Series VI Band 3 · No. 13.

Martiani Capellae Satyricon

Latin

Martiani Capellae Satyricon etc. Compendium Operis sive Argumentum. Totum Satyricon Martiani, sed Patris, narratio est, referentis nobis, quomodo cum Hymenaeum, nuptialem Deum initio operis, nuptialia solennia celebrantis, carmine invocaret, a filio Martiano, rei novitatem mirante, deprehensus, interrogatusque narrare occoeperit: Quid cum Satyra, Diva, id genus operum miscellorum praeside (id est Musa sua, libro suo) hyeme (nondum) antegressa, de nuptiis Mercurii et Philologiae sit ad lucernam commentatus. Versus ergo ad Hymenaeum, quo liber primus ac totum omnino opus inchoatur: Tu quem psallentem etc. sunt ipsius Martiani, non Satyrae, loquentis ad Hymenaeum, ut Grotio, id quidem obiter, ut puto, annotanti videbatur; cum scilicet cantanti, Martianum intervenire legens, non crederet ipsum Martianum esse qui cantaret; quod de duplici scilicet Martiano, patre filioque non cogitaret. Unde cum pro certo haberet, Martianum non esse qui canit, conclusit Satyram esse, hanc enim solam in reliquo opere personam secum loquentem introducit scriptor. At vero Satyra non est, quae canit; nam is qui canit, ab interveniente Martiano, pater appellatur, idemque exponere ingressus quid ea hyeme cum Satyra lucubraverit, narrationis filum ad operis usque finem producit. Jam is qui ista narrat, qui cum Satyra sibi ad lucernam assidente commentatus erat, est Martianus noster Capella, operis autor; infra enim sub initium libri octavi refert se jocos Sileni ebrii, serio Deorum concilio miscentem, a Satyra laboris sui examinatrice increpari, a qua aperte Capella nominatur, objecto pecudalis, ut ait, nominis convicio. Cum ergo qui cantu opus inchoat, qui a Martiano quodam interrumpitur, qui ab illo ipso Martiano pater appellatur, sit Martianus Capella; hinc manifestum esse arbitror duos hic esse Martianos, et Martianum illum interrumpentem, sive intervenientem, qui sub operis initium, simpliciter appellatur, esse Martianum filium, cui scilicet pater laborem hunc suum de studiis liberalibus scribebat, vel dicabat. Sed hoc apparebit clarius, si operis initio conferatur finis, nam in versibus illis postremis: Tandem senilem Martiane (fili scilicet) fabulam etc. loquitur rursus ad filium Pater, patriam suam (Carthaginem), aetatem (provectam), genus vitae (forense), dignitatem (proconsularem) memorans; et provide certe, nam nisi ista paucula adjecisset, plane a nobis ignoraretur. Apparet ergo ibi rursus eum qui loquitur esse Martianum, et tamen loqui ad Martianum. Sed dubitationem omnem tollit versus ibidem postremus, quo totum quoque opus clauditur: Secute nugis nate ignosce lectitans. Hoc discutere necessarium arbitratus sum, ad intelligendam operis oeconomiam, quae plerumque ab initio, fineque recte perceptis pendet. Sed nunc ad libri argumentum redeamus. Martianus ergo pater opus suum nuptialis argumenti moliens Hymenaeum propitium carmine invocat: Martianus filius canenti interveniens rei novitatem miratur. Huic pater, nonnihil objurgato, exponere aggreditur, quid olim hyeme cum Satyra sibi ad lucernam assidente de Nuptiis Mercurii et Philologiae sit commentatus. Nimirum cum inter Deos nuptiae frequentarentur, Mercurio jam grandescenti, matre Maja non invita, idem impetus venit: proxima de Virgine deliberatio erat: ac Sophiae primum pulchritudine perculsum Palladis reverentia absterruit, innubam malentis. Inde in Manticen divinatricem Pronoës filiam natu majorem oculos conjecit; sed dum deliberat, ab