Series VI Band 3 · No. 26.

Epistolae tres D. B. de Spinoza ad D. Oldenburgium

Latin

Epistolae tres D.B. de Spinoza ad D. Oldenburgium. Video tandem quid id fuerit, quod a me postulabas ne evulgarem. Sed quia id ipsum praecipuum fundamentum est eorum omnium, quae in tractatu quem edere destinaveram habentur, volo hic paucis explicare qua ratione ego fatalem omnium rerum et actionum necessitatem statuam. Nam Deum nullo modo fato subjicio, sed omnia inevitabili necessitate ex Dei natura sequi concipio, eodem modo, quo omnes concipiunt quod ex ipsius Dei natura sequatur, ut Deus se ipsum intelligat, quod sane nemo negat ex divina natura necessario sequi; et tamen nemo concipit, quod Deus fato aliquo coactus, sed quod omnino libere, tametsi necessario, se ipsum intelligat. Deinde haec inevitabilis rerum necessitas nec jura divina, nec humana tollit. Nam ipsa moralia documenta sive formam Legis cujusvis ab ipso Deo accipiant sive non, divina tamen sunt ac salutaria, et si bonum quod ex virtute et amore divino sequitur, a Deo tanquam judice accipiamus, vel quod ex necessitate divinae naturae emanet, non erit propterea magis vel minus optabile, ut nec contra mala quae ex pravis actionibus et affectibus sequuntur, ideo quia necessario ex iisdem sequuntur, minus timenda sunt; et denique sive ea quae agimus necessario, sive contingenter agamus, spe tamen ac metu ducimur. Porro homines coram Deo nulla alia de causa sunt inexcusabiles quam quia in ipsius Dei potestate sunt ut lutum in potestate figuli, qui ex eadem massa vasa facit alia ad decus, alia ad dedecus. Ad haec pauca si aliquantulum attendere velis, non dubito quin facili negotio ad omnia argumenta quae in hanc sententiam objici solent, respondere possis, ut multi jam mecum experti sunt. Miracula et ignorantiam pro aequipollentibus sumsi, quia ii qui Dei existentiam et religionem miraculis astruere conantur, rem obscuram per aliam magis obscuram, et quam maxime ignorant, ostendere volunt, atque ita novum argumentandi genus afferunt, redigendo scilicet; non ad impossibile, ut ajunt, sed ad ignorantiam. Caeterum meam de miraculis sententiam satis opinor explicui in tractatu theologico-- politico. Hoc tantum hic addo, quod si ad haec attendas, quod scilicet Christus nec Senatui, nec Pilato, nec cuiquam infidelium, sed Sanctis tantummodo apparuerit, et quod Deus neque dextram neque sinistram habeat, nec in loco sed ubique secundum Essentiam sit, et quod materia ubique sit eadem, et quod Deus extra Mundum, in spatio quod fingunt; imaginario sese non manifestet; et quod denique corporis humani compages intra debitos limites solo aëris pondere coerceatur, facile videbis hanc Christi apparitionem non absimilem esse ab illa qua Deus Abrahamo apparuit, quando tres vidit homines, quos ad secum prandendum invitavit. At dices, Apostolos omnino credidisse quod Christus a morte resurrexerit, et ad coelum revera ascenderit; quod ego non nego. Nam ipse etiam Abrahamus credidit quod Deus apud ipsum pransus fuerit, et omnes Israëlitae, quod Deus ex coelo igne circumductus ad montem Sinai descenderit et cum ipsis immediate locutus fuerit, cum tamen haec pluresque aliae ejusmodi apparitiones seu revelationes fuerint captui et opinionibus eorum hominum accommodatae, quibus Deus mentem suam iisdem revelare voluit. Concludo itaque Christi a mortuis resurrectionem revera spiritualem, et solis fidelibus ad eorum captum revelatam fuisse, nempe quod Christus aeternitate donatus fuerit, et a mortuis (mortuos hic intelligo, eo sensu quo Christus dixit, sinite mortuos, mortuos suos sepelire) surrexit, simulatque vita ac morte singularis sanctitatis exemplum dedit, et eatenus discipulos suos a morte suscitat, quatenus ipsi hoc eius vitae et mortis exemplum sequuntur. Nec difficile esset totam Evangelii doctrinam secundum hanc hypothesin explicare. Imo caput 15. Epist. 