Series VI Band 3 · No. 24.

Aus und zu Epiktets Enchiridion

Latin

Epicteti Enchiridion. Una cum Cebetis Thebani tabula graece et latine ex recensione Abrahami Berkelii. Cum eiusdem animadversionibus et notis, quibus accedunt notae Wolfii, Casauboni, Caselii et aliorum. Cum graeca paraphrasi. Lugd. Bat. et Amstelodami ex officina Danielis, Abrahami et Adriani a Gaasbeek. 1670. Marcus Antoninus imperator tractatu de seipso ad seipsum diis immortalibus gratias agit, magnique beneficii loco habet Epicteti hypomnemata accepisse. Barthius in Adversariis asserere pro certissimo ausus est, Epictetum fuisse Christianum. Satis ridicule. Recte conjicit Mericus Casaubonus, incidisse Barthium in paraphrasten Epicteti, qui aliquoties scripturam sacram citat. Videtur tamen aliquo Christianae religionis rore aspersus fuisse Epictetus. Consentiunt in eo omnes Epaphroditi servum fuisse, qui Neroni familiaris, et ut testatur Suidas unus erat somatophylakon. His si addas quae in Pauli cap. ultimo Epist. ad Philippenses, credibile hunc Epaphroditum fuisse Christianum. Lucianus in dialogo ad ineruditum multos ementem libros fuisse suo tempore qui Epicteti fictilem lucernam ter mille drachmis emerit. Suidas ait usque ad tempora M. Antonini vivendo pervenisse. Altero crure ex defluxione multatus. Apud Macrobium hic versus quem ipse fecit de se. Doulos Epiktetos ginomen kai somati peros, kai penien Iros, kai philos athanatois. Verba valde illis Psalm. XL. vers. ult. similia. Sum quidem pauper et egenus, sed dominus cogitat de me. ( Ego sic verto: Servus Epictetus, multati corporis; Iro pauperior, Divis sic quoque carus eram. ) Simplicius praefatione Com. in Enchiridion, refert Autorem Enchiridii esse Arrianum, qui lectissimas sententias ex Epicteto congessit. In potestate nostra sunt opinio, voluntas; verbo quae ipsi agimus. Nostri arbitrii non sunt corpus, pecunia, gloria, aliaque quae ipsi non agimus, Epictetus cap. 1. ait; Wolfius recte annotat, ista magnificentius quam verius dici, quia morbi sint, qui et animum tentent, phrenitis, melancolia, veternus, apoplexia, Epilepsia, vulnera capitis, cerebri laesiones. Non est in nostra potestate, ut Deus non auferat quae largitus est omnia. Egregie Wolfius ad Epicteti cap. 1. si dies adimit hominibus aegritudinem, recta ratio cur non adimat. Debent nobis meditata omnia nostra mala esse, ut ne quid animo sit novum, ut servulo illi Comico. Paulus utendum mundo quasi non utamur. Epictetus cap. 3. Si id solum tuum putes, quod in tua potestate est, neminem accusabis, nihil invitus facies, nullam calamitatem accipies. (Epictetus cap. 4.) Philosophiae studiosus alias curas omittere debet. (Epictetus cap. 5.) Visa aspera, id est si quid nobis appareat malum, respondendum est statim, apparere tantum, esse phantasma sive visum esse, nec tale quale apparet. Ubi Casaubonus annotat, ista difficilia esse si ad corporis cruciatus quoque applicentur. Fuisse tamen nostra aetate medicos celebres referente Thuano quorum libros inquit Mericus Casaubonus, nos quoque vidimus, qui idem tuerentur, nec ulla aetate defuisse exempla. Cap. 6. Epictetus: Pollicitatio appetitionis est fore ut consequaris: aversationis fore ut ne in id incidas quod aversaris. Si ea tantum aversaris quae vitare in potestate est, in eorum nihil incides. Senec. de Benefic. 4. cap. 34. Sapiens ad omnia cum exceptione veniet, si nihil inciderit. Ideo illi omnia succedunt. Epictet. cap. 8. Memineris semper quale sit quod diligis, ut si ollam diligas memineris esse ollam, id est fragilem. Si filium, amicum, memineris esse hominem, ita eo mortuo non perturbaberis. Cap. 9. Opus aggressurus, cogita quale sit, ut si lavatum ieris, propone tibi quae fiunt in balneo, alios perfundi, alios loco pelli, alios convicia facere, alios furari. Epictetus cap. 10. Homines non perturbantur rebus sed opinionibus. Mors non est malum alioqui et Socrati ita visum esset ( ratiocinatio, si necessario mors mala, fuisset et Socrati ). Cum impedimur, culpemus opiniones nostras; alios accusare hominis ineruditi, seipsum eius qui erudiri coepit, nec se nec alium eruditi. Epictet. cap. 11. Nulla aliena praestantia animo efferaris, si equus se efferrens diceret, sum pulcher, ferendus esset, tu vero si equo pulchro gloriaris, alieno bono superbis. Nihil tuum est nisi usus visorum, quod si in usu visorum ita te gesseris ut natura postulat, tunc velut tuo bono laetabere. Epictet. 