Apolline praevenitur. Mox Psychen Solis et Entelecheiae filiam omnibus superum dotibus cumulatam impensius suspirabat: cum subito Virtus, obviam forte facta, pene lacrymabunda nuntiat, alumnam suam, a lascivo Veneris filio raptam; ita commotum juvenem, et tot frustrationibus indolentem, hortatur Virtus, ne quid sine fratris Apollinis consilio in re tanti momenti agat. Apollo aditus commendat anxio Philologiam. Incredibile dictu est, quantum oraculo intellecto Mercurius exilierit: dudum enim Virginis dotes admiratus erat, nunc vero, omnium speciebus velut in unum recollectis momento inflammatur in amorem, Phoeboque et Virtuti supplicat, ut suffragio sibi faveant apud Jovem. Nec mora, Jupiter aditus cum Junone deliberat: re ultro citroque agitata inter Jovem dubitantem, coniugemque adhortantem Pallas interveniens, suadet Deorum consilium convocari, nam ut mortalis immortalitate donetur senatusconsulto opus esse. Quo comprobato Jupiter omnem Deorum populum nuntiis in omnes partes dimissis, convenire jubet, praeter Discordiam et Seditionem, et Fraudem, et alias quasdam Philologiae pariter et nuptiis professas inimicas. Cum convenissent, Jupiter regali habitu solemnis, solio ex alto sententiam dicere hortatur: sed cum ex oratione eius satis Dii coniicerent, in quam ipse partem inclinaret, certatim omnes calculum adjecere. Quare annuente Jove jubetur ut gravis quaedam insignisque foemina, quae Philologia dicitur, in deorum ordinem recipiatur. Idque Senatusconsultum aeneis tabulis incisum per omnia compita publicetur. Tunc Juno nuptialibus peragendis diem dicit; uti postridie omnis ille deorum senatus in palatium Jovis, quod potissimam viae lacteae partem occupat, diluculo convenirent. Lib. II. Philologia interea compertis superum decretis multa secum ingenti cura anxia retractabat. Venire in consessum Deorum, rem novam sibi atque insolentem trepidans, deinde de nuptiarum ominibus solicita, donec arcano consensu, in utriusque nominis intimis deprehenso, acquievit. Sed una cura absolutam, nova invaserat formae membrisque timentem, si lustrales siderum flammae transituram afflarent. Sane praesto erat unguentum Democriti cuius praesidio incendia secure calcantur. Jamque ungi coeperat, cum Periergia pedissequa, per ostii rimulam introspiciens, Agrypniam, aliam ancillam intra cubiculum ministrantem increpat, sibi ista rectius committi, sibi omnes Deorum hominumque minutias exploratas. Et persuasisset nisi mater Phronesis interea secretum irrumpens, omnibus in se versis, digno superis cultu filiam instruxisset. Et vix dubia luce aurora effulserat, cum inexspectati cantus suavitas inopinantes percellit: Aderant Musae novem, et nunc solicanae, nunc concinentes, voce, instrumentisque virginem salutabant. Sed et in thalamum eius quatuor sorores convenerant, simplici quadam honestate venerabiles: Prudentiam, Justitiam, Fortitudinem, Temperantiam, nominari fama erat. Gratiae quoque decus addebant: cum tandem Athanasia apparuit, quae expositis summi Deorum mandatis, lecticam coelestem scandere jubet, ubi primum egesta terrestri colluvie, haustoque immortalitatis poculo initiata esset. Ergo Athanasia pectus pertentante, mirum dictu est, quantum materiae evomuerit Philologia: libri erant, quis crederet, varii argumenti, quos non Disciplinae tantum Artesque ut forte aderant, sed et ipsae Musae, in usum quaeque suum corripiebant. Debilitatam motu tam violento, aetherii nectaris haustus ex humana imbecillitate in divinum quendam vigorem animavit. Ita