Series VI Band 3 · No. 18.

Aus Spinozas Tractatus theologico-politicus

Latin

Tractatus Theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate et Reipublicae pace concedi, sed et eandem nisi cum jure Reipublicae ipsaque pietate tolli non posse. Johannes Epist. 1. Cap. 4. vers. 13. per hoc cognoscimus quod in Deo manemus, et Deus in nobis, quod de spiritu suo dedit nobis. Hamburgi apud Henricum Kunrath 1670. Cap. 2. Fuse docet prophetas non fuisse doctiores redditos revelationibus, mansisse illis eadem quae ante de rebus speculativis habebant praejudicia; prophetas etiam inter se dissensisse, in rebus speculativis, sed non in rebus ad probitatem pertinentibus. Magis Astrologiae imaginatione imbutis stellam apparuisse in oriente; durante diutius luce diurna, credidisse Josuam et reliquam militum turbam esse id a statione solis. Non potuit Josua suspicari causam diuturnioris oriri posse ex nimia glacie quae tunc in regione aeris erat (vid. Jos. cap. 10, vers. 11) refractio solito major oriri potuerit, vel aliud quid simile quod jam non inquirimus. Sic etiam Esaiae signum umbrae retrogradae ad ipsius captum revelatum fuit, nempe per retrogradationem solis, nam etiam putabat solem moveri: et de parheliis forte nunquam nec per somnium cogitavit. Ad captum Noachi etiam revelatum fuit, Deum humanum genus delere, quia putabat mundum extra Palaestinam non habitari. De Deo habuere opiniones valde simplices. Adamus ignoravit Deum esse omniscium et omnipotentem, se enim a Deo abscondidit, et suum peccatum coram Deo, velut homine conatus est excusare. Nullum igitur aliud Dei attributum noverat Adamus, quam quod omnium rerum esset opifex. Kaino Deus revelatus fuit ad ipsius captum, nempe ut rerum humanarum inscius; nec ipsi ut sui peccati poeniteret, opus erat sublimiores de Deo cogitationes habere. Labano se Deus revelavit, tanquam Deus Abrahami, quia credebat unamquamque nationem suum habere Deum peculiarem, vid. Gen. c. XXXI, 29. Abrahamus ignoravit Deum esse ubique resque omnes praecognoscere: nam oravit Deum ne sententiam in Sodomitas exequeretur, antequam sciret an omnes essent digni; nec Deus ei aliter fuit revelatus, descendam inquit, ut videam, num juxta querelam quae ad me venit fecerunt. Moses cum Deus ipsum jussisset ire, dixit, Exod. cap. 4, vers. 1., quid si mihi non credant, visus ergo Deus indifferens et inscius futurarum humanarum actionum. Et Deus dat ei duo signa, Exod. IV, vers. 8, ut non primo signo credant, credent ultimo, si nec ultimo credant, cape aliquid fluvii etc. Credidit Moses Deum esse ens quod extitit, existit et existet, ideo eum vocat Jehova quod hebraice tria tempora existendi exprimit, de eius autem natura nihil aliud docuit, quam quod sit misericors benignus summe zelotypus etc.; item hoc Ens nulla imagine rei visae posse exprimi, nec videri, non tam propter rei repugnantiam quam propter humanam imbecillitatem: et ratione potentiae esse singulare vel unicum. Concessit dari entia quae ex mandato Dei vicem Dei gererent, sed hoc ens summum Deum, seu Hebraeorum phrasi Deum Deorum esse, Exod. c. XV, 11, et XVIII, 11. An vero Moses haec entia a Deo creata putaverit dubitari potest, quia de eorum creatione non loquitur, sed tantum mundi visibilis. Deum vid. Deuteron. X, 14, 15 sibi solam Hebraeorum nationem elegisse, certamque mundi plagam, Deuteron. cap. IV, 19 et XXXII, 8, 9, reliquas nationes et regiones curis reliquorum Deorum reliquisse. Unde Deus Israelis et Deus (vid. lib. (2.) Paralip. XXXII, 19) Hierosolymae, reliqui autem Dii reliquarum nationum vocantur ( imo de iis dicebatur; eos inania esse idola etc. ). Unde putabant suam regionem peculiarem, et aliam alium demandare cultum; gentes quas rex Assyriae in Judaeorum terras duxit, credebantur a leonibus dilaniari, quia cultum Deorum illius terrae ignorabant. (Reg. XVII, 25, 26). Jacobus ex Aben Ezrae opinione dixit propterea filiis, ubi patriam petere voluit, ut se novo cultui praepararent, et Deos alienos, hoc est cultum Deorum illius terrae, in qua tum erant deponerent. Gen. XXXV, 2, 3. David Sauli dixit se a Dei haereditate expelli, et ad alios Deos colendos mitti, Sham. lib. 1, XXVI, 19. Credidit Moses hoc ens domicilium suum in coelis habere Deut. XXXIII, 27. Deus se revelando opinionibus eius accommodavit, nam ut indicaret Israelitas vitulo adorato reliquis gentibus similes factos, XXXIII, 2, 3 se missurum esse angelum, hoc est ens quod vice supremi Entis curam haberet eorum. Jonas se conspectum Dei fugere putavit, credidit ergo etiam Deum curam regionum extra Judaeam aliis potentiis tradidisse. Nullus in vetere testamento habetur, qui magis secundum rationem de Deo locutus est, quam Salomon, qui lumine naturali omnes sui seculi superavit et ideo etiam se supra legem (nam ea illis tantum tradita est qui ratione et naturalis intellectus documentis carent) existimavit, legesque omnes quae regem spectant, et quae tribus potissimum constant Deuter. XVII, 16, 17, parvi pependit, imo eas plane violavit (in quo tamen erravit, nec quod philosopho dignum egit, nempe quod voluptatibus indulserit) omnia fortunae bona mortalibus vana esse docuit (vid. Eccl.), nihil homines intellectu praestantius habere, nec majori supplicio quam stultitia puniri. Proverb. XVI, (22). Ezechielis sententias adeo sententiis Mosis repugnantes invenerunt Rabbini, qui nobis illos qui jam tum extant libros prophetarum reliquerunt (ut in tractatu sabbati cap. I, fol. 13, pag. 2 narratur) ut fere deliberaverint eius librum inter canonicos non admittere, atque eundem plane abscondidissent, nisi quidam Chananias in se suscepisset ipsum explicare, quod tandem magno cum labore et studio ut ibi narratur, ajunt eum fecisse, sive quod commentarium qui forte periit scripsit, sive quod audacter verba mutavit ( ut Tucca et Varius Virgili ). Quicquid sit (Ezechiel) cap. saltem XVIII non videtur convenire cum versu XXXIV, 7 Exodi. Nec cum Jerem. XXXII, 18. Samuel credebat Deum ubi aliquid decreverat nunquam decreti poenitere, vid. 1. Sam. XV, 29. Nam Saulo poenitenti dixit Deum suum decretum contra eum non mutaturum. Jeremiae contra revelatum fuit, XVIII, 8, 10, Deum poenitere. Joel docuit Deum damni tantum poenitere II, 13. Et Gen. IV, 7 hominem posse peccati tentationes domare, id enim Kaino dicitur. At Paulus contra aperte Rom. IX, 10 homines nullum imperium nisi ex singulari Dei gratia habere in carnis tentationes. Et quod III, 5, VI, 19 justitiam Deo tribuit, se corrigit quod humano more sic loquatur, et propter carnis imbecillitatem. Rationes quibus Deus Jobum convicit (nisi sit prosopopoeia autoris) fuerunt ad Jobum accommodatae, nec serviunt ad omnes convincendos, eodem modo Christus Judaeos ex suis principiis convincere voluit; si Satanas Satanam ejicere voluit, quomodo staret regnum eius. Non ideo statuit dari Daemones, aut eorum regnum, ita quod Apostolis dixit (Matth.) XVIII, 10 de angelis parvulorum Dei faciem videntibus, tantum captui eorum accommodatum. Cap. 3. Hebraei neque ad sublimes speculationes neque ad veram vitam seu pietatem a Deo electi fuere, sed hoc habuere, ut externum eorum regimen et societas miraculis seu miris atque extraordinariis modis a Deo gubernaretur; ex XIV. Genes. 18, 19, 20 patet quod Malkitsedec fuit Rex Hierosolymae et quod Abrahamo ut jus erat pontificis (Num. VI, 23) benedixit. Unde patet Deum jam tum reges et pontifices habuisse Hierosolymis; Abrahamus dum ibi vixit religiose illas leges observavit. Dicitur Gen. XXVI, 5 Abrahamum observasse cultum praecepta instituta leges Malkitsedeci. Malach. I, 10, 11 quod nomen Dei magnum inter gentes. Unde patet eo tempore Judaeos Deo non fuisse magis dilectos quam alias nationes; miraculis apud Judaeos cessantibus quasi. Nam et restituti fuerant in Judaeam sine miraculis. Imo semper etsi Judaei tempore Mosis Deo gratiores ob sensibiliores ductus, Deut. IV, 7, tamen quoad veram beatitudinem Deus omnibus aeque propitius Psalm. 