Series VI Band 3 · No. 15.
Zu Descartes Principia Philosophiae
Cartes. princip. part. 1. n. 13. mentem ait dum contemplatur demonstrationem non posse de eius veritate dubitare: sed cum postea recordatur se nondum scire an (non) forte talis naturae creata sit, ut fallatur etiam in iis quae evidentissima apparent, videt se merito de talibus dubitare, nec ullam habere posse certam scientiam priusquam suae originis autorem agnoverit. Haec ille. Sed mihi videtur idem objici posse huic ipsi ratiocinationi qua autor mentis nostrae perfectissimus colligitur; etiamsi certissima esset. Quanquam nihil sit illa debilius. Quid ni enim possit Deus facere creaturam, quae si non semper at saepe fallatur, in iis quae evidentissima apparent; etsi non patiatur justitia Dei eam errorum suorum causa punire. Caeterum fatendum est, etsi demonstrationes sint evidentissimae, tamen recordationem earum certitudine quadam minore niti quam moralem vocant, et memoriae nostrae fide, quae nobis inter exequendum demonstrata admonet, quod et quid demonstraverimus. At memoriae nostrae fides utique non nisi certitudinis est moralis. n. 21. Ex eo quod nunc sumus non sequitur nos futuros in momento proxime sequente, nisi aliqua causa nos continue reproducat seu conservet. Mihi videtur parum firma haec ratiocinatio. Neque enim mutationem nisi ab aliqua causa esse. Quod principium inter potissima mihi videtur ponendum philosophiae. n. 26. et 27. pro infinito indefinitum adhibere suadet, id est cuius limites a nobis inveniri non possunt, atque veri infiniti nomen servandum Deo solo. At contra n. 36. part. 2. fatetur materiam reapse dividi motu in partes qualibet assignabili minores, ac proinde actu infinitas. n. 29. Deum non posse fallere. Non satis id demonstratum video. Ecce Abrahamum fefellit, cum sub specie virorum ei apparuit, cum filium sacrificari jussit. Sed nec video cur fallere semper imbecillitatis aut malitiae sit argumentum. Possum te fallere, nullo malo tuo, neque ulla necessitate mea, sed ut inopinata veritatis detectio tibi ipsi gratior sit. Et vellem haec a Cartesio demonstrata esse. n. 41. fatetur conciliationem liberi arbitrii et providentiae inexplicatam a se relinqui, et gladio nodum secat, cum ait non esse dubitandum de arbitrii libertate, eam enim a nobis clare comprehendi, etsi aliam rem quam incomprehensibilem esse debere constet, non comprehendamus. n. 47. ait se enumeraturum simplices omnes notiones ex quibus cogitationes nostrae componuntur. Sed hoc non absolvi, nisi per quoddam et caetera recte ei Comenius objecit. Nihil enim aliud ait, ubi ad enumerationem veniendum est, n. 48. quam: Omnia quae percipiantur esse res aut rerum affectiones. Ex iis quae tanquam res considerantur maxime generalia sunt, substantia, duratio, ordo, numerus, et si quae sunt alia ejusmodi. n.(50). aeternas veritates clare distincteque percipi, sed non omnes ab omnibus propter praejudicia. Hinc ego colligo, demonstrandas esse cum illis opus est. n. 51. nomen substantiae non convenire Deo et creaturis univoce, hoc est nullam eius nominis significationem intelligi posse Deo et creaturis communem. Part. 2. num. 4. et 11. naturam corporis in extensione ait consistere, caetera enim ex corpore tolli posse salva, ut sic dicam corporalitate. Mihi videtur esse qualitatem quandam praeter extensionem quae a corpore tolli nequeat nempe impenetrabilitatem, seu quae facit, ut corpus corpori cedat; nec video quomodo ea possit ab extensione derivari. num. 20. nullas atomos dari posse, quia a Deo saltem dividi possint, hoc nec Gassendus negaverit. num. 21. Mundum nullos extensionis suae fines habere. Eodem opinor argumento quo illic utitur, quod semper spatium ultra intelligere liceat, probaverit, etiam esse aeternum. num. 25. Motum definit per corporum translationem ex vicinia corporum, sed mihi videtur corporis naturam per motum explicandam. n. 30. fig. 1. duobus corporibus in globo Terrae motis, altero ab oriente versus occidentem, altero ab occidente versus orientem, intelligi potest terra immobilis. Sed et vicissim nil prohibet, me fingere: esse me in aliquo corporum minorum, quod proinde ut quiescens spectabitur. Patet ergo cuilibet corpori affingi posse quietem, modo intelligatur sentiens in ipso esse. Sed nec rejectio per tangentem realem arguit motum circumacti; cum idem futurum sit si omnia circa ipsum agantur. Nimirum solemus homines quietem corporibus majoribus tribuere, idque compendii seu ordinatae cogitationis causa; uti duas fractiones utile reducere ad communem denominatorem; diversos angulorum sinus ad