lecticae tandem coelesti illata, multo cum comitatu in coelum subvecta est. Appropinquanti occurrit pronuba Juno, deque Republica coeli et mundi legibus instruit; reliquum iter peragenti, mira rerum mysteria deteguntur. Donec Galaxiam ingressae in Deorum consessu Jupiter apud Musas locum dedit. Et jam solennia nuptiarum peragi tempus postulabat. Ergo surgit virginis mater Phronesis, et a Jove superisque poscit, ut in omnium conspectu donatio antenuptialis a sponso repraesentetur, dotem vicissim a virgine non defuturam. Annuit justissimae petitioni senatus Deorum, et Mercurius famulitium suum, quod usibus sponsae destinabat, admovit, Apollo, ut erat officiosus, distracto fratri, et prout ceremoniae postulabant, pro ea quam sustinebat persona, discursare prohibito, subvenit, foeminasque publice probandas, in senatum Deorum, ordine introduxit. Lib. III. Prima Mercurialium ministrarum prodiit mulier grandaeva, penulata, instrumentis quibusdam et pulveribus, et succis, et liquoribus instructa, ut a nonnullis Iatrice putaretur, nec abnuit ipsa oris vitiis se mederi, Grammaticae sibi nomen esse, natam in Aegypto, in Graecia educatam, nunc Romae sedem posuisse, aperuisseque officinam. Cuius statum, omnigenamque materiem percensere ingressa, totam artis rationem exponit. Nomen sibi a literis; officium, docte scribere legereque, erudite intelligere, probareque. Materiam, in qua occupetur, orationem. Huius gradus: litteras, syllabas, verba. Litteras vocales, semivocales, mutas. Tractationis de syllaba partes tres: de Junctura, de Fastigio, de Longitudinibus. De junctura id est quae literae quibus in una syllaba jungantur. De Fastigio seu de Prosodia, gravisne sit syllaba, an acuta, an circumflexa. Ita Capella, nos hodie Accentum appellamus, quod ille fastigium, et Prosodia pro ea, quae jam sequetur, longitudine syllabarum utimur. Quod ad longitudinem, sive ut hodie vocamus, quantitatem, attinet, syllaba est brevis aut longa aut communis. Quod argumentum cum sit momenti ingentis, maxime in syllabis finalibus, ideo terminationes varias nominum (ut al, el, il, ol, ul, etc.), pronominum, verborum, adverbiorum, participiorum, conjunctionum, praepositionum, interjectionum, sigillatim percenset, quantitate ubique annotata. Sequuntur post syllabas Verba, seu vocabula, quorum tum Analogia (seu congruentia) tractanda est, ex similium exemplorum observatione nata, tum anomalia, quando in ordinem regulamque cogi non potuere. Analogia quod potissimum est, attingit tantum, nomina verbaque. Nominum terminationes percurrit, et in singulis tum genus, masculinum, foemininum, neutrum, tum casuum formationes annotat. Caeterum non tractat separatim declinationes, ut Grammatici nostri. In verbis habet genera quinque, Activum, Passivum, Neutrum, Commune, Deponens; Modos, indicativum, imperativum, optativum, conjunctivum, infinitivum; denique formas Conjugationum temporaque, ubi notabile est, tres tantum ab eo recenseri conjugationes, primam, ut amo, secundam ut doceo, tertiamque quae rursus duplex, correpta ut lego, et producta ut audio. Mireris forte, cur lego et audio in unam conjugationem conjiciantur; sed eius rei haec, ut obiter dicam, ratio est, non observata quod sciam, quia more credo veterum Grammaticorum, conjugationum varietates non ex infinitivo, sed ex secunda persona praesentis indicativi aestimabantur, quippe quae prima occurrat discenti, cum secundus sit ille flexus, post ipsum verbi vocabulum; quemadmodum declinationes Nominum ex Genitivo