Series VI Band 3 · No. 10.

De vera methodo philosophiae et theologiae ac de natur acorporis[

Latin

Cum a sacrorum Canonum et divini humanique juris severioribus studiis ad mathematicas disciplinas animi causa divertissem, gustata semel dulcedine doctrinae pellacis, prope ad Sirenum scopulos obhaesi. Nam et mira quaedam theoremata se offerebant, quae alios fugerant, et aditum videbam dari ad plura et majora; et machinamenta quaedam ludentis animi sub manu nata, etiam fructum promittere videbantur. Quanta autem voluptate afficiat theorema pulchrum, illi demum judicant, qui harmoniam illam interiorem purgata mente capere possunt. Saepe tamen solicitabat animum memoria scientiae divinioris, cui parem claritatem atque ordinem deesse ingemiscebam. Videbam summos Viros, D. Thomam, et S. Bonaventuram, et Guilielmum Durandum, et Gregorium Ariminensem, et tot alios eorum temporum scriptores, non paucas dedisse primae philosophiae propositiones, admirandae subtilitatis, quae severissime demonstrari possent: agnoscebam Theologiam Naturalem ab illis praeclare excultam, caligine barbariei opprimi, et confuso vocabulorum usu inter distinctionum incerta natare; invitatusque novitate nonnunquam in ipsa Theologia Mathematicum agebam, condebam definitiones atque inde ducere tentabam Elementa quaedam nihilo claritate inferiora EuclidΓ«is, magnitudine vero fructus etiam superiora. Ita enim mecum ratiocinabar Geometriam figuras ac motus explicare, inde descriptionem terrarum, et siderum vias haberi, et superandis ponderibus machinas natas, unde vitae cultus, et gentium moratarum a barbaris discrimen: Sed scientiam qua probus improbo distinguatur, qua mentium arcani sinus explicentur, et via ad felicitatem aperiatur, negligi: de Circulo haberi demonstrationes, de animo conjecturas: esse qui motus Leges severitate mathematica scribant, qui parem ad cogitationis arcana scrutanda diligentiam adhibeat, non esse. Hunc esse fontem miseriae humanae, quod de quovis potius quam de summa vitae cogitemus, quemadmodum mercator negligens, qui principio dormitans, crescente jam libro rationum ordinem lucemque horret, nec omnes accepti expensique tabulas a primis initiis resumere sustinet. Hinc secretum quendam in hominibus Atheismum, et horrorem mortis, et de animi natura dubitationes, et pessimas de Deo sententias, aut certe fluctuantes; multosque consuetudine potius aut necessitate, quam judicio honestos esse. Videbam novos quosdam philosophos ingentibus pollicitis excidisse, quod vel praeoccupata mente scripsissent, vel sermone a mathematica severitate, quam ipsi alibi sequebantur, ad popularem dicendi facilitatem traducto, applausum potius quam assensum obtinuissent. Nam ut unius tantum exemplum adducam, si eximius certe Vir Renatus Cartesius vel semel sui ipsius causa meditationes in propositiones, dissertationes in demonstrationes convertere conatus fuisset, vidisset ipse pleraque hiare. Patuit hoc cum amici precibus ac tantum non conviciis, demonstrationem de existentia Dei, mathematico habitu vestitam, ei extorsere. Quam si ab ipso pro demonstratione habitam putem, injuriam ejus ingenio me facere autumem. Sunt qui mathematicum rigorem extra ipsas scientias, quas vulgo mathematicas appellamus, locum habere non putant. Sed illi ignorant, idem esse mathematice scribere, quod in forma, ut Logici vocant, ratiocinari, et praeterea distinctionum captiunculas, quibus alioquin tempus teritur, una definitione praevenire. Hoc enim unico Scholastici vitio laboravere, quod cum plerumque ordinate satis, et ut sic dicam mathematice ratiocinentur, vocabulorum usum reliquere in incerto. Unde pro definitione unica multae distinctiones, pro demonstratione irrefragibili multae in utramque partem argutationes natae, quibus divina eorum dogmata, et admirandae non raro contemplationes ab homine mathematice docto non difficulter purgentur. Utilem autem hanc operam eo magis putabam, quod gliscere viderem in animis hominum sententias periculosas a falsae philosophiae mathematica quadam larva natas, et omnem scholae doctrinam pro nugis explodi. Quotusquisque enim eorum, qui ad seculi morem docti sunt, has, ut vocant, tricas lectu dignas arbitratur? Ego juventuti meae gratulor quae occasionem dedit haec quoque studia cognoscendi, antequam mens, imbuta mathematicis, alia fastidiose spernere assuevisset. Sunt quaedam velut periodi studiorum, erat