1. ad Corinth. ex sola hac hypothesi explicari potest, et Pauli argumenta intelligi, cum alias communem hypothesin sequendo infirma appareant, et facili negotio refelli possint. Ut taceam, quod Christiani omnia, quae Judaei Carnaliter, Spiritualiter interpretati sunt. Humanam imbecillitatem tecum agnosco. Sed te contra rogare mihi liceat, an nos homunciones tantam naturae cognitionem habeamus ut determinare possimus, quousque eius vis et potentia se extendat, et quid ejusdem vim superet? Quod quia nemo sine arrogantia praesumere potest, licet ergo, absque jactantia, miracula per causas naturales quantum fieri potest explicare; et quae explicare non possumus, nec etiam demonstrare quod absurda sint, satius erit de iisdem judicium suspendere, et religionem ut dixi sola doctrinae sapientia astruere. Loca denique Evangelii Iohannis, et Epistolae ad Hebraeos, iis quae dixi repugnare credis, quia linguarum Orientalium phrases Europaeis loquendi modis metiris; et quamvis Iohannes suum Evangelium Graece scripserit, Hebraizat tamen. Quicquid sit, an credis, quando scriptura ait quod Deus in nube sese manifestaverit, aut quod in Tabernaculo et in templo habitaverit, quod ipse Deus naturam tabernaculi aut templi sumserit? atqui hoc summum est, quod Christus de se ipso dixerit, se scilicet templum Dei esse; nimirum, quia, ut in praecedentibus meis dixi, Deus sese maxime in Christo manifestavit, quod Johannes ut efficacius exprimeret, dixit, verbum factum esse carnem. Epistola. Quod in praecedentibus meis dixi, nos ideo esse inexcusabiles, quod in Dei potestate sumus, ut lutum in manu figuli, hoc sensu intelligi volui, videlicet quod nemo Deum redarguere potest, quod ipsi naturam infirmam, seu animum impotentem dederit. Sicuti enim absurde circulus quereretur, quod Deus ipsi globi proprietates, vel infans qui calculo cruciatur, quod ei corpus sanum non dederit; sic etiam homo animi impotens, queri non potest, quod Deus ipsi fortitudinem, veramque ipsius Dei cognitionem et amorem negaverit, quodque ipsi naturam adeo infirmam dederit, ut cupiditates suas nec coërcere, nec moderari possit. Nam ad naturam cuiuscunque rei nihil aliud competit, quam quod ex data ipsius causa necessario sequitur. Quod autem ad naturam cuiusque hominis non competat ut animo forti sit, et quod in potestate nostra non magis sit corpus sanum quam mentem sanam habere, negare nemo potest, nisi qui tam experientiam quam rationem negare velit. At instas, si homines ex naturae necessitate peccant, sunt ergo excusabiles, nec quid inde concludere velis explicas, an scilicet quod Deus in eos irasci nequeat, an vero quod beatitudine, hoc est Dei cognitione et amore digni sint. Sed si primum putas, omnino concedo Deum non irasci, sed omnia ex ipsius sententia fieri, at nego, quod propterea omnes beati esse debeant: possunt quippe homines excusabiles esse, et nihilominus beatitudine carere, et multis modis cruciari. Est enim equus excusabilis, quod equus et non homo sit, at nihilominus equus et non homo esse debet. Qui ex morsu canis furit, excusandus quidem est, et tamen jure suffocatur, et qui denique cupiditates suas regere, et metu legum easdem coërcere nequit, quamvis aliam ob infirmitatem excusandus sit, non potest tamen animi acquiescentia, Deique cognitione et amore frui, sed necessario perit. Neque hic necesse esse puto, monere, quod quando scriptura ait, Deum in peccatores irasci, eumque judicem esse, qui de hominum actionibus cognoscit, judicat et statuit, more humano, et secundum receptas vulgi opiniones loquatur; quia ipsius intentum non est philosophiam docere, nec homines doctos, sed obtemperantes facere. Quo propterea pacto videar, ex eo quod miracula et ignorantiam pro aequipollentibus sumserim, potentiam Dei et hominum scientiam iisdem