discernuntur. Cum autem secundae personae praesentis indicativi tres sint terminationes: as ut amas, es ut doces, is ut legis, audis: Is autem aut correptum seu breve in legis, aut productum in audis. Hinc ergo tres conjugationes, et duae species tertiae, correpta et producta. Caeterum Conjugationibus percursis addit obiter nunc alia verba aliis nominum casibus jungi: ut appareat sane, Veteres Grammaticos quibus ille usus est, Etymologiam, ut nos vocamus, et Syntaxin separatim non tractasse, sed in unum Analogiae tractatum, ordine partium orationis, confudisse. Postremo Anomala quaedam perfunctorie recenset. His ita expositis Grammatica, rem velut de integro ab incunabulis ordiri, et octo partes Orationis recensere, et Barbarismos in singulis, in junctura Soloecismos, Tropos item et figuras, annotare parabat. Cum Pallas, animadverso superum taedio, finire jussam ac velut satis probatam, in sponsae familiam transire monuit. Lib. IV. His ita gestis, aliam Apollo foeminam introducit. Pallidam et macilentam, sed acerrimo visu, et vibrantibus oculis, angueque quem gestabat, in immanes gyros intorto terribilem, quanquam autem in Latio peregrina esset, masculi tamen sermonis fiducia animos omnium in se convertit. Dialecticam se professa est, a Platone atque Aristotele educatam, atque instructam in Graecia, a Varrone primum in Latium traductam: sextuplicem sibi Jurisdictionem esse, primam eius partem de loquendo, secundam de eloquendo, tertiam de proloquendo, quartam de proloquiorum summa, quintam de judicando quae pertinet ad dijudicationem poëtarum et carminum, sextam quae dicenda Rhetoribus commodata est ( legendum puto: sextam de dicendo, quae Rhetoribus commodata est ). Caeterum quatuor tres priores nunc attingere satis habituram. Prima de loquendo exponit vocabulorum, seu ut hodie vocamus terminorum simplicium modos, et ea quae vulgo in praedicabilibus, praedicamentis, antepraedicamentis et postpraedicamentis traduntur, quid Genus, Forma (hodie species), Differentia, Accidens, Proprium, Definitio, Divisio, Totum, Pars, quis in dividendo modus, quis in partiendo, quid intersit inter divisionem et partitionem, quid sit aequivocum, quid sit univocum, quid plurivocum (quando res est plurivoca, seu plures habet voces quibus exprimitur, tunc voces ipsae vulgo synonymae appellantur). Vocabula rebus aut sua seu propria esse; aut aliena seu ascititia, vel tropica, quae pro troporum speciebus variant. Jam de substantia prima secundaque, qualitate, quantitate, Relatione, Actione, passione, situ, de quando, ubi, et habere, oppositis. Partes altera de Eloquendo, et tertia de proloquendo, ea tractant, quae Aristoteles libro Peri hermeneias. Pars secunda de Eloquendo disserit de Nomine, verbo, subjectivo et declarativo, seu ut nos hodie, subjecto et praedicato. Tertia est de proloquendo, quid proloquium (quod nos vocamus hodie Enuntiationem), quid dedicativum et abdicativum, seu ut nos hodie, affirmativum et negativum, de conversionibus proloquiorum; de Affectis inter se proloquiis, quae scilicet simul affirmari negarive possunt aut non possunt, ubi et schema describitur in forma quadrati, duabus lineis angulos oppositos jungentibus in crucem decussati. Sequitur denique quarta pars de proloquiorum summa, de sumto, de illatione, de syllogismo, eoque aut praedicativo (quem nos absolutum vocamus) aut conditionali. Praedicativi formae (nostris Figurae) sunt tres, modi primae novem, secundae quatuor, tertiae sex. Ex hoc loco Martiani nostri Capellae (qui autor