145, 18 et 9 et XXXIII, 15, Jobus XXVIII, 28. Itaque non dubitandum omnes nationes habuisse prophetas; Noach, Chanoch, Abimelech, Bilham prophetavere, Hobadias nullis quod scimus nisi Idumaeis, et Jonas Ninivitis fuit propheta. Esaia etiam Aegyptiis XVI, 9, (XIX,) 19, 20, 21, 25. Imo vocat nationem benedictum Aegyptium Dei populum. Jeremias XLVIII, 31, 36 de Moabitis ut et alias de Aegyptiis, Hamonitis, Helamitis restaurandis. Bilham alias prophetiis clarus, et ideo a Balak Num. XXII, 6 rogatus. Non tantum Bilham argentum ad prophetandum accipiebat, sed et Shamuel 1, IX, 7, 8, si in aliqua re peccavit, de quo 2. Pet. II, 15, 16, Judae 11, tamen alias magni valuere apud Deum eius orationes, cum dicatur toties in scriptura, Deum ut Dei misericordiam erga Israelitas testaretur, noluisse Bilhamum audire Deut. XXIII, 6, Jos. XXIV, 10, Nehem. XIII, 2. Et tamen a Josua dicitur divinus sive augur, XIII, 22. Unde hoc nomen et in bonam partem sumi potuit, et gentilium augures et divini veri fuere prophetae. Pharisaei contendunt donum prophetae non nisi suae nationi dedisse, alias nescio quo diabolico spiritu locutas probent ex Exod. XXXIII, 16. Deus Hebraeos in aeternum non elegit, sed sicut gentes qui terram promissionis antea inhabitabant, quos ex ea evomuit terra. Levit. XVIII, 27, 28. Deut. VIII, 19, 20. Aliarum nationum odium conservat Judaeos. Cum Rex Hispaniae Judaeos coëgit religionem (pontificiorum) amplecti aut solum vertere, iis qui religionem mutaverant, omnia (Hispanorum) naturalium privilegia concessit, quo facto ita se Hispanis immiscuerunt, ut pauco post tempore nulla eorum memoria remanserit. At plane contrarium illis contigit, quos Lusitanorum Rex religionem sui imperii admittere coëgit, qui semper quamvis ad religionem conversi ab omnibus separati vixere, nimirum quia eos omnibus honoribus indignos declaravit. Signum etiam circumcisionis multum potest, quemadmodum etiam Chinenses comma aliquod in capite religiosissime servant, quo facto se tot annorum millibus conservavere, et nisi fundamenta religionis eorum animos effoeminarent, crederem ut sunt res humanae mutabiles, iterum imperium recepturos, et a Deo rursus electum iri. Ut Chinenses imperium amissum recuperaverunt, et credo aliquando recuperabunt, quando Tartari luxu corrupti erunt. Cap. 4. De lege divina: Paulus cum dicit quod ex operibus legis nemo fiat justus, sed ex fide, Rom. III, 28, intelligit per fidem plenum animi consensum, nimirum justus est quia ex animi voluntate agit, et libere; at qui serviliter agit propter legem non justificatur. Historia Adami parabola est. (Cap. 5.) Christus legem Mosis non abrogavit, neque enim fuit legislator, sed doctor, scripturae loca pro caeremoniis corporis commoda, at pro sola lege divina universali beatitudinem promittunt: Esaias cap. 58. promittit beatitudinem etiam post mortem: Tunc erumpet sicut aurora lux tua, et tua sanitas protinus efflorescet (mens sana in corpore sano in vita) et ibit ante te justitia tua, et gloria Dei te aggregabit (Hebraismus: quo tempus mortis significatur, aggregari ad populos suos mors, Genes. XLIX, 29, 33), tunc cum Deo delectaberis (id est honeste ut Belgae mit Gott und mit ehre) et te equitare faciam super excelsa terrae (equitare significat excelsum imperium, sicut equum freno tenere). Cap. 6. De miraculis. 1. Sam. IX, 15, 16 Deus Shamueli revelat se ei Saulum missurum, sed Dei ista missio nihil aliud fuit quam ipse naturae ordo, quaerebat nimirum Saul asinas, quas perdiderat etc. IX. Gen. 13 dicit Deus se iridem in nube daturum, opus naturale. Ut Aegyptii scabie infestarentur opus fuit ut Moses favillam in aërem spargeret. Exod. IX, 10. Locustae vento orientali integro die ac nocte flante, Aegyptiorum regionem petierunt, et vento occidentali fortissimo reliquerunt. Exod. X, 14, 19. Et Exod. XIV, 21 Eurus qui fortissime tota nocte flavit Judaeis mare aperuit. Ita Elisa puerum calefecit incumbendo, qui mortuus credebatur Reg. II, IV, 34 et Joh. IX circumstantiae quibus Christus usus ad sanandum caecum. Non semper narrantur hae circumstantiae, ut Exod. XIV, 27 narratur ex solo Mosis nutu mare intumuisse. Itaque credendum alia quoque miracula non sine (eorundem) circumstantiis contigisse. Ad miracula explicanda refert Hebraeorum phrases scire, qui enim ad ipsos non satis attenderit, multa scripturae affinget. Zacharias XIV, 7 tempore vespertino lux erit, id est victoria post praelium anceps sub finem diei. Esaias XIII vastationem Babyloniae depingit, quod sol et luna ipsis tenebrescent, addit quod terra movebitur. Esaias XLVIII ultimo, ut ostenderet Judaeos Hierosolymam secure redituros, petra inquit illis rupta est, et fluxere aquae. Judaei alioque omnia ad Deum referant, ut Deum fenestras coeli aperuisse id est pluisse. Cap. 7. De interpretatione scripturae. Christus Matth. (V, 39) maxillam alteram praebendam. Scilicet concionabatur hominibus oppressis patientiam. Eodem modo Jeremias Lamentationum cap. 3, lit. Tet et Jot. Imo contra in bene constituta Rep. tenetur quis injurias coram judice exigere, Levit. V, 1, XIX, 17, 18. ^nPeculiatö linguae Hebraeae, quod litterae unius organi saepe inter se commutentur, nempe gutturales v.g. uti el, quod significat ad, sumitur saepe pro hgal, quod significat super et viceversa; ambiguitas conjunctionum, Waw significat: et, sed, quia, autem, tum. Ki septem aut 8 habet significationes: quia, quamvis, si, quando, quemadmodum, quod, combustio, et ita in aliis particulis. Verba in indicativo carent praesenti, praeterito imperfecto, plusquamperfecto, futuro perfecto, in imperativo et infinitivo omnibus praeter praesens. Quamvis autem in temporum et modorum defectus certis regulis ex fundamentis linguae deductis facile imo cum summa elegantia suppleri possent, scriptores tamen antiquissimi eas plane neglexerunt, et tempus futurum pro praesenti et praeterito, et contra praeteritum pro futuro, et praeterea indicativum pro imperativo et subjunctivo usurparunt. Supersunt duae aliae causae ambiguitatis, et nempe, quod non habent vocales; et quod non habebant distinctiones orationis puncta enim posteriora. Hinc autor Epistolae ad Hebraeos XI, 21 longe aliter interpretatus est locum Genes. XLVII, 31 quam in punctato Hebraeo textu habetur, Punctistae interpretati sunt: incurvavit se Israel supra vel (mutando Ayn in Alef literam ejusdem organi) versus caput lecti; at autor Epistolae: incurvavit se Israël supra caput bacilli, legendo nimirum mate, loco quod alii mita. Sed quia in narratione sermo est de sola senectute Jacobi non vero morbo, magis vero simile videtur mentem historici fuisse quod Jacobus supra caput bacilli, non autem lecti se incurvaverit, praesertim ita necesse non sit mutare literas. Abenezra putat librum Jobi in Hebraeum translatum, et hanc esse obscuritatis causam. Maimonidis More Nebuchim parte 2, cap. 25 scripturam improprie interpretandam, quando ratio contra est, ne errasse dicamus. Cap. VIII. Critica de libris V ^netö historicis. Aben Hezra in suis com. supra Deuteronom. Ultra Jordanem etc. modo intelligas mysterium duodecim, etiam et scripsit Moses legem, et Kanahanita tunc erat in terra, in monte Dei revelabitur tum etiam ecce lectum suum lectum ferreum tum cognosces veritatem. Hic paucis indicat non fuisse Mosem autorem libri, sed alium qui longe post vixit. Et in eam rem notat 1. Deuteronomii praefationem, quae a Mose qui Jordanem non transivit scribi non potuit. Notat 2. quod totus liber Mosis scriptus fuerit admodum diserte in solo ambitu unius arae, vide Deuteronom. XXVII, et Josuae VIII, (31), quae ex Rabbinorum relatione duodecim tantum lapidibus constabat, ex quo sequitur librum Mosis minoris longe fuisse molis quam Pentateuchum. Hoc, inquam puto, autorem significare voluisse per mysterium duodecim, nisi forte intellexit duodecim illas maledictiones quae in praedicto capite Deuteronomii habentur, quas fortasse credidit non fuisse in libro Legis descriptas; idque propterea quod Moses praeter descriptionem Legis Levitas recitare insuper illas maledictiones jubet, ut populum jurejurando ad Leges praescriptas observandum astringerent. Vel forte ultimum caput Deuteronomii de morte Mosis significare voluit, quod est duodecim versuum. Sed haec et quae forte alii hariolantur (Ergo aliis jam hic Aben Esrae locus observatus) non est opus curiosius hic examinare, notat III. dici Deuter. XXXI, 9 et scripsit Moses legem, quae verba alterius narrantis. IV. Gen. XII, 6, ubi narrando quod Abrahamus terram Kanahanitarum lustrabat, addit Historicus quod Kanahanita erat tum temporis in terra illa, quibus tempus quo haec scripsit clare secludit. Adeoque post mortem Mosis Kanahanitis jam expulsis ista debuerunt scribi; quod idem Aben Ezra super hunc locum commentando etiam his significat: et Kanahanita tum erat in illa terra: videtur quod Kanahan (nepos Nohae) terram Kanahanitae ab alio possessam cepit, quod si non verum est, inest huic rei mysterium, et qui id intelligit taceat. Hoc est: si Kanahan regiones illas invasit, sensus erit Kanahanitam jam tum fuisse in illa terra, excludendo scilicet tempus praeteritum, quo ab alia natione inhabitabatur. At si Kanahan regiones illas primus coluit ut ex cap. X. Genes. sequitur, tum