12. Quemadmodum in navigatione subducto navigio, si aquatum exieris, forte etiam cochleolam colliges, aut bulbum; animo autem in navigium intento esse oportet; ut si gubernator vocet, statim occurras; ita etiam in vita, si tibi vice cochleae detur uxor, aut puer. Si senex es, cave nimis a navi recedas, ne quando vocatus deficias. Epictet. cap. 13. Si sapis omnia ita fieri velis, ut fiunt. Corporis impedimentum morbus, non instituti; claudicatio pedis non instituti, ita invenies in singulis, aliarum potius rerum quam tui esse impedimenta. Origenes contra Celsum. teleiotes, aireisthai a bouletai, kai ginesthai en ois bouletai. Morbos nihil ad animum pertineret, rursus refutat (Casaubonus), et recte Aristotelem dixisse, magnos viros, Herculem, Lysandrum, Ajacem, Bellerophontem, Empedoclem, atrabiliarios fuisse et mente alienatos. Egregie Wolfius, si quid adversi occurrat, cogita sic Deo visum, cui nisi ultro feceris, parebis invitus. Epictetus cap. 14. Si quid inciderit, quaere qua sis facultate ad eius usum ( usus visorum ) instructus. Si quem videris formosum, memineris te temperantiae facultate instructum; si dolor (labor) fortitudinis (tolerantiae), si convicium, patientiae; si sic agere te assuefacies sensibus non abripieris. Epictet. cap. 15. Nunquam quicquam ereptum dicito, sed redditum. At improbus est, qui eripuit. Quid id tua refert, per quem is qui concesserat a te repetierit. Sed quamdiu concesserit, tanquam alienum id curato, ut cauponam viator. ( Egregie hoc cum illo consentiens, dominus dedit, dominus abstulit. ) Epictet. cap. 17. Oleum effunditur, villum effunditur, continuo subjice: tanti vaenit tranquillitas, tanti constantia emitur, gratis autem nihil acquiritur. Epictet. cap. 17. innuit si puer (id est servus, adde et alius) nos injuria afficere videatur, non esse tantae eum potentiae, ut nos perturbare possit ( nisi velimus ). Epictet. cap. 18. Difficile te simul tua et aliena, id est externa curare, itaque ne recusa ob res externas fatuus et amens haberi. Epictet. cap. 20. Qui vult quae in aliorum sunt potestate, serviat necesse est. Epictet. cap. (21.) ait: sic in vita versandum, tanquam in convivio; si quid circumferendo ad te pervenerit, porrecta manu partem modeste capito. Praeterit, ne detine. Nondum adest? ne longe appetitum extendito, sed expecta dum ad te perlatum fuerit; si sic affectus fueris, aliquando dignus eris convivio Deorum ( videtur semper licet subobscure innui praemium post hanc vitam, etiam a Socrate ). Epictet. cap. 23. Non est tuum quam velis in fabula personam eligere, sed quae data sit a magistro bene repraesentare. Epictet. cap. 24. Si corvus inauspicatum crocitavit, distingue tecum et dic: nihil istorum mihi portenditur, sed aut corpusculo meo, aut reculae meae, mihi autem fausta omnia portenduntur si voluero. Quicquid enim acciderit ex eo penes me est, fructum ut capiam. Epictet. 25. Invictus esse potes, si in nullum certamen descendas, quod vincere tui arbitrii non est. Epictet. cap. 26. Si nosses quanti sit tranquillitas, malles liber esse, quam imperator, senator, consul. Epictetus cap. 28. Suadet ut mors quotidie ante oculos versetur. Epictet. cap. 29. Si sapientiae studium suscipis propone tibi te deridendum; sed si perseveraveris, iis qui derisere admirationi eris, si succubueris, eris dupliciter deridendus. Adjicit illud praeclarum: cogita a Deo te in hac statione, (philosophi) collocatum. Epictet. cap. 30. Si cui alteri placere cupis, scito te de statione dejectum; itaque si omnino