Series VI Band 3 · No. 17.
Aus und zu Pufendorfs De jure naturae et gentium
Samuelis Pufendorfii de Jure naturae et Gentium libri 8. Londini Scanorum, sumtibus Adami Junghans, imprimebat Vitus Haberegger 1672, Dicat Carolo Svecorum Regi se hoc scripto, immaturitatem prioris, quod Elementa Jurisprudentiae universalis inscripserat, deprecari. Scientiam Juris naturae et gentium se primum interprete in publicas cathedras ascendisse, accersante Electore Palatino. Alios exemplum secutos, Magnorum ingeniorum infelicissimus mihi labor semper visus, area divina aliquid novare, cum tanta aliarum rerum supersit copia. Scriptorum de casibus conscientiae haec est arcana ratio, ut postquam inter fundamenta sacra istorum Reipublicae est, conscientias non ratione sed autoritate sacerdotum regi, ubique in promtu sit autorum nubes, quae qualemcunque sententiam stabilire idonea sit, prout quamque persuaderi ipsorum interest. pag. 8. Aelianus lib. 5. c. 16. puer cum auream laminam, quae ex Dianae corona deciderat sustulisset, in judicium adductus est. Judices igitur crepundia talos et laminam auream proposuere puero, qui cum iterum ad aurum se contulisset plexus est tamquam sacrilegus. p. 13. quando quis consul renuntiatur non ideo fit prudentior, nec cum apparatu abit simplicior, etsi aliquis observatum sit, multorum actiones ex splendore muneris non parum ponderis mutuari, et aliquos cum imperio et privatos non eosdem visos, quod tamen ego retulerim inter deceptiones velut opticas, quas apparatus inanium efficit. (p. 14) Caligulae Equus consul, et paterfamilias Suet. Calig. c. 55. p. 51. Grotii opusculum citat de dogmatis Reip. noxiis. p. 55. improbat sententiam Aristotelis Nicom. II, 2 difficilius voluptati repugnare quam irae. p. 57. Eustratius Episcopus Christianus, ad Nicom. III, 1, rem habere cum aliena uxore turpe cum sit, efficitur non turpe si interficiendi tyranni causa fiat. p. 66. Apud veteres Gallos puniebatur juvenis qui zonae constitutam publice mensuram excesserat, quasi hoc ingluviei et desidiae indicium esset Strabo lib. 4. Et Nicol. Damascenus lib. de moribus gentium haec ait: Iberi zonam habent mensurae certae, intra quam si venter cuiusquam comprehendi nequeat pro dedecore id magno habent. p. 67. autor de princip. justi et decori pag. 174. quomodo legislator possit impossibilia praedicere docet, v.g. potest praecipere omnibus, furari, etsi impossibile moraliter futurum sit ut nemo furetur, in singulis tamen id possibile est. Et tam homini singulari impossibile est in omnibus Dei voluntati obsequi, quam multitudinem omni crimine ( v.g. furto, mendacio ) puram esse. p. 68. Si quis satelles jubeatur virum quem ipse insontem novit interficere nisi ipse malit interfici; huic eo nomine nihil imputari potest, cum eidem nuda executio injungatur, quae nec a persona eius abhorret, neque ut cum dispendio vitae detrectetur ratio est, cum is sua nece haudquaquam sit servaturus innocentem ( alia haud dubie ratio fuit veteribus Christianis ). p. 71. Epicurus apud Diog. Laërtium lib. X. Sapientem in somniis quoque sibi similem futurum. p. 96. Lex Cincia, cui nulla alia adjecta clausula quam haec; qui secus fecerit improbe fecisse videbitur. Lex Zaleuci apud Diodorum Siculum lib. XII. c. 21. Mulier ingenua extra urbem noctu pedem non efferto, nisi cum moechum forte accedit. p. 128. Eudoxia imperatori Theodosio nupta fratres a quibus domo paterna ejecta fuerat arcessit, ut dignitatis tantae autores, alioqui enim non fuisse venturam Constantinopolin. Zonaras tom. III. Adde de Mario Celso Tacit. Hist. I. et Genes. XXXXV, 5. L. 20. ( Non sine ratione, quoniam aversamur quodammodo mali nostri, etiam culpa sua autores. ) (p. 127.) Adde Senec. lib. IV. controv. 