textus tempus praesens scriptoris scilicet secludit, adeoque non Mosis, cuius tempore etiamnum possidebant, et hoc est mysterium quod tacendum commendat. V. notat quod Genes. XXII, 14 vocatur mons Moria, mons Dei, quod quidem nomen non habuit nisi postquam aedificationi templi dicatus fuit, at haec montis electio nondum erat tempore Mosis facta, Moses enim nullum locum a Deo electum indicat, sed contra praedicit Deum locum aliquem olim electurum cui nomen Dei imponetur. VI. denique notat quod cap. 3. Deuteron. narrationi Og Regis Basan mansit ex reliquis gigantibus (NB. Hebr. Rephaim significare damnatos, et videtur etiam esse nomen proprium ex (1.) Paralip. XX. et ideo puto hic familiam aliquam significare) ecce quod lectus eius erat lectus ferreus, is certe, qui est in Rabat filiorum Hamon, novem cubitos longus ( credibile hinc est scriptam historiam ante captivitatem Babylonicam ). Hic modus loquendi eius est qui res antiquissimas narrat, quique rerum reliquias ad fidem faciendam indicat; et sine dubio hic lectus tempore primum Davidis, qui hanc urbem subegit, ut in libro 2. Sam. cap. XII, 30 narratur inventus est. Paulo infra idem Historicus verbis Mosis inserit, Jair filius Manassis cepit totam jurisdictionem Argobi usque terminum Gesuritae et Mahachatitae, vocavitque illa loca suo nomine cum Bassan pagos Jairi usque in hunc diem. Haec inquam addit Historicus ad explicanda verba Mosis quae modo retulerat, nempe et reliquum Giliad, et totum Bassan, regnum Og, dedi dimidiae tribui Manassis tota jurisdictio Argobi sub toto Bassan quae vocatur terra gigantum. Noverant procul dubio Hebraei tempore huius scriptoris quinam essent pagi Jairi tribulis Jehudae, at non nomine jurisdictionis Argobi, nec terrae gigantum, ideoque coactus est explicare quaenam essent haec loca quae antiquitus sic vocabantur, et simul rationem dare, cur suo tempore nomine Jairi, qui tribulis Judae, non vero Manassis erat, vid. (1.) Paralip. II, 21, 22, insignirentur. Haec de locis Aben Ezrae, sunt multa alia indicia, ut quod librorum scriptor non tantum loquatur de Mose in tertia persona sed et multa de eo testetur Num. XII, 3, XXXI, 14, Deut. XXXIII, 1. At contra in Deuteronomio ubi lex a Mose scripta describitur, loquitur Moses in prima persona; Deus mihi locutus est, Deum precatus sum, Deuter. II, 1, 17 sq. Nisi quod postea Historicus absolutis verbis Mosis rursus in tertia persona narrare pergit (videndum an stylus nonnihil diversus, item canticum Mosis) quomodo mortuus sit etc. Sane cum dicit non extitit in Israel propheta sicut Moses, Moses vir divinus, Moses servus Dei mortuus est, non credibile Mosem loqui ipsum. Narratur et quomodo Moses Hebraeos per 30 dies in luctum conjecerit, sepultus sit, etc. Sepulturam nemo novit in hunc diem, item quod nomina rebus imposita, quae illis vivente Mose non competebant, Abrahamus persecutus est hostes usque ad Dan Genes. XIV, 14 (vid. (Judic.) XVIII, 29). Quod Historiae ultra tempus Mosis productae Exod. XVI, (35) quod filii Israelis comederunt Man 40 annos donec venere ad terram habitatam, donec venerunt ad finem terrae Kanahanitarum nempe usque in tempus de quo in libro Josuae V, 12. Ita et Genes. XXXVI, 31 hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnavit Rex in filiis Israelis. Narrat ibi sine dubio historicus, quos Reges Idumaei habuerint, antequam David eos subegit et praesides in ipsa Idumaea constituit Sam. 2, VIII, 14 (sed ni fallor promissa Edomitis ab Israelitis pax fuit). Constat ex Exod. XVII, 14 Mosem ex mandato Dei bellum contra Amalek scripsisse, et Num. XXI, (14) citatur liber bellorum Dei, in quo sine dubio hoc bellum et castrametationes omnes quas autor Pentateuchi etiam Num. XXXIII, 2 testatur a Mose descriptas fuisse. Et Ex. XXIV, 4, 7 citatur liber pacti (Sepher saepe Hebraeis Epistolam sive chartam). Is pauca continebat Dei jussa Ex. XX, 22 usque ad XXIV ejusdem: simul ac Moses sententiam populi intellexit de pacto cum Deo ineundo, statim Dei eloquia et jura scripsit et matutina luce concioni praelegit, ex qua scribendi et legendi temporis brevitate sequitur nihil nisi pauca quae dixi continuisse. Anno exitus quadragesimo explicuit omnes leges quas tulerat Deut. I, 5 et populum de novo obligavit Deut. XXIX, 14, tandemque librum, qui has leges explicatas novumque hoc pactum continebat, scripsit XXXI, 9 et hic vocatus est liber legis Dei, quem Josua auxit narratione tertii pacti Josuae XXIV, 25, 26. Sed hic liber haud dubie periit, paraphrastes Chaldaicus Jonatan corrumpit textum, et d.v. 26 pro: scripsitque Josua haec verba in libro legis Dei transtulit scripsitque Josua haec verba et custodivit ea cum libro legis Dei, ne videretur agnoscere librum illum periisse, cum nullibi extet talis liber, cui Josua ascripserit pactum illud. In ipso Deuteronomio ubi narratur Mosem librum legis scripsisse, additur eum sacerdotibus tradidisse, ut certo tempore populo praelegerent, fuit ergo molis parvae. Moses ex libris quos scripsit solum secundi pacti (quo posteros eorum qui primo pacto tenebantur obligavit, etiam futuros, cum primum non nisi cum praesentibus cultum fuerit) custodiri jussit, vid. Deut. XXIX, 14, 15. Canticum etiam scripsit, ut populus edisceret, quod futura secula potissimum respicit. Josuae librum non esse autographum iisdem fere argumentis patet, testatur enim de ipso quod fama eius fuerit per totam tellurem, Jos. (VI, 27) quod nihil eorum omiserit quae Moses praecepit VIII, ult. XI, 15 quod senuerit, omnes in concionem vocaverit, tandem animam egerit. Deinde etiam quaedam narrantur quae post ipsius mortem contigere, videlicet quod post eius mortem Israëlitae Deum coluere, quamdiu senes qui ipsum noverant vixere. Et XVI, 10 habes illud: in hunc usque diem (add. Judicum cap. I. ad XVI, 10). Adde XV. ult. de filiis Jehudae, et historia Kalebi ex XV, 13 et quae cap. XXII, 10 narratur historia de ara ultra Jordanem videtur contigisse post mortem Josuae, quia nulla ibi Josuae mentio, sed populus deliberat. Et X, 14 patet librum multis post Josuam seculis scriptum. Si quem librum Josua unquam scripsit, fuit is qui X, 13 citatur. Liber Judicum ubique a Judicibus non scriptus, nam Epilogus totius historiae qui habetur cap. (21.) ostendit scriptum ab uno autore. Et quia autor saepe dicit: illis temporibus non erat Rex in Israël videtur scriptus postquam imperium reges obtinuerant. In lib. Samuelis producitur historia longe post eius mortem, tantum notandum scriptum fuisse librum multis post Samuelem seculis, ex explicatione antiquae significationis phrasis: age eamus ad videntem 1, IX, (9). Libri Regum ut ex ipsismet constat, decerpti ex libris rerum Salomonis Reg. 1, XI,(41), Chronicorum Regum Jehudae XIV, 19, 29 et Chronicorum Regum Israëlis. Si connexionem et argumentum omnium horum librorum attendamus facile colligemus omnes ab eodem historico fuisse scriptos, qui Judaeorum antiquitates ab earum prima origine usque ad urbis vastationem scribere voluit. A Mosis vita transit ad Josuam: et contigit postquam mortuus est Moses servus Dei, ut diceret Deus Josuae. Et liber Judicum: et contigit postquam mortuus est Josua. Cui libro velut appendicem annectit librum Rut, et contigit illis diebus quibus Judices judicabant etc. Eodem modo annectit librum Samuelis, et huic historia Davidis nondum finita primum librum Regum jungit, et historiam Davidis narrare pergens, tandem huic eadem conjunctione librum secundum annectit. Dicit in Deuteronomio, quandam secundum Mosis praedictiones terram promissam invaserint, VII, Deut. ea possessa legibus valedixerint Deut. XXXI, vers. 16. Unde multa mala consequuta vers. 17. Quomodo Reges eligere voluerunt Deut. XVII, 14 qui felices aut infelices, prout legibus obedivere, Deut. XXVIII, 36 et ult., donec denique imperii Ruinam a Mose praedictam narrat. Suspicor autorem fuisse Esdram, historiam producit usque ad Jojachimi libertatem et addit Regis mensae accubuisse tota eius vita (id est Jojachini vel filii Nebucadnesaris nam sensus est plane ambiguus). Hinc sequitur eum nullum ante Esdram fuisse. At scriptura de nullo qui tum floruit nisi de solo Esdra testatur, vid. Hesdrae VII, 10, 6. Et dicitur in Nehem. VIII, (8) quod legerunt librum legis Dei explicatum et adhibuerunt intellectum et intellexerunt scripturam. Hinc suspicor Deuteronomium esse illum librum legis ab eo adornatum et explicatum. Quod autem in hoc libro Deuteronomii multa per parenthesin ad pleniorem intellectum inserantur, ostendimus supra exemplis cum de loco Aben Esrae, et adde II, 12 adde 3, 4 item X, 6, 7, 8, 9, cui adde IX, 