper effectum sortiantur). Ideo non ideo minus corpora contigua conatus in diversa recipiunt, quod eos iam non habent; conatus autem in diversa, ne exitum nanciscantur aliis oppositis aequalibus conatibus opus est, ergo ad resistentiam contra conatus novos in diversa euntes non sufficit eorum absentia praecedens, nec proinde ad continuitatem contiguitas. Nemo mirari debet a summi viri Renati Cartesii sententia (quam nuper etiam Illustri Hugenio suspectam fuisse video) nobis fuisse abeundum. Nam ille suam quam affert causam continuitatis, a sententia de motu et quiete minime probanda derivavit. Cum enim illi corpus quiescens simpliciter magis videatur resistere impingenti, quam si contrario motu cieretur, mirum non est. Sufficere illi quoque corpus quiescens apud aliud corpus, ad motum ab eo sive discessum prohibendum. Sed cum omnis scientiae de Motu pariter ac Mente principium alibi demonstratum ponam, Conatus scilicet nullos perire, sed omnes in universum esse efficaces, perpetuosque etsi aliis conatibus super additis mixti non sentiantur, motuum lineis ea compositione tam multiplici in immensum variatis; hinc sequitur, corpus quoque quiescens, si quod extat conatum impressum esse accepturum, eumque conatum perinde ut alios omnes esse efficacem, ac proinde si nullus alius in corpore extet, a quo compensetur aut temperetur, in motum prorupturum. Hoc me, si quis pergat dubitare, peculiari opera in clara luce positurum spero; interea ne alienis domestica huius argumenti differantur, Hypotheseos loco mihi admitti postulo. Apparebit nihil harmonicum magis concinnumque dici posse. Idem ita confirmatur: Si quies causa consistentiae est primum nulla consistentia erit separabilis, infinite enim distat quies a motu; nam si fortius resistet quies quam motus oppositus, infinite fortius resistet, deinde omnes consistentiae erunt inter se aequales; omnes enim quietes sunt aequales. Si corpus unum conetur in alterius locum, ea duo corpora continua sunt. Conatus est initium motus, momento aliquo dato, est ergo initium loci mutati, seu transitus de loco in locum, simul ergo in loco utroque est, cum in neutro id est nullibi esse non possit. Quod ut clarius pateat intelligatur punctum A ex a conari versus b, id est ex a incipere exire; momento ergo primo occupat lineam quandam, minorem quidem quavis assignabili, sed tamen modo majorem modo minorem, prout conatus ipse seu initium fortius est (debiliusve). Ponatur enim ea linea inassignabilis in conatu debili esse ut ac, erit in forti ut ad. Patet ergo quod conatur iam incipere efficere, etsi effectus minor sit quovis assignabili. Hinc sequitur quicquid in alterius locum conatur, iam extremo suo incipere in eius loco esse, id est extrema eorum esse unum, sive se penetrare; ac proinde alterum sine altero impelli non posse. Ac proinde ea corpora esse continua. Magni momenti haec propositio est, hinc sequitur enim propagatio motuum in pleno, et corpus unum motum caetera omnia secum abripere conari et quantulacunque in Mundo sentiri a toto universo. Idem experti mentis confirmatur, constat enim fortissime agitata etiam liquida, solidorum naturam imitari, dummodo communis sit ipsis agitatio. Phaenomena Consistentiae sive cohaesionis nuper publicata quorum ratio a pressione aëris reddi non potest: ex Boylii Gerickii et Hugenii observatis sumta. (1) Duo corpora polita in loco aëre exhausto, non minus quam in pleno, aegre divelluntur: sed et antliaeque ac siphonis bicruri officia exercentur non in Antlia minus exhausta quam aëre libero. (2) Mercurius aëre purgatus majoris licet altitudinis, quam cui pressio aëris aequivaleat, non descendit e Tubo infra aperto. His phaenomenis sensibile redditum est, quod antea sola ratione constabat, non omnem consistentiam ab aëris pressione oriri, ut quidam credebant. Nam Tabulis quibusdam solidis politisque iam praeformatis ad eam rem opus est; sed harum soliditas unde? Altius ergo repetenda consistentiae ratio est, propositione quadam mea ex alio opusculo huc translata.