alicui philosophus videri cupis, sufficit te videri Tibi. Epictet. cap. 31. Non magis per alium in malo esse potes, quam in vitio ( quia solum scil. vitium malum ). Amicis non proderis? Imo vero si amicum volunt officium suum facientem. Sin postulant, ut tranquillitatem perdam, quo illi pecuniam habeant, postulant ut ego bona mea perdam, quo ipsi habeant quae nec ipsis bona sunt. At patriae nihil a me adjumenti affertur? Porticus scil. per me non habebit nec balnea? Quidni mirum si calceos a fabro ferrario non habeat, nec arma a sutore. Si quem vero virtute instituerem, patriae non inutilis forem. Cap. 32. Est tibi praelatus aliquis in convivio, aut salutatione, aut dandi consilii officio. Cogita id ipsum redemisse solicitudine, te vero libertatem retinere maluisse, si qui lactucas obolo oblato emit, tibi qui nihil offeras praeferatur, non putabis illum tibi praelatum. Epictet. cap. 33. Si vicini puer poculum fregerit, statim dicis ita fieri solere. Si idem faciat tibi tuus: dic idem, et cogita te eundem esse oportere. Transfer hoc ad majora. Si Vicino obit filius, hoc humanum esse dicis. Si tibi accidit, ridicule te miserum exclamas. Notat hic Casaubonus quandam textus corruptelam, quae jam Simplicii tempore in textus irrepserit; at in paraphrasi a se edita non reperiatur, quae forte sit ipso Simplicio antiquior. Addit Wolfius recte: sacram scripturam jubere, ut alieni boni malique tam sit excitatus in nobis sensus quam nostri. Epictetus cap. 34. Quemadmodum aberrandi causa meta non ponitur, sic nec mali natura in mundo existit ( paulo obscurius ). Si corpus tuum aliquis obvio cuiquam permitteret indignaveris; tu vero qui animum tuum cuilibet permittis, ut si convicia tibi dixerit, moereat, non erubescis? Epictetus cap. 35. Vis Olympia vincere? Considera, quot labores (quos enumerat) subeundi, et post omnia forte vinceris. His cogitatis, si lubet nihilominus pugilum te studio trade. Sin minus considerato aggrediaris, ut pueri nunc pugil eris, mox gladiator, postea orator, demum philosophus; toto autem animo nihil sed ut simia. Sic aliqui audito philosopho: quam bene Socrates dicit: vel quis ita disserere potest, ut ille. Pueri Lacones flagris caesi saepe ad mortem usque non ingemiscebant. Plutarchus in Laconicis institutis. Cicero Tuscul. 2. et 5. Lucianus in Gymnas. Tertullianus ad martyres cap. 4. Pausanias lib. 3. ( adde puerum qui Alexandro sacrificante taedae manui nimis propinquantem flammam imperturbato sacrificio sustinuit ). Epictet. cap. 36. Considera an rerum externarum jactura redimere velis animi tranquillitatem. Unum te oportet esse hominem, eumque vel bonum vel malum. Epictet. cap. 37. Frater, pater te laedunt, tu tuum officium facito. Natura te cum patre conjunxit necessario, non necessario cum bono patre. Epictetus cap. 38. Religionis potissimum rectae opiniones de Diis, ut sentias et esse eos et bene justeque administrare universa; parendum esse illis, et omnibus quae fiant, acquiescendum si velis quae non sunt in potestate, eaque non eveniant, culpabis rerum autores, id enim naturale ut mali causas oderimus. Deos execratur agricola, navita, mercator; ut patrem filius exhaeredatus. Nam ubi utilitas, ibi pietas. Opou gar to sympheron, ekai de to eusebes. Recte Wolfius annotat admirabilem esse sententiam utcunque in speciem impiam. Subjicit Wolfius, diis sacrificandum ritu patrio. Contra notat (Berkelius) Christianam religionem pias fraudes non admittere, nec nos imitari debere quae fiunt publice si male fiunt, Socratem quod ritus patrios rejecisset veneno extinctum. Epictetus cap. 39. Liberum ad vatem quem consulis animum afferas, non appetitionem aut aversationem, ita enim tremens accedes. Ad oraculum accede, quemadmodum Socrates dicebat, quemadmodum Socrates dicebat, ut consulas de rebus, quae ratione dijudicari non possunt. Epictetus cap. 40. Praescribe jam tum tibi formam quandam et legem, quam ipse tecum et in hominum congressu observes. Epictetus cap. 