20. Adde praefationem et alia. Decalogus Deuteronomii differt a decalogo Exodi, nam non tantum quartum praeceptum ibi alio modo imperatur, sed et insuper multo prolixius ostenditur. Ordo quo hic decimum praeceptum explicatur, hic etiam alius quam in Exodo. Credo Deuteronomium primum fuisse librorum Esdrae, quo populus scilicet maxime indigebat. Antecedentibus etiam nulla transitione annectitur, sed soluta oratione incipit, haec sunt verba Mosis. Caput IX. An Esdras libris illis ultimam manum imposuerit, ubi et de notis marginalibus. Videtur historias complures ex diversis scriptoribus collegisse ac descripsisse aliquando ac nondum ordinatas atque digestas posteris reliquisse. Historia Hiskiae 2. Reg. XVIII, 17 ex relatione Esaiae prout reperta est scripta in Chronicis Regum Judae, descripta est, hanc namque totam in libro Esaiae qui in Chronicis Regum Judae continebatur, 2. Paralip. XXXII, penult. iisdem pene quibus hic, verbis narratam legimus, exceptis tantum paucissimis, ex quibus tamen nihil colligi potest, quam huius Esaiae narrationis varias lectiones repertas fuisse. Caput ultimum huius libri in Jeremiae capite ultimo XXXIX, XL continetur. Et caput secundi libri Samuelis in 1. Paralip. XVII. descriptum reperimus, verbis variis in locis adeo mirifice mutatis, ut facillime dignoscatur haec duo capita ex duobus diversis exemplaribus historiae Nathanis descripta esse. Denique Genealogia Regum Idumeae quae habetur Genes. XXXVI, (31) iisdem verbis in 1. Paralip. I. deducitur, cum tamen eius libri autorem quae narrat ex aliis historicis sumsisse constet, non vero ex his 12 libris quos Hezrae tribuimus. In examinandis relationibus videbimus imperfectiones et hiatus comperire, ut in historia Judae et Thamar XXXVIII. Gen.: contigit autem illo tempore ut Judas a suis fratribus discederet, quod tempus necessario referendum ad illud de quo immediate ante loquitur, sed ad id de quo in Genesi immediate ante agitur referri non potest. Ab eo enim quo Josephus in Aegyptum ductus usque ad descensum Jacobi ad eum, non nisi ad summum anni 22. Josephus venditus 17 annorum cum a Pharaone ex carcere vocaretur annorum 30. Additis 7 annis fertilitatis et duobus famis fiunt 22. At durante hoc tempore non potuit fieri quod narratur Judam tres liberos ex unica uxore unum post alium procreasse, ex quibus major natu, ubi per aetatem licuit Thamar in uxorem duxit, quo mortuo secundus eam in matrimonium recepit, qui etiam obiit, quod diu post Judas cum nuru ignarus rem habuerit ex qua iterum duos uno partu liberos acceperit, quorum etiam unus intra praedictum tempus factus est parens. Totam Josephi et Jacobi historiam ex diversis historiis decerptam fatendum est, adeo parum sibi constat. Nam cap. 47. Genes. narrat quod Jahacob cum primum Pharahonem ducente Josepho salutavit annos 130 natus erat, a quibus si auferantur 22, quos propter Josephi absentiam in maerore transegit, et praeterea 17 aetatis Josephi annos cum venderetur et denique septem quos propter Rahaelem servivit, sequitur fuisse 84 annorum cum Leam in uxorem duceret, et contra Dinam vix 7 fuisse annorum cum a Sechemo vim passa est, Simeon autem aut Levi vix 12 aut 11, cum civitatem depraedati sunt et cives interfecere. Nulla ratio temporum habetur, una historia saepe et diversimode repetitur. Patet in cap. II. Judicum ex versu 6. novum historicum afferri, qui etiam res a Josua gestas descripserat ( sed ex quo non erat sumtus liber Josuae ) eiusque verba simpliciter describi. Nam si esset idem historicus postquam Josuam sepelivit, quomodo si filum historiae sequi voluisset, potuisset superioribus annectere quae hic de ipso Josua narrare incipit. Sic etiam capita 17 et 18 Samuelis ex alio historico desumta sunt, qui aliam causam sentiebat fuisse, cur David aulam Saulis frequentare occeperit, diversam a cap. 16. Idem de cap. 26 eiusdem libri suspicor, quod historicus ibi eandem historiam, quae capite 24 habetur secundum opinionem alterius narrare videatur. Sed ad annorum computationem pergo: cap. VI. lib. 1. Regum dicitur quod Salomon templum aedificavit anno 480 exitus ab Aegypto, sed ex historiis longe majorem numerum concludimus. Nam Moses populum in deserto gubernavit annis . . . . . 40 Josuae qui 110 annos vixit Josephus et alii non tribuunt nisi annos gubernationis . . . . . 26 Kusan Rishgataim populum in ditione tenuit . . . . . 8 Hotniel filius Kenaz judicavit . . . . . 40 Heglon rex Moab . . . . . 18 Eud et Sangar . . . . . 80 (Jachin Rex Kanahani populum iterum in ditione tenuit . . . . . 20) Quievit populus . . . . . 40 Fuit in ditione Midianitarum . . . . . 7 Tempore Gideonis transegit in libertate . . . . . 40 Sub imperio Abimelechi . . . . . 3 Tola filius Puae judicavit . . . . . 23 Jair . . . . . 22 Populus iterum in ditione Philistaeorum et Ammonitarum . . . . . 18 Jephta judicavit . . . . . 6 Absan Bethlehemita . . . . . 7 Elon Sebulonita . . . . . 10 Habdan Pirhatonita . . . . . (8) Populus in ditione Philistaeorum . . . . . 40 Samson judicavit . . . . . 20 Heli . . . . . 40 Iterum in ditione Philistaeorum antequam a Samuele liberaretur . . . . . 20 David regnavit . . . . . 40 Salomon templum aedificavit . . . . . 4 Summa 580 His addendi anni illius seculi quo post mortem Josuae res publica Hebraeorum floruit, donec a Kusan Rishgataim subacta fuit, quorum numerum magnum fuisse credo, non enim mihi persuadere possum, quod statim post mortem Josuae omnes qui eius portenta viderant uno momento perierunt, nec quod eorum successores uno actu et ictu legibus valedixere, et a summa virtute ad summam nequitiam et socordiam delapsi sunt, nec denique quod eos Kusan statim subegit ( adde quod dicitur populum permansisse in virtute, dum ii qui Josuam cognoverant vixere ). Sed cum horum singula aetatem requirant, non dubium est, quin scriptura cap. 2, vers. 7, 9, 10 Judicum historias multorum annorum comprehenderit. Etiam annorum quibus Samuel fuit Judex numerus non habetur in scriptura qui addendi sunt, deinde addendi anni regni Saulis, quos adeo omisi, quia ex eius historia id non satis constat. Dicitur quidem regnasse annos 2, sed ex scriptura longe major colligitur numerus, et apparet textum esse truncatum. 1. Sam. XIII, 1 Annum natus erat Saul cum regnaret, et duos annos regnavit supra Israelem, patet non exprimi annos aetatis eius, sed textum esse truncatum, vide cap. XXVII, 7 ubi David fuit apud Philistaeos annum unum et 4 menses, quis autem credat reliqua omnia contigisse octo mensibus. Josephus in fine sexti libri Antiquitatum textum ita correxit, Regnavit Saul Samuele vivente annos 18, mortuo autem duos. Historia capitis XIII. non convenit antecedentibus. In fine cap. 7. narratur quod Philistaei ab Hebraeis ita debellati fuerint, ut vivo Samuele non fuerint ausi terminos Israelis ingredi. At hic, quod vivente Samuele eo redacti fuerint Israelitae ab ipsis, ut armis destituerentur, et mediis insuper ea conficiendi. Annos etiam anarchiae Hebraeorum non numeravi, quia non constant ex scriptura. Non constat quo tempore contigerint quae ex cap. 17. usque ad finem libri Judicum narrantur. Ingens discrepantia circa annorum computationem in libris Chronicorum Regum Judae; et Regum Israelis. In Chronicis enim Regum Israelis habebatur, quod Jehoram filius Achabi regnare incepit anno secundo regni Jehorami filii Jehosaphat, vide Regum lib. 2. cap. 1. vers. 17. At in Chronicis Regum Judae, quod Jehoram filius Jehosaphat regnare incepit anno quinto regni Jehorami filii Aghabi, vide VIII, 16 ejusdem libri. Et si quis historias libri Paralip. conferre velit cum historiis librorum Regum plures similes discrepantias reperiet. Rabbini in conciliando plane delirant et linguam corrumpunt E.g. cum dicitur 2. Paralip. annos 42 natus erat Aghazia cum regnaret, fingunt quidam hos annos initium capere a regno Homri, non autem a nativitate Aghaziae, quod si possent ostendere non dubitaverim affirmare autorem loqui nescivisse. Age sit aliquis qui ita explicet loca illa scripturae, ut aliquis hodie historicus ea in scribendo imitari audeat. Nihil hic scripsi quod non diu meditatum habuerim et examinaverim. Aliae quoque variae haud dubie mendae et textus depravationes, ut textus de annis Sauli, quem jam ex 1. Sam. XIII, 1 allegavimus; huc pertinet alius 2. Sam. VI. Ivit Israel ex Juda (addendum quo iverint nempe Kirjat Jeharim, quod omissum ratio descriptorum) ut inde auferrent arcam Domini, adde alium 2. Sam. XIII, 37. Notae marginales sunt certe lectiones dubiae, quia pleraeque ortae ex literarum Hebraicarum invicem similitudine ut inter Kaf et Bet, inter