finibus concludere, non video. Caeterum Christi passionem, mortem, ac sepulturam tecum literaliter accipio, eius autem resurrectionem allegorice. Fateor quidem hanc etiam, ab Evangelistis iis narrari circumstantiis, ut negare non possimus, ipsos Evangelistas credidisse, Christi corpus resurrexisse, et ad coelum ascendisse, ut ad Dei dextram sederet, et quod ab infidelibus etiam potuisset videri, si una iis in locis affuissent, in quibus ipse Christus discipulis apparuit, in quo tamen salva Evangelii doctrina potuerunt decipi, ut aliis etiam prophetis contigit, cuius rei exempla in praecedentibus dedi. At Paulus cui Christus postea etiam apparuit, gloriatur quod Christum non secundum carnem, sed secundum spiritum noverit. Pro Catalogo librorum nobilissimi Domini Boylii maximas ago gratias. Denique R. Societatis praesentia negotia data occasione ex te scire expecto. Vale vir Amplissime, et me omni affectu atque studio tuum esse crede. Epist. Perbreves tuas literas 15. Novembr. die Saturni modo elapsa accepi; in iis ea tantummodo indicas, quae in tract. theologico-politico crucem lectoribus fixere. Cum tamen iis etiam cognoscere speraverim, quaenam eae opiniones essent, quae religiosae virtutis praxin labefactare viderentur, de quibus multa monueras. Sed ut de tribus illis capitibus, quae notas, mentem meam tibi aperiam, dicam, et quidem ad primum, me de Deo et natura longe diversam (fovere) sententiam ab ea, quam neoterici Christiani defendere solent, Deum enim rerum omnium causam immanentem, ut ajunt, non vero transeuntem statuo. Omnia, inquam, in Deo esse, et in Deo moveri, cum Paulo affirmo, et forte etiam cum omnibus antiquis philosophis, licet alio modo, et auderem dicere, cum antiquis omnibus Hebraeis, quantum ex quibusdam traditionibus, tametsi multis modis adulteratis conjicere licet. Attamen quod quidam putant Tractatum Theol.-polit. eo niti, quod Deus et natura unum et idem sit, tota errant via. Ad miracula deinde quod attinet, mihi contra persuasum est, divinae revelationis certitudinem, sola doctrinae sapientia, non autem miraculis, hoc est ignorantia, adstrui posse. Quod satis prolixe cap. 6. de Miraculis ostendi. Hoc tamen hic addo, me inter religionem et superstitionem hanc praecipue agnoscere differentiam, quod haec ignorantiam, illa autem sapientiam pro fundamento habeat, et hanc causam esse credo, cur Christiani non fide, neque caritate, neque reliquis spiritus s. fructibus, sed sola opinione inter reliquos dignoscuntur, nempe, quia ut omnes, solis miraculis, hoc est ignorantia, quae omnis malitiae fons est, se defendunt, atque adeo fidem, licet veram, in superstitionem vertunt. Verum an huic malo remedium adhibere Reges unquam concedent, valde dubito. Denique ut de tertio etiam capite, mentem meam clarius aperiam, dico ad salutem non esse omnino necesse Christum secundum carnem noscere; sed de aeterno illo Dei filio, hoc est Dei aeterna sapientia, quae sese in omnibus rebus, et maxime in mente humana, et maxime in mente Christi Iesu manifestavit, longe aliter sentiendum. Nam nemo absque hac ad statum beatitudinis potest pervenire, utpote quae sola docet, quid verum, quid falsum, bonum et malum sit. Et quia uti dixi, haec sapientia per J. Christum maxime manifestata fuit, ideo ipsius discipuli eandem quatenus ab ipso fuit revelata, praedicaverunt, seseque spiritu illo Christi super reliquos gloriari posse ostenderunt. Caeterum quod quaedam Ecclesiae his addunt, ut quod Deus naturam humanam sumserit, monui expresse, me quid dicant nescire, imo ut verum fatear non minus absurde mihi loqui videntur, quam si quis mihi diceret, quod circulus naturam quadrati induerit. Atque haec sufficere arbitror, ad explicandum quid de tribus illis capitibus sentiam, an eadem Christianis, quos nosti placitura sint, id tu melius scire poteris. Vale.