Series VI Band 3 · No. 19.

Communicata ex literis Domini Schulleri

Latin

Communicata ex literis D. Schull. 1) Demonstrat quod omnis substantia sit infinita, indivisibilis et unica. Per substantiam intelligit id quod in se est, et per se concipitur, hoc est id cuius Idea vel conceptus ex Idea vel conceptu alterius rei non oritur. 2) Deum sic definit. Quod sit Ens absolute infinitum, hoc est substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque infinitam et aeternam essentiam exprimit adeoque immensum est. NB. Dicit absolute, et non in suo genere, infinitum, cum de eo, quod in suo solum genere infinitum est infinita attributa possint negari, hoc est infinita attributa possint concipi, quae ad eius naturam non pertinent. 3) Quaestio de infinito. Quaestio de infinito omnibus difficillima, imo inexplicabilis visa fuit, propterea quod non distinxerunt, inter id quod sua natura, sive ex vi definitionis suae, sequitur esse infinitum, et id quod nullos fines habet, non quidem ex vi suae essentiae, sed ex vi causae. Et etiam, quia non distinxerunt inter id quod infinitum dicitur, quia nullos habet fines, et id quod quamvis eius maximum et minimum habeamus, sive determinatum sit, eius tamen partes nullo numero explicare vel adaequare possumus. Denique non distinxerunt inter id quod tantum intelligere, non vero imaginari, et inter id quod etiam imaginari possumus. Ad haec si attendissent, nunquam tam ingenti difficultatum turba obruti fuissent; nam tum clare intelligerent, quale infinitum in nullas partes dividi, seu nullas partes habere potest; quale vero contra, idque sine contradictione. Porro intelligerent, quale infinitum maius alio infinito sine ulla implicantia, quale vero non item concipi potest, quod ex mox dicendis clare apparebit. Verum ante omnia haec quatuor paucis exponam, videlicet Substantiam, modum, aeternitatem, et durationem. Quae circa Substantiam considerata velim, sunt: 1.) quod ad eius Essentiam pertinet existentia, hoc est quod (ex) sola eius essentia et definitione sequatur, eam existere, quod ni fallor antehac viva voce absque ope aliarum propositionum tibi demonstravi. 2.) et (quod ex hoc primo sequitur) substantiam non multiplicem, sed unicam tantum eiusdem naturae existere. 3.) denique omnem substantiam non nisi infinitam posse intelligi. Substantiae vero affectiones modos voco, quorum definitio, quatenus non est ipsa substantiae definitio, nullam existentiam involvere potest, quapropter quamvis existant, eos, ut non existentes concipere possumus, ex quo iterum sequitur, nos, ubi ad solam modorum essentiam, non vero ad ordinem totius materiae attendimus, non posse concludere ex eo quod jam existant, ipsos postea extituros aut non extituros, aut antea extitisse, aut non extitisse; ex quo clare apparet nos existentiam substantiae toto genere ab existentia modorum diversam concipere. Ex quo oritur Differentia inter aeternitatem et Durationem. Per Durationem enim modorum tantum existentiam explicare possumus; substantiae vero per aeternitatem, hoc est infinitam existendi, sive invita Latinitate, essendi fruitionem. Ex quibus clare constat, nos modorum existentiam et durationem, ubi, ut saepissime fit, ad solam eorum essentiam non vero ordinem naturae attendimus, ad libitum, quin ideo, quem eorum habemus conceptum destruamus, determinare, majorem minoremque concipere, atque in partes dividere posse. Aeternitatem vero et substantiam, quandoquidem non nisi infinita concipi possunt, nihil horum pati posse, quin simul eorum conceptum destruamus. Quare ii prorsus garriunt, ne dicam insaniunt, qui substantiam extensam ex partibus sive corporibus ab invicem realiter distinctis conflari putant. Idem enim est, ac si quis ex sola additione aut coalitione circulorum, quadratum aut Triangulum, aut quid aliud tota essentia diversum conflare studeat. Quare omnis illa farrago argumentorum, quibus substantiam corpoream finitam esse ostendere moliuntur, sua sponte ruunt. Omnia enim illa argumenta substantiam corpoream ex partibus conflatam supponunt. Ut etiam alii, qui postquam sibi persuaserunt, lineam ex punctis componi, multa invenire potuerunt argumenta, quibus ostenderent, lineam (non) esse in infinitum divisibilem. Si autem quaeras cur nos naturae impulsu adeo propensi sumus ad dividendam substantiam extensam? Ad id respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipitur; abstracte scilicet sive superficialiter, prout ope sensuum eam in imaginatione habemus, vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. Itaque si ad quantitatem prout est in imaginatione attendimus, quod saepissime et facilius fit, ea finita, divisibilis, ex partibus composita, et multiplex reperitur; si vero ad solum intellectum attendamus, et res ut in se est percipiatur, quod difficillime fit, tum ut satis antehac Tibi demonstravi, infinita, indivisibilis et unica reperietur. Porro ex eo quod Durationem et Quantitatem pro lubitu determinare possumus, ubi scilicet hanc a substantia abstractam concipimus, et illam a modo quo a rebus aeternis fluit separamus, oritur tempus et mensura. Tempus nempe ad durationem, mensura vero ad quantitatem tali modo determinandam, ut quoad fieri possit, eas facile imaginemur. Deinde ex eo quod affectiones substantiae ab ipsa substantia separamus, et ad classes, ut eas quoad fieri potest, facile imaginemur, redigimus, oritur numerus, quo ipsas determinamus, ex quibus clare videre