Jod et Waw, inter Dalet et Resch. Exempli gratia ubi lib. 2. Sam. V, v. (paen)ult. In eo (tempore) quo audies, habetur in margine keschamacha cum audies, et cap. XXI. Judicum v. 22 pro quando earum patres vel fratres in multitudine (hoc est saepe) ad nos venerint, habetur in margine lariw ad litigandum pro larow. Et ad hunc modum permultae aliae ortae sunt ex usu literarum quas quiescentes vocant, quarum nimirum pronuntiatio saepissime nulla sentitur, et promiscue una pro alia sumitur. Ex. gr. Levit. XXV, (29) scribitur confirmabitur domus quae est in civitate cui non est murus, ubi pro lo homah in margine habetur ascher lo homah cui est murus. Una objectio est speciosa, quod mendae sunt casuales. Hic autem variae quaedam lectiones contigere data opera, ut apparet ex consensu. Ut in 5 libris semper nomen naarah puella uno tantum excepto loco, defectivum, contra regulas Grammaticae scribitur, at in margine recte secundum regulam grammatices universalem. Instituere Rabbini ut Biblia secundum notas marginales notarentur. Scilicet sciendum est, non omnes mendas esse, sed quasdam data opera contigisse. Nam verba obsoleta et quae probati illius temporis mores non sinebant in publico legi, mutavere; cum antiqui scriptores a malitia remoti res propriis nominibus appellassent. Ipsi Rabbini in Thalmud saepe a Masoretis recedunt, et alias probabant lectiones, de quo mox, aliquando et in margine habentur, quae minus secundum usum linguae probata videntur. Ut in lib. 2. Sam. cap. (14.) v. (22) scribitur: quia rex effecit secundum sententiam sui servi awdo quae constructio regularis et convenit cum illa v. (15) at quae in margine habetur awadecha servi tui, minus proba. Sic in v. ult. cap. 16. ejusdem libri, ut cum consultat (id est consultatur) verbum Dei ubi in margine additur isch quis pro verbi nominativo. Non satis accurate, nam communis linguae huius usus verba impersonalia in tertia persona singularis usurpare, ut Grammaticis notissimum. Ad objectionem de certa quadam constantique mutatione in marginalibus dicendum quod scribae praeter dubias lectiones etiam verba obsoleta notavere, ut secundum usum receptum legerentur. Unde nahgar ubique notatum reperitur quia antiquitus communis erat generis, et idem significabat quod apud Latinos juvenis. Sic antiquis Jerusalem, hodie Jerusalaim, de pronomine hu ipse et ipsa idem sentio recentiores Waw in Jod mutasse, quod frequens in lingua Hebraea. Quorundam verborum Anomalia alia fuit apud priores, alia apud posteriores. Antiqui literis paragogicis keemantiu singulari sui temporis elegantia utebantur. Objicitur: cur unius loci non nisi duae variae lectiones. Deinde quaedam in (scriptis) manifeste (Grammaticae) repugnant, quae in margine recte notantur, unde ibi nulla lectio dubia. Respondetur ad primum plures fuisse lectiones, in Thalmude enim plures notantur quae a Masoretis neglectae sunt, et superstitiosus ille corrector Bibliorum Bombergianorum tandem coactus fuit fateri in praefatione; hic nescimus respondere, nisi quod supra respondimus, nempe quod usus Thalmudis est Masoretis contradicere. Regulariter tamen non nisi duo lectiones, quia pleraeque a literarum similitudine, Bet an Kaf, Jod an Waw, Dalet an Resch item an syllaba longa an brevis, quarum quantitas iis literis quas quiescentes vocamus determinatur. Et alia est ratio cur paucae lectiones, quia pauca scribae exemplaria invenere, forte non plura quam 2 vel 3. Certe in tractatu scribarum sofer cap. 6. non nisi de tribus fit mentio, quae fingunt tempore Esdrae inventa, quia venditant has notas ab ipso Hezra appositas. Cur autem post Hezram tanta exemplarium penuria? Hoc non mirabitur qui legerit 1. Maccab. I. et Joseph. Antiq. lib. 12. c. (5.), ut mirer adhuc vel pauca illa superfuisse. Perperam manifeste scripta retinuere ex animi sinceritate. Praeter has dubias lectiones notavere scribae (vacuum spatium in mediis paragraphis interponendo) plura loca truncata, quae Masoretae numerant 28. Huius spatii etiam quantitatem religiose observant Judaei. Exemplum spatii Gen. IV, 8. Et dixit Kain Habeli fratri suo, . . . et contigit dum erant in campo, ut Kain etc. ubi scire expectabamus quid id fuerit quod Kain fratri dixerat. Cap. X. Reliqui Veteris Testamenti libri eodem modo examinantur. At de duobus Paralipomenon nihil certi, et quod operae pretium sit, notandum habeo, nisi quod dudum post Ezram, et forte postquam Judas Maccabaeus templum restauravit scripti fuere. Nam lib. 1. cap. IX, (2) narrat historicus quaenam familiae primum tempore scilicet Hezrae, Jerusalem habitaverint, et deinde etiam vers. 17 Janitores, quorum duo etiam in Nehem. XI, 19 narrantur, indicat. Miror eos retentos ab iis qui Tobiam librum sapientiae et alios ex canone exclusere. Psalmi collecti etiam et in quinque libros dispartiti in secundo templo, nam Ps. LXXXVIII ex Philonis Judaei testimonio editus fuit, dum rex Jehojachin in carcere detentus adhuc erat, et Ps. LXXXIX cum idem Rex libertatem adeptus est, nec credo quod hoc Philo unquam dixisset, nisi vel sui temporis recepta opinio fuisset, vel ab aliis fide dignis accepisset. Proverbia Salomonis eodem etiam tempore collecta fuisse credo, vel ad minimum tempore Josiae Regis, nam XXIV ult. dicitur: Haec etiam sunt Salomonis Proverbia quae transtulerunt viri Hiskiae Regis Judae. At hic tacere nequeo Rabbinorum audaciam qui eum librum cum Ecclesiaste excludere volebant, et perinde atque alios supprimere. Quod fecissent, nisi quaedam loca reperta fuissent in quibus Lex Mosis commendatur. Prophetiae prophetarum ex aliis libris collectae, neque in his eodem ordine describantur, quo ab ipsis prophetis dictae vel scriptae fuere, neque etiam omnes continentur, sed eae tantum, quae hinc inde inveniri potuere, sunt ergo non nisi fragmenta prophetarum. Esaias regnante Usia prophetare coepit, ut descriptor ipse primo versu testatur, imo et gesta eius regis scripsit Paral. 2. XXVI, 22. Rabbini statuunt eum etiam regnante Manasse a quo peremtus, prophetasse. Jeremiae prophetiae quae historice narrantur ex variis chronologis decerptae, nam cap. 21. causam apprehensionis exponit quod urbis vastationem Zedechiae consulenti praedixerit, et hac historia interrupta transit cap. 22. ad eius in Jehojachinum qui ante Zedechiam regnavit, declamationem narrandum. Et cap. 25. quae ante haec, anno scilicet quarto Jehojakimi prophetae revelata. Deinde quae anno primo huius regis, et ita porro nullo ordine, donec cap. 38. (quasi haec 15 capita per parenthesin dicta essent) ad id quod cap. 21. narrare occepit revertitur. Nam conjunctio qua illud caput incipit, ad vers. 8, 9, 10 huius refertur: et tum longe aliter ultimam Jeremiae apprehensionem describit, et causam diuturnae detentionis aliter quam in cap. (37.) narrat. At reliquae prophetiae quae in reliquis capitibus continentur, ubi Jeremias in prima persona loquitur, ex volumine quod Baruch ipso Jeremia dictante scripsit descriptae videntur. Id enim ut ex cap. 36. vers. 2 constat ea tantum continebat, quae huic prophetae revelata fuere a tempore Josiae usque ad annum Jehojakimi, a quo etiam tempore hic liber incipit, deinde ex eodem volumine etiam descripta videntur, quae habentur ex cap. 45. v. 2 usque ad c. 51. v. 59. Quod autem Ezechielis liber fragmentum etiam tantum sit, id primi eius versus clarissime indicant, quis enim non videt, conjunctionem qua liber incipit, ad alia jam dicta referri, et cum iis dicenda connectere? At non tantum conjunctio, sed totus etiam orationis contextus alia scripta supponit. Annus enim trigesimus a quo hic liber incipit, ostendit prophetam in narrando pergere, non autem incipere. Quod etiam scriptor ipse per parenthesin vers. 3 sic notat fuerat saepe verbum Dei Ezechieli filio Buzi sacerdoti in terra Chaldaeorum, quasi diceret verba Ezechielis, quae huc usque descripserat ad alia referri, quae ipsi ante hunc annum revelata erunt. Deinde Joseph. lib. X. Antiq. cap. (7.) narrat Ezechielem praedixisse, quod Zedeckias Babyloniam non visurus sit, quod in nostro libro non legitur, sed contra in cap. 17. quod Babyloniam captus ducetur. Hoseas ex testimonio scriptoris 84 prophetavit et tamen tum pauca de eo supersunt. Prophetarum qui regnante Manasse de quibus generaliter 2. Paral. XXXIII, 10, 18, 19 fit mentio nullae extant prophetiae, nec etiam horum 12 prophetarum omnes. Nam Jonae non nisi quae de Ninivitis, cum tamen etiam Israelitis prophetaverit, qua de re vide librum 2. Regum XIV, 25. Jobi autorem Rabbini putant Mosem et historiam esse parabolam favet illis Maimonides in More Nebuchim. Alii historiam