44. Jusjurandum recusa, si fieri potest, omnino; sin minus, quantum potes. Epictetus cap. 46. Egregie: Quae corpori serviunt, eatenus adhibeantur, quatenus animo sunt usui, velut cibus, potus, amictus, aedes, servitium. Quicquid autem ad ostentationem aut delicias attinet repudiato. Epictetus cap. 47. A re venerea quantum fieri potest, ante nuptias abstinendum. Ne tamen iniquus sis illis qui ea utuntur, neque eos arguas, neque passim jactes te ea non uti. Epictetus cap. 48. Si quis nuntiet quendam Tibi maledicere ne refuta quae dicta sunt, sed responde: eum nescisse caetera tua vitia, nam alioqui non illa sola fuisse dicturum. Epictet. cap. 49. Si theatrum frequentes nulli nisi tibi ipsi studeas, et eum solum velis vincere, qui vincit. Sic enim non impedieris. Epictet. cap. 51. Si quid incidat negotium, cogita quid in eo casu facturi fuissent Socrates et Zeno. Epictet. cap. 52. Cum ad magnatum aliquem iturus es proponito tibi fore ut non invenias, ut fores tibi occludantur ut ille te negligat. Quod si his quoque consideratis venire te deceat tamen, venias, neque ipse umquam tecum dicas non fuisse tanti, hoc enim plebeium est, et externa res calumniantis (odio habentis). Epictet. cap. 56. Si voluptatis imaginem animo conceperis, moderare tibi, et quamvis rei suscipiendae videatur esse tempus; cogita quanto praestantior futura sit tibi victoriae conscientia. Epictetus cap. 60. Ut in ambulando caves ne pedem distorqueas, ita in vita cave ne laedas mentem. Epictet. cap. 61. Modus pecuniae corpus est cuique, ut calcei pes, ita in calceo si ultra modum progressus fueris, in infinitum ibis; primum auratum voles calceum, inde purpureum, mox interpunctum. Epictet. cap. 63. Hebetis ingenii signum est in rebus corporis immorari. Epictet. cap. 64. Si quis tibi malefecerit aut maledixerit memento eum opinatum fuisse, id ex officio sibi esse faciendum, neque enim fieri potest, ut ille sequatur quae tibi videntur, sed quae dici. Sic ergo instructus ad singula alterius convicia dices, ita visum esse illi. Epictet. cap. (65.) Unaquaeque res duas habet ansas unam tolerabilem, alteram intolerabilem. Itaque si frater injuriam fecerit cogita non injuriam esse, sed qui fecerit esse fratrem. Epictet. cap. (66.) Non sequitur: ego sum te locupletior, vel eloquentior, ergo melior, sed haec ergo mea pecunia aut dictio praestat tuae. Tu vero nec pecunia es, nec dictio. Epictet. cap. 67. Egregie: Lavat quisquam cito; ne dicas lavisse male, sed cito. Bibit quispiam multum, ne dicas bibisse male, sed multum. Unde enim scis an male, antequam de eius consilio judicaveris ( neque enim facta, sed consilia judicanda ). Epictet. cap. 68. Nusquam te philosophum profitearis, nec apud imperitos multum disputes de praeceptis, nec in convivio dic quemadmodum edendum sit, sed ede, ut decet. Socratem convenerant aliqui, ( qui eum non norant ) rogabantque ut philosophum ostenderet, ipse ad alios duxit. Idem cap. 69. Si apud imperitos ( idiotes in graeco ) de praecepto sermo inciderit, maxima ex parte taceto: periculosum evomere quod non concoxeris. Si quis dixerit te nihil scire, tuque non commotus fueris, scito rem esse inchoatam. Nam et oves non foenum opilionibus afferunt, nec demonstrant quantum comederint, sed pastu intra se concocto extra ferunt lanam et lac. Et tu igitur, ne praecepta ostendas imperitis, sed opera quae praeceptorum concoctionem sequuntur. Epictet. cap. 70. Si te ad laborem vis exercere, in tuum facias usum, non aliorum; neque te semper jactes aquam potare. Si quando vehementer sitieris, frigidam haustam expuito, ac nemini dicito. Asketai etiam veteribus, vide Laërtium in vita Diogenis. Plutarchus in Apophthegmatibus. Arrianus lib. 3. cap. 12 et lib. 4. cap. 5. Epictet. cap. 71. Character plebeji ab externis bona ac mala expectare. Philosophi, a seipso. Epictet. cap. 72. Signa proficientis, si qua in re impeditur, seipsum accusat; si ab aliquo laudetur, secum ipse deridet laudatorem; si reprehenditur, non