Scholasticis in manibus crebro fuit) fluxisse arbitror illos Scholasticorum modos indirectos primae figurae, Baralip, Celantes, Dabitis etc., cum Aristoteles tantum quatuor reliquos quos ipsi directos vocant, attigerit. Alii, et ut arbitror jam inter veteres, maluere, cum ratione, in gratiam modorum indirectorum, figuram condere peculiarem quam vulgo quartam Galenicam appellant. De conditionali syllogismo quaedam non contemnenda, nec vulgaria dicuntur. Caeterum disjunctivum, quem alii dilemma vocant, sub conditionali comprehendit. Hic Dialectica alioquin longius itura, monitu Palladis conquievit. Omissa omnis Topica est, et quae ab Aristotele de Sophisticis Elenchis admonentur. Quae scilicet ne prima quidem atque summa partitione initio posita satis dilucide comprehenderat. Caeteram partem de dijudicatione et analysi eorum quae ab aliis scripta sunt, velut non indigentem novis praeceptis, sed solo dictorum usu atque applicatione absolvendam omisit. Ultimam de dicendo Rhetoricae transscripsit. Lib. V. Interea subitus tubarum clangor auditur, et Dii minores rei ignari atque insolentes, Gigantei belli memoria dantur in terrorem, quem ingressa foemina galeata atque armata, fulgentem multo figurarum lumine tunicam induta non ademit, sed mutavit; nisi ubi Rhetoricam se professa, ostendit non nisi lingua metuendam. Haec ergo a summo orsa, finem sibi esse dixit persuadere, materiem aut finitam, aut indefinitam, nullisque temporum locorumque circumstantiis inclusam. Partes officii sui: Inventionem, Dispositionem, Elocutionem, Memoriam, Pronuntiationem. Inventionem in data quaestione argumenta (quibus adduntur infra animorum conciliationes atque commotiones) indagare. Quaestio: principalis aut incidens. Principalis: status causae. Status: an aliqua res sit, quid sit, qualis sit, quod detegitur, per ipsam disputationem seu intentionem et depulsionem. An res sit, ut cum nego me fecisse. Quid res sit, ut cum fateor fecisse, ut occidisse hominem sed factum non esse homicidium, (quaeritur quid sit homicidium) ut si dicam id quod occidi, fuisse non hominem, sed monstrum; qualis res sit, cum nulla de facto amplius, sed tota de jure disceptatio est. Auditores autem cum sint judices, aut deliberantes, aut libere aestimantes, hinc genera causarum: Judiciale, deliberativum, demonstrativum. Hactenus de quaestione, nunc de argumentis, et animorum conciliationibus atque commotionibus. Argumenta aut negotio ipsi insunt, aut illud attingunt. Insunt totum, pars, nota, quam Graeci Etymologiam dicunt (hic obiter inseritur tractatio de definitione, genere, specie, differentia, proprio, accidente). Attingunt relativa, unde loci a conjugatis inter se, a genere, a specie, simili, contrario, a conjunctis (cum quae singula non sufficiunt in unum congregantur), ab antecedentibus, consequentibus, Repugnantibus, Causis, Effectis, a comparatione majorum, minorum, parium. At inartificialia non excogitantur ab Oratore, sed a causa et a Reis, id est clientibus suggeruntur, et sita sunt in scriptura, auctoritate testium, et necessitate, qualis est cum quis aliquid dixit invitus, ut per tormenta, per ebrietatem. Sequitur animorum tum conciliatio, tum commotio (Ethos kai pathos): conciliantur animi personae merito reique dignitate, commoventur commiseratione, odio, invidia, metu, spe, ira. Altera officii Rhetoricae pars Dispositio est, ubi ordo naturalis partium Orationis ita procedit: Narratio, Partitio, Propositio, Argumentatio (quidam addunt confutationem), Conclusio seu