veram fuisse credunt, vixisse tempore Jacobi et filiam eius Dinam in uxorem duxisse. Aben Ezra affirmat ex alia lingua in Ebraeam fuisse translatum, quod vellem probasset; nam inde sequeretur, etiam gentiles habuisse libros sacros. Hoc tamen conjicio Jobum gentilem aliquem fuisse constantem cui res primo prosperae inde adversae denique tranquillae. Ezechiel cap. XIV. (14) eum inter alios nominat, multis haec eius varia fortuna occasionem dedit ratiocinandi de providentia, et huic autori dialogum componendi, stylus enim non est viri inter cineres aegroti, sed otiose meditantis. Crederet, cum Aben Ezra ex aliqua lingua translatum, nam gentilium poesin affectat, Deorum pater bis concilium convocat, Momus qui hic Satan vocatur Dei dicta cum summa libertate carpit. Danielis liber sine dubio inde a cap. 8. ipsa Danielis scripta continet. At unde priora septem capita? an ex Chaldaeorum Chronologiis. Certe haec capita Chaldaice scripta, et nihilominus aeque sacra ac reliqua Bibliorum. Danieli liber primus Hezrae statim annectitur, ut facile dignoscatur eundem Scriptorem esset, qui res Judaeorum a prima captivitate successive narrare pergit. Et huic non dubito annecti librum Ester, nam conjunctio qua is liber incipit ad nullum alium referri potest, nec credendum est eum eundem esse quem Mardochaeus scripsit. Nam cap. IX, 20, 21, 22 narrat alter de ipso Mardochaeo, quod Epistolas scripserit, et quid illae continuerint, deinde versu 31 ejusdem libri quod Regina Ester edicto firmaverit res ad festum Purim, Sortium, pertinentes, et quod scriptum fuerit in libro, id est (ut Hebraice sonat) in libro omnibus tunc temporis, quo haec scilicet scripta sunt noto; quem Aben Ezra fatetur cum aliis periisse. De reliquis Mardochaei refert scriptor ad Chronica Regum Persarum. Quare non dubitandum est, quin hic liber ab eodem qui res Danielis atque Hezrae narravit scriptus fuerit, et insuper etiam liber Nehemiae qui Hezrae secundus dicitur. At unde ista hausit? Scilicet praefecti sive principes Judaeorum in secundo templo, ut Reges in primo scribas seu Historiographos habuerunt qui annales eorum sive chronologiam successive scribebant, Chronologiae enim Regum sive annales in libris Regum passim citantur; at principum et sacerdotum secundi templi citantur primo in libro Nehemiae, cap. XII, 23 deinde in Mach. 1, XVI, 24 et sine dubio hic est ille liber, vide Est. IX, 31 ubi edictum Estheris et illa Mardochaei scripta diximus. Nullus alius ab eorum scriptore citatur, neque alium publicae autoritatis novimus. Quod autem hi libri neque ab Hezra neque a Nehemia scripti fuerint, patet ex eo quod Nehem. XII, (10, 11) producitur genealogia summi pontificis Jesughae, usque ad Jaduah sextum scilicet pontificem qui Alexandro M. jam fere Persarum imperio subacto obviam ivit, vide Joseph. Antiquit. XI, 8 vel ut Philo Judaeus in libro temporum, sextum et ultimum sub Persis pontificem. Imo in hoc eodem Nehemiae capite vers. 22 hoc ipsum clare indicatur. Levitae, inquit Historicus, temporis Eljasibi, Jojadae, Jonatanis et Jaduhae supra (nisi significat ultra, error describentis fuit, qui al pro ad usque scripsit) Regnum Darii Persae scripti sunt, id est in Chronologiis. Quis autem credat Esdram et Nehemiam XIV Persarum reges supervixisse, et vixisse usque ad Darium ultimum Persarum Regem ultra annis 230. Itaque hi libri dudum postquam Judas Macchab. templi cultum restauravit scripti, idque quia tunc falsi Danielis, Hezrae et Esteris libri edebantur a malevolis Zadducaeis, nam pharisaei nunquam illos quod sciam receperunt. Fabulae in Hezrae IV. quas etiam in Talmude legimus, non tribuendae Pharisaeis qui ipsi credunt a nugatore adjectas. Mendae in ipsis etsi, recentes, imo et notae marginales. Si notae marginales essent aeque antiquae ac textus, sequeretur scriptores ipsos qui forte plures fuissent eas ideo notasse quod Chronologias unde descripsere non satis accurate scriptas invenere. Sunt vero multae mendae quae in margine non notantur ut in Hezrae II, 64 traditur summa totalis eorum omnium qui distributive in toto capite numerantur et dicuntur fuisse 42360. At si numeres particulares invenies 29818. Totalis videtur recte tradi, nam eam unusquisque facile retinuit ut rem memorabilem. Et confirmatur ex Nehem. VII. ubi caput Hesrae, quod Epistola Genealogiae vocatur, describitur (vid. vers. 5. dicti cap.), convenit sic satis summa totalis 31089. Ergo mendae in partialibus, in quibus et discrepant. Prophetia Jeremiae XXII. de Jechonia non videtur convenire cum eius historia, vide finem 2. libri Regum, et 1. Paral. III, 17, 18, 19. Nec ratione video quomodo de Tsidchia cuius oculi simulac filios necare vidit, effossi sunt, dici potuerit, pacifice morieris, vide Jerem. XXXIV, 5. Si ex eventu prophetiae interpretandae nomina horum duorum regum permutanda essent. Differentiae tam multae, ut sine magno lectoris taedio numerari non possint et R. Selomo, ob manifestissimas contradictiones in dictis Genealogiis observatas, coactus ea in haec verba erumpere com. in 1. Paralip. VIII. quod Hezras (quem libros Paral. scripsisse putat) filios Benjaminis aliis nominibus appellat, eiusque genealogiam aliter quam habemus in libro Geneseos describit; et quod maximam partem civitatum Levitarum aliter quam Josua indicat, inde evenit, quod discrepantia originalia invenit. Et paulo infra, quod Genealogia Gibeonis et aliorum bis et varie describitur, quia Hezras plures et varias uniuscuiusque genealogia Epistolas invenit, et in his describendis maximum numerum exemplarium secutus est, at quando numerus aequalis, descripsit utrorumque exemplaria. Ante tempus Machabaeorum nullus fuit Canon sacrorum librorum, sed quos habemus, a Pharisaeis secundi templi, qui et formulas precandi instituere selecti sunt. Non ergo sufficit divinitatem unius probare, ad idem concedendum de omnibus, nisi quis concilium Pharisaeorum in seligendo statuat fuisse infallibile. Pharisaeos autem solos esse canonis autores colligo quod in Danielis cap. ult. v. 2 clare praedicitur resurrectio mortuorum (idem in Ezechiele) quae negatur a Tsaducaeis. Et Pharisaei in Thalmude hoc clare indicant:. Nam Tract. Sabbati cap. 2. fol. 30. pag. 2. Dixit R. Jehuda nomine Rabi: quaesiverunt periti abscondere librum Ecclesiastis, quia eius verba verbis legis repugnant. (NB. libro legis Mosis). Cur autem ipsum non abscondiderunt, quia secundum legem incipit, et secundum legem desinit. Et eiusdem tract. cap. 1. fol. 13. profecto illum virum benignitatis causa nomina, cui nomen Neghunja filius Hiskiae, nam ni ipse fuisset, absconditus fuisset liber Ezechielis, quia eius verba verbis legis repugnabant. Jam autem tempus esset libros etiam Novi Testamenti eodem modo examinare. Sed quia id a viris cum scientiarum tum maxime linguarum peritis factum esse audio, tum etiam quia tam exactam linguae Graecae cognitionem non habeo, ut hanc provinciam suscipere audeam, et denique quia librorum qui in Hebraea lingua scripti fuere, exemplaribus destituimur, ideo ei negotio supersedeo, contentus ea notare quae ad meum institutum maxime faciunt. Cap. (XI.) Inquiritur an Apostoli Epistolas suas tanquam Apostoli et prophetae an tanquam doctores scripserint; deinde vero Apostolorum officium ostenditur. 1. ad Corinth. XIV, 6 duo genera praedicandi ex revelatione unum ex cognitione alterum. Stylus propheticus: sic dicit Deus, ait Deus exercituum, vide Epistolam Eliae 2. Paral. XXI, 12. At Paulus 1. Corinth. VII, 40 secundum suam sententiam loquitur, et saepe dubitative loquitur. Rom. III, 28 et VIII, 18. Hoc dico ego tanquam infirmus non autem ex mandato. 