est, mensuram, tempus, et numerum nihil esse nisi cogitandi seu potius imaginandi modos. Quare non mirum est, quod omnes qui similibus notionibus, et quidem male intellectis progressum naturae intelligere conati sunt, adeo mirifice se intricarint, ut tandem se extricare nequiverint, nisi omnia perrumpendo, et a nullo absurdo, quantumvis turpissimo cavendo. Nam cum multa sint, quae nulla imaginatione, sed solo intellectu assequi possumus, uti sunt substantia, aeternitas et alia, si quis talia similibus notionibus, quae tantum auxilia imaginationis sunt, explicare conatur, nihilo plus agit, quam si det operam, ut sua imaginatione insaniat. Porro ipsi substantiae modi, si cum similibus rationis Entibus seu imaginationis auxiliis confundantur, nunquam recte intelligi poterunt. Nam cum id facimus, ipsos a substantia et modo, quo ab aeternitate fluunt, separamus, sine quibus tamen non possunt recte intelligi; quod ut adhuc clarius videas, cape hoc exemplum: nempe ubi quis durationem abstracte conceperit, eamque cum tempore confundendo in partes dividere incepit, nunquam poterit scire, quomodo hora, e.g. transire potest. Nam ut hora transeat, necesse erit ejus dimidium prius transire, postea dimidium reliqui, et deinde dimidium, quod huius reliqui relinquebatur, et sic porro indefinite dimidium a reliquo substrahat, nunquam ad finem horae pervenire poterit, quare multi qui entia rationis a realibus non distinguere consueverunt, durationem ex momentis componere ausi sunt asseverare. Inciderunt scilicet in Scyllam, cupientes vitare Charybdin. Idem enim est durationem ex momentis, quam numerum ex sola nullitatum additione oriri. Porro cum ex modo dictis satis pateat, nec numerum, nec mensuram, nec tempus, quandoquidem non nisi auxilia imaginationis sunt, posse esse infinitos, nam alias numerus non esset numerus, nec mensura, mensura, nec tempus esset tempus. Inde clare videre est, cur multi, qui haec tria cum rebus confundebant, propterea quod veram rerum naturam ignorarunt, infinitum actu negarunt; sed quam misere ratiocinati sint, judicent Mathematici, quibus huiusmodi farinae argumenta nullam moram injicere potuerunt, circa res ab iis distincte perceptas. Nam praeterquam quod multa invenerunt, quae nullo numero explicari possunt, quod satis numerorum ad omnia determinanda defectum patefacit; multa etiam sunt, quae nullo numero adaequari possunt, sed omnem numerum, qui dari possit, superant, nec tamen concludunt talia omnem numerum superare ex partium multitudine, sed ex eo quod rei natura non sine manifesta contradictione numerum pati potest. Ut e.g. omnes inaequalitates spatii duobus circulis ab cd interpositi, omnesque variationes, quas materia in eo mota pati debet, omnem numerum superant, idque non concluditur ex nimia spatii interpositi magnitudine, nam quantumvis parvam eius portionem capiamus, eius tamen parvae portionis inaequalitates omnem numerum superabunt. Neque etiam ideo concluditur, ut circa alia contingit, quod eius maximum et minimum non habeamus. Utrumque enim in hoc nostro exemplo habemus, maximum nempe ab, et minimum cd; sed ex eo tantum concluditur, quod natura spatii inter duos circulos diversa centra habentes interpositi, nihil tale pati potest; ideoque si quis omnes illas inaequalitates certo numero aliquo terminare velit, simul curare debebit, ut circulus non sit circulus. Sic etiam, ut ad nostrum propositum revertar, si quis omnes motus materiae qui huc usque fuerunt determinare velit, eos scilicet eorumque durationem ad certum numerum et tempus redigendo, is certe nihil aliud quaerit, quam substantiam corpoream, quam non nisi existentem concipere possumus, suis affectionibus privare et efficere, ut naturam quam habet, non habeat. Quod clare demonstrare possem, ut et alia quae in hac Epistola attigi, nisi id superfluum judicarem. Ex omnibus jam dictis clare videre est, quaedam sua natura esse infinita, nec ullo modo finita concipi posse; quaedam vero vi causae cui inhaerent, quae tamen, ubi abstracte concipiuntur, in partes possunt dividi, et finita considerari, quaedam denique infinita, vel si mavis indefinita dici, propterea quod nullo numero adaequari possint, quae tamen majora et minora possunt concipi, quia non sequitur illa necessario esse aequalia debere, quae nullo numero adaequari possunt, ut ex allato exemplo et aliis multis, fit manifestum. Denique causas errorum et confusionum, quae circa quaestionem infiniti ortae sunt breviter indicavi, easque ni fallor deposui adeo, ut non putem ullam manere quaestionem de infinito, quam hic non attigi, aut quae non ex dictis facillime solvi queat, quare circa haec te diutius detinere, non operae pretium judico. Verum hic obiter notare velim, quod Peripatetici, ut puto, male intellexerunt, demonstrationem Veterum, qua ostendere nitebantur, Dei existentiam. Nam ut ipsam apud Iudaeum quendam, Rab. Jaรงdai vocatum reperio, sic sonat: Si datur progressus Causarum in infinitum, sunt ergo omnia quae sunt, etiam causata, atqui ad nullum, quod causatum est, pertinet ex vi eius naturae necessario existere, ergo nihil est in natura ad cuius essentiam pertinet necessario existere, sed hoc est absurdum, ergo et illud; quare vis argumenti non in eo sita est, quod impossibile sit dari actu infinitum, sed tantum in eo, quod supponant scilicet quae sua natura non necessario existunt, non determinari ad existendum (nisi) a re sua natura necessario existente.