Epilogus. Sed artificiali transponuntur partes orationis prout res postulat, nonnullae quoque omittuntur. Tertia pars est Elocutio, utiturque ornamentis tum in verbis singulis, tum in copulatione. Quia enim verba singula cum non sunt totidem, quot sunt res, aliquando nec apte satis excogitata sunt; ideo necesse est, ut quoties res proprio nomine caret, aut quod habet non satis splendidum nobis videtur, aut variatio quaerenda est, ut aut novando ei aliquot inveniamus aut alienum transferendo attribuamus. Novatio fit aut fictione verborum plane novorum, aut derivatione, compositioneque ex veteribus. Translatio fit Tropis. In verbis conjunctis danda opera est, tum ne sonus asper aures laceret, tum ut numeris quibusdam harmonicis animi mulceantur, tum ut figuris sententiarum pariter atque elocutionis apte intertextis oratio illuminetur. Quarta pars Memoria est quae a natura data, arte juvatur et politur. Quinta est Actio sive Pronuntiatio qua non vocis tantum, sed et vultus, et manuum, et totius corporis moderatio continetur. His ita expositis redit noster ad partes Orationis quas supra cum de dispositione dixisset, breviter nominaverat, ubi rursus de quaestionibus locisque argumentorum quaedam partim dicta supra, partim indicta affert. Lib. VI. Cum Rhetorica finem fecisset, duae quaedam lectissimae matronae mensulam (quandam) erudito pulvere respersam in medium inferunt: quas cum non agnosceret Martianus, Satyra irridens, Philosophiam esse docuit et Paediam. Id nimirum signum erat ab artibus dicendi, ad eas nunc perventum quibus mentes perficiuntur. Mox intrat foemina dextra radium gerens, sinistra globum, peplo induta figuris et circulis, et interstitiorum et ponderum mensurarumque formis distincto. Orsa, se Geometriam nominat, duo afferre, primum mensuram, descriptionemque telluris, velut maximum scientiae specimen, deinde artis praecepta quibus mensurae rerum inveniri possunt. Tellurem ait globosam esse. Circuitum eius ducentis quinquaginta duobus stadiorum millibus absolvi, ex Eratosthenis demonstratione. Positam esse in medio mundi, distinctam in quinque Zonas, varia eodem tempore, pro regionum situ, et nonnunquam contraria evenire, ut iis qui sibi pedes obvertunt. Gradum seu trecentesimam, sexagesimam circuli telluris partem, quingentorum esse stadiorum. Porro terrae ipsius ab oceano circumfusae longitudinem latitudinemque separatim investigat. Huius partes sunt Europa, Asia, Africa. In Europa Hispania, Italia, Tyrheni maris insulae Sardinia et Sicilia, Thessalia, Macedonia, Thracia. In Africa duae Mauritaniae (in quibus Numidia), Liby-Phoenices, Africa interior. Asiae caput Aegyptus, inde Arabia, Syria (in qua Euphrates nascitur), Phrygia, Cappadocia, Assyria, Persis, India, Babylonia. Porro Insulae occidentis: Hesperides, et ultra istas, fortunatae, in quibus et Canaria nominatur. Haec de terrae mensura, velut specimine artis, nunc de arte ipsa. Ubi de puncto, lineis, Angulo plano, schematibus seu figuris planis, rectilineis pariter et curvilineis. Figuras istas alias Ergasticas esse, alias Apodeicticas, id est ut ego arbitror aliis Problemata, quibus facere, aliis Theoremata, quibus tantum scire docemur, adumbrari. Lineas alias rationales invicem, alias variis gradibus irrationales. Denique Geometria cum pauca de solidis subiecisset, Problema aliquod in specimen solvere coepit: Et cum in illud incidisset: super data recta terminata Trigonum aequilaterum constituere, Philosophi adstantes omnes Euclidi applausere, a quo solutum