1. Corinth. VII, 6 et 25. Apostoli videntur non prophetari sed ratiocinari seu disputare. Qui ratiocinatur, summittit sua judicio, ita Paulus 1. Corinth. X, 15 judicate. Non nego tamen absolute prophetas ex revelatione argumentari posse. Sunt quaedam in Paulo mista urbanitate Rom. XV, 15 paulo audacius scripsi vobis fratres. Quae signis confirmavere Apostoli, ea docuere ut prophetae, alias ex cognitione naturali, vid. 1. Corinth. XIV, 6. Spiritus Dei pro mente sana 1. Corinth. VII, 40. Apostoli non tantum autoritatem acceperant ad historiam Christi tanquam prophetae praedicandam eam signis confirmandi, sed et autoritatem docendi, 2. Tim. I, 11, (1. Tim.) II, 7 adde ad Philem. vers. 8. Paulus ibi praedicavit, ubi nondum auditum erat nomen Christi, ne super alienum fundamentum aedificaret Rom. XV, 20. Hoc ideo ne ob diversas methodos confusio oriretur. Paulus non opera sed fidem justificare Rom. III, 27, 28. Hinc de gratia et praedestinatione tot ratiocinatione. Jacobus II, 24 ex operibus etiam non ex fide tantum, et totam religionem missis Pauli disputationibus paucis comprehendit. Hinc schismata inde ab Apostolorum temporibus, quae vitari vix potuere, quia Apostoli in docendo se accommodavere eorum quibus loquebantur praejudiciis, ideo nemo Apostolorum magis philosophatus quam Paulus, reliqui qui Judaeis praedicavere philosophiae contemtoribus eorum ingenio se accommodavere Galat. II, 2. Cap. (XII.) De vero legis divinae syngrapho: et qua ratione scriptura sacra vocatur, et qua ratione verbum Dei, et denique ostenditur ipsam quatenus Dei verbum continet ad nos pervenisse incorruptam. Nempe verum legis divinae syngraphum est aeternum Dei verbum et pactum mentibus inscriptum, idea Dei velut sigillo obsignatum. Primis Judaeis lex scripto tradita, at Moses Deut. XXX, 6 et Jerem. XXXI, 33 tempus fore quo cordibus inscribetur, praecipue Tsaducaei pro lege in tabulis scripta pugnabant. Dei Epistola in tabulis carneis cordis scripta 2. Corinth. III, 3. Summa legis prophetarumque Deum super omnia amare, et proximum sicut seipsum. Cap. XIII. Scripturam non nisi simplicissima docere, nec aliud praeter obedientiam intendere: nec de divina natura aliud docere, quam quod homines certa ratione vivendi imitari possunt. Qui proximum diligit eo scilicet fine ut Deo obsequatur legem implevit, Rom. XIII, 8. Exod. VI, (3) ubi Deus Mosi: revelatus sum Abrahamo Isaaco et Jacobo Deo Sadai, sed nomine meo Jehova non sum cognitus ipsis. Nempe Sadai significat potentem. At nomen Jehova absolutum a respectu ad creaturas. Hoc objicit Deus Mosi scilicet illos etsi minus illuminatos magis fuisse fideles et simplicius credidisse, cum contra Moses murmuraverit et dubitaverit aliquando. Dei attributa credere tantum non scire nihil est. Nam ut credas intelligi opus est, at ista non aliis oculis quam demonstrationis intelliguntur. Jeremias XXII, 15, 16 de rege Josia loquens: Pater tuus quidem comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam, tum ei bene (fuit) judicavit jus pauperis et indigentis, tum ipsi bene (fuit), nam (NB.) hoc est me cognoscere, dixit Jehova et IX, 24 ejusdem, in hoc tantum glorietur unusquisque me intelligere et cognoscere, quod ego Jehova facio charitatem judicium et justitiam in terra, nam his delector, ait Jehova. Lib. Exodi XXXIV, 6, 7 Mosi Deum cognoscere volenti non nisi caritatis et justitiae attributa explicantur. Johannes illud nemo Deum vidit per solam caritatem explicat, et Deum habere qui caritatem habet. Cap. XIV. Quid sit fides, quinam fideles, fidei fundamenta determinantur, et ipsa a philosophia tandem separatur. Mandatum caritatis est fidei catholicae norma, et ex ipso caetera determinanda. Fidei Definitio, de Deo talia sentire, ex quibus positis ponitur, ignoratis tollitur erga Deum obedientia (praecepta caritatis). Hinc sequitur: fidem non per se sed ex ratione obedientiae esse salutiferam. Jac. II, 17. Omnem obedientem habere fidem, vid. Jacob. II, 18. et 1. Johan. IV, 7, 8, 13, II, 3, 4. Nec jam verebor omnia fidei dogmata enumerare, I. Deum esse Ens supremum summe justum et misericordem, seu verae vitae exemplar. Hoc necesse est, ut ei obediatur. II. Eum esse unicum; hoc opus est ad tribuendum ei summum amorem et venerationem. III. Ubique esse praesentem, vel ipsi omnia patere, alioquin errare posset in dirigendo praecipiendo judicando. IV. Supremum ei in omnia jus, et dominium esse, nec aliquid jure coactum sed ex absoluto beneplacito et singulari gratia facere. Nemini enim obedire tenetur, omnes ipsi. V. Cultum Dei in sola justitia et caritate sive amore erga proximum consistere. VI. Omnes qui hac vivendi ratione Deo obediunt salvos esse, reliquos qui sub imperio voluptatum vivunt perditos. Alioqui non esset cur homines Deo potius quam voluptatibus obtemperarent. VII. Deum poenitentibus peccata condonare: Alioqui cum nemo non aliquando peccaverit, desperarent omnes. Quid autem sit Deus sive illud verae vitae exemplar, an ignis, spiritus, lux, cogitatio, id nihil ad fidem. Nec etiam qua ratione sit verae vitae exemplar an scilicet propterea quod animum justum et misericordem habet vel quia res omnes per ipsum sunt et agunt, et consequenter nos etiam per ipsum intelligimus et per ipsum id quod verum aequum et bonum est videmus. Denique nihil etiam ad fidem, si quis credat, quod Deus secundum essentiam vel secundum potentiam ubique sit, quod res dirigit ex libertate vel necessitate naturae, quod leges tanquam princeps praescribat, vel tanquam aeternas veritates doceat; quod homo ex arbitrii libertate, vel necessitate divini decreti Deo obediat, quodque denique praemium bonorum et poena malorum naturalis vel supernaturalis sit ( Satis hic innuit sententiam suam: Deum non esse animum, sed esse naturam rerum etc. quod non probo ). Philosophiae scopus veritas; fidei, obedientia. Cap. XV. Nec Theologiam Rationi, nec Rationem Theologiae ancillari, ostenditur et ratio qua nobis S. autoritatem persuademus. Primus ex Pharisaeis Maimonides aperte docuit scripturam rationi accommodandam de quo supra. At plerique alii pedibus eunt in sententiam cuiusdam R. Jehudae Alpakhar, qui statuit rationem scripturae ita summittendam, ut non ideo scriptura sit metaphorice explicanda quod literalis sensus rationi, sed tantum quia alteri loco scripturae repugnat. Memini me haec legisse in Epistola contra Maimonidem quae inter Epistolas quae Maimonidis dicuntur, habetur. Sed contra, duae saepe contradictoriae una aeque clare et universaliter et altera enunciatur. Ergo opus ratione quae judicet. Moses Deum esse ignem Deut. IV, 24 at Deum nullam habere similitudinem cum rebus visibilibus. Deut. IV, 12 Samuel negat Deum sententiae poenitere 1. Sam. XV, 29 et Jeremias, Deum poenitere boni et mali quod decreverat Jerem. XVIII, 8, 10. Nos separamus duo imperia, regnum veritatis et sapientiae unum, et regnum pietatis et obedientiae alterum. Rationis potentia eo non pervenit ut ostendat quod homines sola obedientia absque rerum intelligentia possint esse beati: Theologia vero nihil praeter hoc dictat, et ad hoc fundamentum fidei quod ratione haberi non potuit docendum opus fuit revelatione. Autoritas autem revelationis habetur certitudine morali. Prophetae autem autoritas stabilitur signis et dogmate simul, Deut. XVIII, et Deut. XIII. Nullum aliud est testimonium internum Spiritus S. in cordibus nostris, quam quod de bonis operibus reddit, unde Paul. Gal. V, 22 ea vocat fructus Spiritus S. est animi acquiescentia quae ex bonis actibus in mente oritur. Cap. XVI. De Reipublicae fundamentis, de jure uniuscuiusque naturali et civili, et de summarum potestatum jure. Quod quis facit ex lege naturae suae summo jure naturali facit, nam agit prout natura determinata est, nec aliud potest. Paulus quoque ante legem nullum esse peccatum. Nam omnes ignari nascuntur, et magna aetatis pars ante veram rationem quaesitam, etiamsi quis bene educatus fuerit, transit. Interea quoque vivere et se conservare tenetur. Sed ut homines essent extra metum, et ut mutuo auxilio sibi subvenirent, placuere societas et leges. In statu naturali homo affectibus imbutus et ratiocinari recte non assuetus non magis ex ratione seu secundum modum eorum qui ratione recte utuntur, vivere potest, quam felis ex legibus naturae leoninae. Quae nobis in natura videntur absurda et ridicula, ea unde quod non omnia perspicimus; lex naturae humanae universalis est, ne quis boni sui occasionem negligat, nec aliquod malum perferat, nisi spe boni vel metu majoris mali. Et haec lex est habenda inter aeternas veritates. Itaque pacta nullam habent vim nisi ratione utilitatis. Itaque ut quis aliquem obliget, efficere debet ut ex ruptura plus damni quam utilitatis sequatur ruptorem. Si certi essent, illi qui recte ratiocinantur alios idem facturos, omnes fidem servarent. Itaque in tantum aliquis cuique de jure suo cedit, in quantum de potentia. Summis potestatibus tamdiu obediendum, quamdiu summa habent potentiam. Hinc raro contingere potest, ut summae potestates absurdissimum imperent, ne imperium amittant. In democratia minus timenda absurda. Injuria non nisi in statu civili potest concipi, nec in summis potestatibus inter se, sed privatis locum habet. In bello si quis etiam bene agit, aliter quam ex ordine plectitur, hoc locum habet, et in pace, ob easdem rationes. Nemo inscio summo concilio negotium aliquod publicum aggredi debet, quamvis inde incrementum civitatis certo sequeretur. Nemo ex natura scit se ulla erga Deum teneri obedientia, imo nec ratione, sed revelatione. Deo supra omnia