eundem radium; ita utile est id ut immobile supponi quod perenne et late fusum est. Cartes. princip. part. 2. n. 36. Deum eandem semper quantitatem motus in universo servare. Mihi videtur eandem semper quantitatem conatus, impetus sive actionis servare. Quia scilicet conatus nunquam destruuntur, sed componuntur inter se, ac fieri potest, ut ex duobus conatibus oppositis aequalibus sequatur quies vel saltem motus tardior, si non sint aequales. Servata nihilominus quantitate actionum sive conatuum. n. 39. Refert Cartesius inter naturae leges, ut motus omnis sua natura sit rectus. Hoc a me demonstratur ex definitione; mutatione scilicet situs: Et pone esse curvam, mutatio seu distantiae variatio, semper in linea recta est. Nam et distantia semper linea est recta. n. 40. Tertia naturae lex est quod corpus alteri occurrens cuius major est resistentia quam vis pergendi prioris, amissa tantum determinatione, servato motu alio deflecti. Si minor resistentia sit, tantum perderet quantum ei de motu suo tribuit. Demonstrat partem priorem ex eo quod determinatio a motu differat et altera destructa alter superesse possit: posteriorem ex eo quod Deus eandem motus quantitatem servet, sed mihi lex haec falsa videtur. Ad priorem respondeo, si determinatione ablata cessat motus, non posse rationem reddi novae determinationis. Fateor partem motus servari quae servari potest, sed hoc non sufficere (sine Elaterio), infra ex reflexionibus patebit. Alterum jam ostendi falsum esse. Illud tamen ex alio principio dicendum est, posito pleno non facile corpus ab alio corpore impelli, atque ideo corpori impellenti aliquid decedere, sed sine Elaterio non utique tantundem. Vim autem resistendi ait in eo consistere, quod omnia conantur in priore statu perseverare, et quantitatem aestimandam ab ipsa magnitudine superficiei, et celeritate motus corporum v. g. quae disjungi debent. Sed videtur nullum esse corporibus conatum perseverandi in eodem statu, neque resistentiam contra mutationem; alioquin resistentia quiescentium foret infinita. Adde quod nihil referret quae sit vis agentium, nam eo ipso quod major esset impellentis celeritas, major quoque resistentia quiescentis, ob majorem secuturam mutationem. (n. 46-52.) Caeterum ex hac naturae lege, septem regulae motus Cartesianae ducuntur. Ex quibus prima, B et C aequalia et aequivelocia directe occurrentia redire eadem via et celeritate. Verum posito Elaterio. Si B esset majus, celeritas eadem, abripere C eadem quae est ipsius B celeritate. Hoc omnibus modis falsum est. Si B esset aequale, sed velocius, differentiae medietas in minus velox transferretur, et proinde C abriperetur a B, motu ipsius B dimidio ipsius differentiae qua motum C excessit, minuto. Ideo si C quiesceret et esset majus, nunquam moveretur; si minus, moveretur quantulocunque impellentis motu, sed tantum ab eo reciperet, ut ambo moverentur aequaliter. Et ideo inquit si B esset duplo maius quam C daret ei motus tertiam partem (quia ipsa scilicet est tertia pars totius ex utroque compositi), quia tertia illa pars tam celeriter moveret corpus C, quam duae tertiae eius duplum. Obscure ista, et contradictoriae. Quomodo potest in uno tantum una tertia motus, si eadem celeritas. Sed hoc intelligendum est de quantitate motus, non celeritatis, cum posita eadem celeritate, motus quantitas est ut corporum. Si corpus C quiescens esset aequale ipsi B moto, 4 graduum celeritatis exempli causa, tunc cum gradibus celeritatis reflectetur, et ipsum C cum uno gradu in oppositum ibit. Non capio unde hic ratio 1 ad 3 in supposita aequalitate. An forte error ex negligentia. Si B et C versus eandem partem moveantur, C tardius B insequens celerius, ita ut attingat; tunc si excessus celeritatis major excessu magnitudinis, tunc B transferret tantum motus in C, ut moveantur aeque celeriter, si excessus celeritatis minor, in contrariam partem reflecteretur B retento motu utriusque. Haec Cartesius adeo manifesta ait, ut non egeant probatione; mihi aliter visum. NB. Hoc superioribus adjiciendum, cum quaeritur utrum ex iis quae situm ad se invicem mutant, dici debeat moveri. Tunc semper corpori cuidam finito, potius, quam reliquo toti mundo extra ipsum tribuendum esse motum. Ideo si quaeritur ex duobus particularibus ad se invicem accedentibus utrum moveatur, tantum alia praeterea intuenda sunt, quae si situm cum utroque mutant, putandum est utrumque moveri; sin cum uno tantum ei tribuetur motus; sed haec conclusio probabilis, cum corpora quae pro mensura assumimus particularia sunt; forte enim et ipsa moventur.