meminerant, cuius laudibus ipsa Geometria plurimum gratulata, correptorum eius librorum exempla inter superos collaudantes distribuit. Lib. VII. Silentio facto, Venus cum Mercurio de ista thalami mora, furtim, internuncia Voluptate, jocabatur; donec foemina ingrederetur, miri decoris, multiplici veste, digitis incomprehensibili mobilitate recursantibus. Ea se Arithmeticam dixit. Multa de Numerorum mysteriis disseruit, de sacra Deo Monade, de Dyade multitudinis auspicatrice, de Triade imparium principe; de Tetrade prima quadratorum, de Dyadis Triadisque matrimonio Pentade, perfecta Hexade, Heptade veneranda; Octade prima cuborum, Enneade Triadis filia, Decade omnium virtutes complexa. Caeterum Numeri primi vel orti, (seu) incompositi vel compositi, et compositi variis gradibus; item pares vel impares. Et impares variis gradibus. Numeri item perfecti, imperfecti, plusquam perfecti. Perfectus, qui summae omnium numerorum ipsum metientium aequatur, imperfectus cum summa minor, plusquam perfectus cum major. Plani numeri, qui ex duobus invicem multiplicatis fiunt, solidi, qui ex tribus. Inde de ratione multiplici, submultiplici, superparticulari, superpartiente; numerorum communi mensura. Lib. VIII. Tacuerat Arithmetica, et superis aliquantisper admiratione defixis, Apollo aliam adducere tardatus, silentio eorum indulserat; sed hoc jocularis casus de improviso turbavit. Silenus enim vino gravis cum tandem reluctantibus nequicquam oculis obdormiisset, rauca narium voce altius sublata, omnes in se Deos vertit. Erupere cachinni, quo magis premebantur, et Cupido advolans miserum ridiculis vellicationibus excitat. Ille hausta, male apertis oculis, luce, turbatus loci majestate, dum semisomnis fugam praecipitat, fallentibus vestigiis affligit humi nasum. Ad gemitum labentis tantus superum risus, coelum implevit, ut terricolae ignoto strepitu attoniti, velut ab immani tempestate toti rerum machinae timerent. Bacchus clientis misertus, a Satyro exportari jubet. Haec Martianum ridicula libertate commentantem Satyra acerbius increpuit, qui in Iovis concilio cachinnos movere auderet: dum excusationem parat Martianus; ecce globus quidam aethereae lucis miti vertigine sensim volutus illabitur. Obstupuere Dii ubi gemmata Virgo, totisque artubus oculea prosiliit. Gestabat librum manu quo leges coeli et siderum limites atque officia definiebantur, ubi in medium pervenisset, omnibus attentis, de arcanis coelestibus, et Republica mundi coepit. Tellurem in centro ab aëre, et hunc ab igne circumiri, ultra orbes coelestes alterum ab altero ambiri. Varios in coelo circulos intelligi debere. Ac primum quinque parallelos, quos Circulum Arcticum et Antarcticum, Tropicos, seu solstitiales duos, Aequinoctialemque appellamus. Inde de duobus Coluris, de signifero seu Zodiaco, de Galaxia, de Horizonte seu finitore. De fixis signis, quibus Zodiaci signis orientibus, quae ex caeteris sideribus fixis, oriantur atque occidant. De tempore quo sidera extant super Horizontem, deque aequalitate, atque inaequalitate dierum, de Orbibus Planetarum, Terram non esse centrum omnibus planetis, Lunam Terra sexies minorem, Circulum Lunae terra centies majorem esse, caeterum Planetarum circulos ea proportione crescere, qua tempus, quo periodos absolvunt (sed hoc observationibus parum congruit). De motu Lunae, de latitudine Zodiaci, de defectu Lunae, de cursu solis, de Climatibus octo, diebusque cuiusque climatis aequinoctialibus, de stella Mercurii, Veneris, Martis, Jovis, Saturni. Lib. IX. Venus, cum