7. de eo qui in adulterio deprehensus a Tyranno occidit tyrannum, et tyrannicidii praemium petit. De quo Seneca: imputat nobis quod mori noluit. p. 168. Justinus lib. 2. cap. 2. plus proficit in Scythis vitiorum ignoratio, quam in Graecis cognitio virtutis. p. 170. refert Sextus Empiricus lib. 3. cap. 24. et 25. Zenonem Cittieum permittere conjugium cum matre. Et Chrysippum permittere, ut pater ex filia, filius ex matre, (frater) ex sorore liberos quaerat. Solonis lege permissum unicuique apud Athenienses filium necare. p. 179. autor libri de principiis justi et decori exemplum affert rerum quae a vulgo expedite et sine haesitatione obeuntur, quorum tamen rationem reddere difficile est, ut: si quispiam in furto deprehensus sit omnis multitudo animo et viribus annititur furem comprehendere; si autem quispiam ira percitus homicidium (perpetraverit) omnes eius libertatem optant, nullus saltem operam suam libenter ad illum capiendum commodat. Rationem vulgus ignorat, quae haec est, quia plus periculi cuivis ex fure qui cuiusvis fortunas rapere intendit, quam a tali homicida, qui in illum tantum excanduit, a quo lacessitus fuerat. p. (182). Cartesius de passionibus c. 82 amor boni parentis in liberos adeo purus est, ut nihil ab eis consequi velit, nec aliud ab eis possideri quam quod jam habet, vel illis jungi arctius quam jam est, sed eos considerans tanquam alios seipsos, quaerit eorum bona ut suum proprium, quin etiam majore cum cura, cum concipiat se unum cum ipsis totum constituere, cuius melior pars ipse non sit, saepe utilitatem alienam suae praefert, nec metuit se perdere ut eos servet; vid. 2. Sam. XVIII, 33. Plutarchus Apophth. (Epaminondas) eorum quae ipsi evenissent bona, hoc sibi jucundissimum ajebat accidisse, quod utroque vivente parente Lacedaemonios ad Leuctra vicisset. p. 205 Cicero Tusculan. quaest. lib. I. Cato sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. Vetat enim dominans ille in nobis Deus injussu nos hinc suo demigrare. p. 210. Isocrates adversus Callimachum: nonne absurdum est istum in eo periculo a vobis petere misericordiam, quod penes ipsum est, et in quod se ipse conjecit, et quo etiam nunc liberari potest. ( Servit ad illustrationem dialogi (mei), ubi de injustis damnatorum querelis ). p. 219. Sichardus ad l. 1. C. quando liceat unicuique refert dictum Baldi improbandum: si quis ita forte mihi dicat, ubicunque te posthac reperero, conficiam te, quod possem eum in ipso minarum articulo interficere, aut cum est mihi commodissimum sine poena. p. 220. exemplum ineptae opinionis. Theod. Balsamon ad Epist. 1. Basilii, quae est ad Amphilochum can. 43. Qui ad tutelam corporis sui occidit aggressorem, qui vulnus ei letale inflixit: teneri tamen de occiso si levi tantum ac medicabili plaga vulneratus aggressorem interemerit. (p. 222.) Lysias orat. 1. tradit lege Attica gravius punitum qui persuasione quam qui per vim stuprasset. (p. 224.) Pufendorf jur. nat. cap. de defensione sui, non video quomodo magistratus jure irasci possit illis qui ex more et opinione vulgi existimationem suam asserunt, ubi iste tales injurias honori ex vulgi mente detrahentes non satis acriter punit. Nam illam Grotii philosophiam civilis mos non fert, quod honor sit opinio de excellentia, qui autem talem ferat injuriam patientem se excellenter ostendat. Adde Act. XVI, 37. (p. 228.) Plato de legibus 9. vult filium ne defendendi quidem sui causa parentem occidere posse, fratrem posse. Illud