defendit se, sed examinat. Non curat an stolidus vel indoctus habeatur. Appetitiones et aversationes habet remissas. Epictet. cap. (73.) Si quis intelligentia librorum Chrysippi glorietur, ita cogita: nisi obscure scripsisset Chrysippus non haberet iste de quo gloriaretur. Ego naturam consulo, si eius interpres Chryssippus, eum accedo; si obscurus est, consulo enarratorem, ^n eum ö ubi invenero, reliquum est uti praeceptis. Sin enarrationem tantum admiratus fuero, ero pro philosopho Grammaticus, et pro Homero Chrysippum enarrabo. Epictetus cap. (76.) Egregie: Primo loco habenda cura de usu theorematum, ut: non mentiendum; hoc scilicet reapse prope. Proximum est, ut demonstrationem teneamus, cur non sit mentiendum ( ecce demonstrationem et theoremata in moralibus ). Tertius est de ipso demonstrandi modo natura demonstrationum, propositionum veri falsi. Secundus propter primum, tertius propter secundum. Nos vero solemus tertio immorari loco et disputamus de modo demonstrandi, et mentimur quidem, sed quomodo demonstretur non esse mentiendum in promtu habemus. Denique Epictetiani Enchiridii cap. 77. 78. 79. Subjiciantur tria vota, primum versibus Cleanthis. Me Jupiter duc fortis et necessitas: age de me o Zeu kai sy e pepromene, Opoi poth'ymin eimi diatetagmenos, Os epsomai spoudaios ede aoknos. Ean de me ethelo ouch etton epsomai. Deinde alterum est Euripidis: ( nemo citat locum Ostis d'ananke synkechoreke kalos, Sophos par'emin kai ta theia epistatai. Necessitati qui se probe accommodat, sapit estque rerum divinarum conscius. Denique concludit verbis Socratis primum quidem ex Critone Platonis: O Crito si diis ita visum fuerit, ita fiat. Alterum ex Apologia: Me vero Anytus et Melitus occidere possunt, laedere vero non possunt. Paraphrastes vetus a Merico Casaubono primum editus omnia ad Christianos accommodat, pro Socrate Paulum substituit; loca scripturae citat. Pro philosophis loquitur Ascetas vel Anachoretas. Locum Christi sub finem affert loco Socratici ex Apologia: Nolite eos timere qui occidunt corpus, (animam) autem non possunt occidere. Subjicitur tabula Cebetis cum notis Caselii et aliorum. In ea illud inprimis animadverto quod pseudopaideian seu falsi nominis eruditionem, id est cognitionem artium et scientiarum a sapientiae seu felicitatis cognitione separatam. Illud praeclarum, beatus felicitatem non in alio habet repositam, sed in seipso. Omnia quae aliquando mala aliquibus sunt, ut ipsa vita, opes per se bona sunt, sed indifferentia, quin imo ipsa sanitas. Solus horum rectus usus seu sapientia bonum malumve. In Graeco deest finis Tabulae Cebetis, reliqua latina subjiciuntur ex Arabica versione. Salmasius putat assumentum Arabum, at Mericus Casaubonus contra extare eorum versionem apud Odaxium veterem Cebetis interpretem Latinum, antequam cuiquam audita Arabica versio. Subjicitur colloquium (fictitium haud dubie) Hadriani Imperatoris et Epicteti philosophi. Sed Epicteti responsiones argutias continent plerumque ineptas. Ex. g. quid est Oceanus? Oceanus est terminus coronatus, mundi amplexus. Et similes nugae. Quaedam immiscentur aliquando non mala, ut homo quid? Mens incarnata. Mulier? animal homini proximum. Navis domus absque fundamento, (avis) lignea. Agricola, terrae medicus. Senectus, malum optatum. Somnus mortis imago, solutio Vinctorum, vigilantium sapientia. Mors somnus aeternus. Lingua flagellum aeris. Coxae Epistylia columnarum. Pedes mobile fundamentum. Lux rerum facies. Nix? aqua sicca. Quid id quod ex amaro dulce facit, fames. Quid quod hominem lassum esse non sinit, lucrum. Spes somnium vigilantis. Epistola tacitus nuntius. Pictura veritas falsa. Quae optima vita? brevissima. Homo est sicut lucerna in vento posita. Fortuna est ut mulier nobilis, quae in servos se impegit. Venae fontes carnis. Adjecta est: Disputatio regalis et nobilissimi juvenis Pippini cum Albino scholastico. Repetuntur quaedam ex prioribus quaestionibus Epicteto tributis, adjiciuntur