digressa Astronomia aliam, et postea rursus aliam expectari cerneret, diutius taedium dissimulare non potuit: nec pauci Deorum omnis ordinis querenti accessere. Sed Iupiter eruditionis tam praeclarae specimina delicato fastidio interpellari non ferens quaesivit ex Apolline, qui probandarum numerus superesset: et placuit Medicinae Architectonicaeque, dicere paratis, publicum specimen remitti, quod his mortalium tantum rerum cura, terrenorumque solertia sit, quibus frustra Deorum aures fatigentur. Una restabat Harmonice, grata coelo, siderumque commercii conscia, artifex suavitatis. Quae dum adducitur, postrema Mercurialium; de reciproco Dotis, a sponsa expectandae, vicissim cogitari coeptum est, compertumque alias vicissim Virgines a matre Phronesi curate educatas ornatasque, a sponsa adduci, Genethliacen, Symbolicen, Oeonisticen nominari, fatorum, ominum atque auspiciorum peritas. Has ergo post Harmonicen Iupiter probationi publicae destinabat. Cum Luna Harmonices examini quidem se interfuturam, at ultra morari nunc quidem negavit posse, noctem enim appetere, ac mundanae discursationis itiner subeundum sibi: sed si rependendae dotis diem prorogari placeret, se quoque tam praeclarae doctrinae deliciis fruituram. Haec dicenti certatim omnes assensere divi, et Iupiter prisci juris peritum consuli jussit, qui respondit, etiam constante matrimonio foeminam viro dotem dicere nullis legibus prohiberi. Ergo magno omnium consensu placuit, audita Harmonice, gaudia tam lecti paris ultra non morari, quibus Hymenaeus, intellecto decreto laetus, fescennina licentia, conniventibus Divis, jam tum praeludit. Donec Harmonices adventu coelum omne dulci strepitu completum est. Suada, Voluptas, Gratiae concinebant, aderant et semideorum canori, et Heroës illi, qui primi agrestes homines cantu flexere. Iupiter ipse coelestesque Divi, agnita melodiae granditate, quae in honorem cuiusdam Ignis Arcani, et Flammae Insopibilis, fundebatur, in venerationem Extramundanae Intelligentiae, rerum Fontis, omnes consurrexere. Permulsis ea dulcedine Divis, et ingenium tantae Artis mirantibus, virgo praecepta Scientiae exponere jussa, ita coepit: Duplices sunt Leges bene modulandi, Melicae et Rhythmicae. Melicarum elementum, Sonus: is vel Tonus, vel Semitonium, vel minor semitonio Diesis. Sonorum octodecim per Tropos variationes. Symphoniae: Diatesseron, Diapente, Diapason, cum quindecim Tropis. Soni quoque primum intentione, sive contentione, id est acumine et gravitate, variant, deinde intervallis seu Diastematis, tertio Systematis quae ex multis modis componuntur. Genera modulandi ac Tetrachordorum. Enarmonion, Chroma, Diatonon. De Pentachordis. De Transitu vocis, ut ex genere in genus, ex systemate in systema: Denique de Melopoeia. Rhythmica pars de Numeris verborum (sed et, si velis, gestuum) agit. Minimum in illis Tempus; ut in Melicis, sonus. Ex temporibus, Pes; ex pedibus, Genera Rhythmica: Dactylicum, Iambicum, Paeonium, mixtum, et mixti species quinque. Porro Numeris ac Cantibus inter se junctis, Numerum velut marem, Melos foeminam esse, ex quibus admiranda illa, perculsatrix animorum, suavitas, gignatur. His ita dictis, Harmonice a praeceptis ad Cantus regressa, ac Iove assurgente, Divisque praeambulis, Cinesin (lubricum, ac mobile, ac Hymenaeo dignum carmen, ut adeo emendatione hic opus non putem) modulata, in thalamum Virginis magna omnium voluptate pervenit. In quo quae gesta sint, ea memorare Martianus scientiarum interesse, non putavit.