tamen labi seculi ascribendum, quod scribit Plato si servus liberum se defendens interimat iisdem legibus quibus et parricida, subjiciatur. (p. 238 f.) Non teneor panem dare famelico, si ipse eodem indigerim. Vid. II. Corinth. VIII. 13. Pufendorf jur. nat. cap. de jure et favore necessitatis, recte: non posse per necessitatem recte suscipi actus qui tendunt ad violationem Numinis Divini, quia Deus homini maius malum infligere potest, quam mors est naturalis. Etsi qui tormentorum atrocitati succumbunt, miseratione non sint indigni. (p. 239 f.) An in casu extremae famis sociorum carne vescendum. 2. Reg. VI, 28. 29. Deut. XXVIII. 53. Thren. IV. 10. Joseph. IX. 2. Antiq. Jud. et VI. 21. de Bell. Jud. et Diod. Sic. lib. 3. cap. 40. Addatur historia de 7 Britannis, qui vastum in mare projecti deficiente cibo potuque sortiti unum non sane reluctantem jugulaverunt, eiusque sanguine intolerabilem sitim, et famem carnibus utcunque sedaverunt, quos ad terram delatos post Judex homicidii absolvit. Prout ex Nicol. Tulpio in observ. medicin. refert Ziegler ad Grot. lib. 2. cap. 1. 3. quos etsi Zieglerus condemnet, excusat Pufendorfius, capite de jure necessitatis. Additus si plures in scapham insiluerint, quam ferat illa, an non possit forte duci qui projiciendus sit, et si quis sortiri detrectaverit, tanquam qui omnium interitum quaerat, absque ulteriori deliberatione projiciendus sit. (p. 241.) In naufragio tabulam duorum non capacem ego occupavi, alius adnatat, hunc quavis violentia repellere possum. Si duobus fugientibus hostis instat, unus ponte post se dejecto, aut porta clausa alterum destituere potest fugiens per stragem obstantis et corpus viam sibi facere potest. (p. 243.) Apud Hebraeos ex lege agi poterat a paupere, ad Eleemosynam. Selden lib. 6. cap. 6. de I.N.G. (p. 244.) Proverb. VI. 30. 31. fur vocatur, qui aliena surripit ad supplendam famem suam. Sed intellige, si extrema absit necessitas. (p. 245.) Grotius non concedit in casu extremae necessitatis meae pariter alteriusque me alteri res necessarias eripere posse. (p. 256.) Pufendorf cap. de non laedendo. Non teneri ad damni reparationem, si mihi quae ex sola humanitate atque caritate ad me pervenire debebat interceperis, quicquid dicat Zieglerus ad Grotii II, 17, 9. (p. 257.) Grotius II, 17, (11). In solidum teneri singulos qui actui causam dedere, si actus totus a singulis, etsi non a solis processerit, ut si facem singuli domui subjecere. Suffecerat enim vel unum subjicere. At si plures male multavere te, alius brachium rupit, alius oculum elisit, distinguuntur damna. Differt damni reparatio ab exactione poenae. Uno enim solvente singuli liberantur. (p. 259 f.) Putat Pufendorf cap. de laesione; si quis alienum animal in me deliquerit, videor posse domino innocente etiam cuius culpa abfuit expetere damni restitutionem, aut noxae deditionem. (p. 260 f.) Si quis injuste occidat, tenetur ad reparationem damni quod eius propinquis intulit. Putat Zieglerus et lucri habendam rationem, quod facere poterat si diutius vixisset. Pufendorfius id improbat. Mihi videtur non male Zieglerus. (p. 262.) Quod Num. 35. et Deut. 19. vindex sanguinis extra asyli terminos deprehensum homicidam excusabilem occidere potuit, quomodo cum regulari statu civili congruat, nondum dispicimus, nisi implacabili eius populi genio aliquid indultum fuisse credamus, ait Pufendorf cap. de non laedendo. (p. 262-264.) Haebraei apud Constant. l'Empereur in Babakama cap. 8. proximum qui laedat in corpore quinque nominibus teneri ajebant, damni, doloris, curationis, cessationis, ignominiae. Damnum