obediendum quando certam et indubitatam habemus revelationem. Non tenetur quisquam non obedire tyranno, nisi singularis divini auxilii contra ipsum sit certus; ut in Babylone tres tantum juvenes qui de Dei auxilio non dubitabant Nabucadonozori obtemperavere. Eleezarus stante adhuc utcunque patria exemplum suis dare voluit, ut omnia perficient potius, quam jus suum in Graecos transferri paterentur. Christianae potestates suis imperant ut non plus sibi permittant libertatis etiam in divinis, quam contraxere cum summa potestate loci. Exemplum Belgarum cum Japonensibus. Cap. XVII. Neminem omnia in summam potestatem transferre posse, nec id esse necesse; de Hebraeorum Rep. qualis ea fuerit vivente Mose, qualis post eius mortem antequam reges elegerint, et de eius praestantia, et deinde de causis cur Respublica divina interire ac vix sine seditionibus subsistere potuerit. Nemo suam potentiam, neque proinde et suum (integre) in alium transferre potest; ita ut homo esse desinat. Maximum tenet imperium qui in animos regnat, quod fit non directe imperando, sed autoritate aliisque actibus persuadendo. Hebraei egressi Aegypto jus suum in Deum transtulere, id est se nil pro jure cognituros nisi quod ille revelaret, postquam scilicet admirandam Dei potentiam experti sunt. Exodi XIX, 4, 5. Sed cum omnibus jus esset consulendi Deum, prima salutatione perterriti Mosem elegere mediatorem, et factus est Moses divinarum legum lator et interpres. Moses Theocratiam hanc posteris reliquit, sed cum ipse summus esset reapse Monarcha et consuleret Deum cum vellet populoque renuntiaret, aliud erat de successoribus. Nempe jus leges interpretandi et Deum consulendi penes unum; jus administrandi erat penes alterum. Num. XXVII, 21. Aedificata est regia domus; seu domus Dei vel arcae. Huius administratores electi Levitae, his nulla portio data, sed alendi a reliquis. Pontifex Aaron et filius eius Eleazar a Mose electi reliquorum jus haereditarium, post divisionem factam terrarum tribus non tam concives quam confoederatae, vide Judic. I, 1, 2, 3. Nullus civis exilio damnabatur, ne cogeretur extra patriam Deos colere alienos unde David coram Saule conqueritur esse qui dicant, vade et Deos alienos cole. Cultus eorum a gentibus diversus(,) continuae exprobrationes, pium credebant gentes odisse. Hierosolyma ab Ethnicis rebellis civitas vocabatur. Hezr. IV, vers. 12, 15. Cives nullibi majore jure sua bona possidebant, cum principe aequalem partem terrarum et agrorum habebant, quilibet suae partis aeternus dominus erat, nam si quis paupertate coactus fundum vel agrum vendiderat adventante jubilaeo ei de integro restitui debebat. Summa obedientiae disciplina unde ab educatione, certis temporibus arandum, non nisi uno bestiarum genere simul seminare, metere etc. Haec assuetis non servitus sed libertas videntur, qui usus caeremoniarum certis anni temporibus otio et laetitiae se dare tenebantur. Ter in anno Dei convivae erant Deut. XVI. Nulla magis re capiuntur animi quam laetitia ex devotione. Si Deus eorum imperium constantius voluisset, aliter etiam jura et leges condidisset, Deum ergo iratum habuere non tantum ut ait Jeremias XXXII, 31 ab urbe condita, sed et jam inde a legibus conditis, Ezech. XX, 25, ibi Dedi ipsis statuta non bona, et leges, quibus non viverent, eo quod impuravi ipsos muneribus suis remittendo omnem aperturam vulvae (id est primogenitum), ut eos vastarem, ut scirent quod ego sum Jehova ( notabilis hic locus, aperit enim causam ruinae Judaeorum ). Notandum quod primum intentum fuit totum sacrum ministerium primogenitis tradere non Levitis Num. VIII, 17 sed postquam omnes praeter Levitas vitulum adoravere repudiati et impurati sunt primogeniti, et Levitae eorum loco electi, Deut. X, 8. Ut cogar dicere verbis Taciti: illo tempore non fuisse Deo curae securitatem eorum fuisse ultionem. Nec satis mirari possum tantam animo coelesti fuisse iram, ut leges non ad salutem sed poenam condiderit. Numera quae Levitis et sacerdotibus dare tenebantur, ut et quod primogeniti redimi debebant, et argentum pro capite Levitis dare, et quod Levitis solis ad sacra accedere, concessum continuo infidelitatem illis exprobrabant. Nec dubito importunos Levitas hoc illis saepe exprobrasse, populum vicissim Levitas observasse, novitatemque cultus affectasse cui favebant principes: fastidium quoque obrepsit alendi homines otiosos et invisos, nec sanguine junctos. Jam in deserto erant qui Mosem ajebant, non ex mandato divino, sed libidine suam tribum elegisse, et jus pontificatus aeternum suo fratri dedisse. Adhibito in signum fidei miraculo omnes extincti sunt. Sed inde nova et universalis populi seditio orta est, credentis non Dei judicio, sed arte Mosis extinctos, sed post magnam cladem vel pestilentiam fessus sedatusque est, ast ita ut omnes mori mallent, quam vivere. Tandem jus divinum plane rupere, et regem sibi voluere. Manebat tamen imperium in imperio, nam Samuel unam ob noxam jus regnandi transtulit in Davidem. Unde reges templa alia consecravere, ubi nullum jus Levitis. Cap. (XVIII.) Ex Hebraeorum republica et historiis dogmata quaedam politica concluduntur. Dum pontifices a Regibus continebantur, leges incorruptas servabant, quod in eo omnis eorum autoritas consisteret, at ubi in secundo templo autoritatem non tantum ad consulta respondendi, sed et decretandi habuere, innovavere multa et caeremonias ac traditiones introduxere, quas legi Mosis aequari volebant, unde superstitio et nucleus prae cortice neglectus. Prophetae in primo templo etiam piis Regibus multum negotii facessebant, ita Rex Asa qui ex testimonio scripturae pie regnavit, prophetam Hananiam in pistrinum dedit (2. Paralip. 16.), quod eum ob pactum cum Rege Armeniae libere reprehenderet. Quamdiu populus tenuit regnum non nisi unum fuit bellum civile (inter Benjamitas, et caeteros,) et victi victorum miseriti sunt. Sub regibus fuere Israelitarum et Judaeorum bella. David contra Saulem. Omnes Reges praeter Salomonem cuius virtus pace enituit bella gessere. Plerisque via ad regnum cruenta fuit. Ante Reges paucissimi fuere prophetae, qui populum monerent. Tempore Regum multi. Nam Obadias 100 prophetas abscondidit ne occiderentur, populus se in calamitatibus ad Deum convertebat, et ideo restitutus est. Reges pertinaciter vitiis adhaesere, sunt enim eorum animi elati et pertinaces. Cap. XIX. Ostenditur jus circa sacra penes summas potestates omnino esse, et religionis cultum externum Reipublicae paci accommodari debere, si recte Deo obtemperare velimus. Notat obiter hoc: Moses inter eos supplicio afficere voluit, qui ante pactum, et qui consequenter adhuc sui juris erant, sabbatum violavere Exodi (XVI, 27) sicuti post pactum, Num. XV, 36, Jeremias XXIX, 7. Consulite paci civitatis ad quam vos captivos duxi, nam ipsius incolumitate vobis erit incolumitas. Imperio Hebraeorum destructo religio revelata illis jus esse desiit. Tametsi Hebraeis dictum fuerit, ut unus quisque socium sicut seipsum amaret Levit. XIX, 17, 18 aliud tamen si deliquisset contra leges Levit. V, 1, (Deut.) XIII, 8, 9, XVII, 7. Judaeis dictum: odi inimicum tuum, dilige proximum id est gentilem (male), Matth. V, 43 at Christus quod sui in omnem orbem dispersendi essent, docuit amare omnes. Quaeritur quo jure discipuli Christi praedicaverint. Respondetur jure acceptae a Christo potestatis adversus spiritus impuros, Matth. X, 1. Nam supra monuimus omnes fidem etiam tyranno servare teneri, exceptis illis, quos Deus certa revelatione auxilii contra Tyrannos securos reddidit. Itaque nemo hinc exemplum sumere potest, nisi qui habet potestatem faciendi miracula. Christus dicit, nolite timere eos qui occidunt corpora, Matth. X, 28 at Proverb. XXIV, 21 fili mi, time Deum et regem. Unde sequitur potestatem discipulis datam fuisse singularem. Moses nullum imperii successorem elegit, sed eius omnia officia ita distribuit, ut posteri eius vicarii visi fuerint, qui imperium, quasi Rex absens esset, non mortuus, administrabant. In secundo imperio jus absolutum tenuere pontifices. Cap. XX. Ostenditur in libera Republica cuique et sentire quae velit, et quae sentiat dicere licere. Finis reipublicae libertas ut unusquisque libere ac secure agat. Velle interdicere homines professionem eorum quae sentiunt, lex est quae coercet non malos; hi enim parum tanguntur rerum veritate, sed ingenuos et bonos, qui hanc servitutem inhonestam ferre non possunt. Sunt ergo hae leges inutiles, quia iis non indigent viri boni; imo nocivae, quia bonis civibus rempublicam spoliant, eos pellendo, aut ex iis adulatores reddendo.