ita aestimabant, quanto is qui laesus erat, si servus esset minoris vendi possit. Dolorem ita aestimabant, ut tantum pecuniae acciperet laesus quantum crederetur pecuniae accepturus sponte, ut dolorem sustineret. Curationem eorum tantum malorum solvebant quae ex vulnere per se sequebantur, id est sine culpa aegroti et medici imperitia. Cessationem ab opere durante malo aestimabant, ut tantum solveretur quantum potuisset lucrari laesus, si curam eos custodiisset. Nimirum id sola per se cessatio fecit. Nam si ineptus fuerat medio tempore ad negotia certa obeunda, id in damni reparatione continebatur. (p. 267.) Si res furtiva perierit putat Grotius condictione furtiva aestimationem non summam nec infimam sed mediam praestari debere, id recte Pufendorfio et Zieglero displicet. Et certe possum summum pretium exigere ab eo in cuius gratiam rem invitus vendo. Multo magis ab eo qui invito abstulit. (p. 270.) Pufendorf. caput, ut omnes homines pro aequalibus naturaliter habeantur, improbat locum Ciceronis offic. 3. lex ipsa naturae quae utilitatem hominis conservat et continet, decernit profecto, ut ab homine inerti atque inutili, ad sapientem bonum fortemque virum transferantur res ad vivendum necessariae, qui si occiderit multum de communi utilitate detraxerit. (p. 272.) Lactantius divin. inst. l. 3. c. 22. nihil sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum. (p. 278.) Plutarchus in Pelopida, hunc imperium diutius, quam per leges licebat retinuisse, ne successorum socordia rem pessundaret. (p. 282.) Zosimi lib. V. locus notabilis, qui jam suo tempore invectus in Monachorum nimium multitudinem, erat Ethnicus. (p. 284.) Plutarchus libro de invidia et odio, qui Socratem calumniis oppresserant, ab omnibus devitabantur, nemo interrogantibus respondebat, donec illi impatientia odii se suspenderent. (p. 291.) Non videmur transitum aliis mercibus debere, quam quae ad vitam necessariae. Pufendorf. cap. de promiscuis officiis humanitatis. (p. 292.) In capitul. Carol. telonium in flumine vetatur exigi, in quibus nullum adjutorium praestatur itinerantibus. Sed hoc videtur intelligendum de eiusdem gentis sive Reipublicae civibus. (p. 293.) Transitus per freta adhuc liberior, videmur tamen situ nostrarum terrarum frui, et in partem quodammodo lucri venire posse, cum jus sit nobis aliquod etiam stapulam quandam erigendi, et naves cogendi ut apud nos merces primum vendant. (p. 314.) Plato lib. IX. Legum de Atheis statuit. (p. 337 f.) Lex Attica foeminis ius contrahendi negabat, ultra hordei modium. Dio Chrysost. orat. 25. de incredulitate. (p. 349.) Cicero Offic. 3. Si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus est. Nam pirata non est ex perduellium numero definitus sed communis hostis omnium. Cum hoc non fides esse debet, nec jusjurandum commune. Probat Pufendorfius conclusionem capite de consensu circa pacta, non vero rationem. Ego nec conclusionem probo. (p. 351.) Hobbius de cive cap. 2. 16. mihi videtur recte dicere pacta metu inita esse servanda. (p. 358.) Mercatores recte durius tractantur, quam caeteri, etiam cum infortunio ad inopiam redacti sunt, nam cum artem vilescendi profiteantur, videntur culpa non carere si omnia sua uni casui exposuerint. (p. 367.) Ad exemplum Jud. Genes. (38.) qui circa solvendam Thamari concubitus mercedem solicitus erat, respondet Seldenus lib. 5. cap. 4. creditum fuisse eo tempore licere innuptae et solutae foeminae alteri corporis sui usum concedere sine consensu in vitae communionem, idque vel gratis vel pro mercede. Reliqua ex Pufendorfio excerpta non absolvi, repetito libro.