tempus, cum scholastica Theologia sola principatum obtinebat, cuius hodie vix in religiosorum conventibus reliquiae situ marcentes conservantur. Accensa humaniorum literarum luce itum in contraria est, et de syllaba quadam Plauti et Apuleji non minore quam de Universalibus aut modali distinctione tumultu certatum. Nunc ab hoc quoque morbo sanati sumus periculo majoris: Coepimus Viri esse, et maturescente judicio crepundia posuimus cum praetexta: perinde ac si mundus ex quo a barbarie revixit, paulatim annis sapientiaque crevisset. Agnovimus quantopere generis humani intersit, naturam ipsam consuli, legesque figurarum ac motuum constitui, quibus nostrae vires augeantur. Sed ut in Republica plerique aliis laboramus, pauci nobis, ita conquisitis experimentis tantum posteritati materiam colligimus, unde multa post secula veritatis aedificium excitari possit. Et video magnos viros, cum juventutem in mathematicis aut humaniori literatura posuissent, aetatem experimentis naturae aut negotiis impendissent; in flexu vitae jam inclinantis ad scientiam Mentis excolendam rediisse, qua propriae felicitati consulitur. Sapienter dictum est a Viro egregio Francisco Bacono, Philosophiam obiter libatam a Deo abducere, profundius haustam reddere Creatori. Idem seculo auguror, fore ut pretium sanctioris philosophiae redeuntibus ad se hominibus agnoscatur, et mathematica studia tum ad severioris judicii exemplum, tum ad cognoscendam harmoniae ac pulchritudinis velut ideam; naturae vero experimenta ad autoris qui imaginem idealis mundi in sensibili expressit, admirationem, studia denique omnia ad felicitatem dirigantur. Interea per anticipationem id agamus, ut animi eorum sanentur, quos blandientis cuiusdam philosophiae novitas, mathematicum quiddam ementita corrupit, periculo divinae veritatis. Indubitata res est, et Aristoteli quoque agnita, omnia in natura corporea a magnitudine, figura et motu repeti debere. Doctrina de magnitudine et figura egregie exculta est, intima motus nondum patent, neglectu primae philosophiae, unde repetenda sunt. Est enim Metaphysicae tractare, de mutatione, tempore, continuo, in universum. Motus enim species tantum mutationis. Non intellecta motus natura fecit ut insignes philosophi naturam materiae sola extensione circumscripserint, unde nata est corporis antea inaudita notio non magis naturae phaenomenis quam fidei mysteriis conciliabilis. Nimirum demonstrari potest, extensum, nulla alia accedente qualitate, agendi patiendique incapax esse; omnia summe fluida id est vacua fore, unionem corporum, et quam in iis sentimus firmitatem, explicari non posse, denique leges motuum ab experientia alienas constitui debere. Quae omnia in Cartesii principiis manifeste apparent, nam et motum fecit pure relativum, et corporis speciem commentus est nihil ab inani differentem, et unionem firmitatemque ex sola quiete petiit, quasi quae semel in contactu mutuo quievere, postea nulla vi separari possint, et decreta circa motus concursusque corporum promulgavit, certissimis experimentis nunc antiquata; fidei autem mysteria artificiose declinavit, philosophari scilicet sibi non theologari propositum esse, quasi philosophia admittenda sit inconciliabilis religioni, aut quasi religio vera esse possit, quae demonstratis alibi veritatibus pugnet. Coactus tamen aliquando de Eucharistia loqui pro speciebus realibus apparentes introduxit, revocata sententia, theologorum omnium consensu, explosa. Sed hoc parum erat, si existentiam ejusdem corporis in pluribus locis philosophia eius ferre posset. Nam si corpus et spatium eadem, quis ex diversis spatiis sive locis diversa corpora sequi neget? Qui ad formandam corporis naturam extensioni resistentiam quandam sive inpenetrabilitatem, aut ut ipsi loquuntur antitypian molemve addidere, ut Gassendus aliique docti viri, rectius paulo philosophati sunt, sed non exhausere difficultates. Primum enim ad ideam corporis absolvendam opus est notione quadam positiva, qualis non est impenetrabilitas; deinde nondum evictum est penetrationem corporum abesse a natura, argumento est condensatio quae ex quorundam sententia fit penetratione, tametsi aliter explicari posse non diffitear. Denique impenetrabilitas absoluta corporum non minus fidei nostrae decretis pugnat quam polytopia, idemque corpus esse in pluribus locis, aut plura in eodem, aeque difficile est. Quid ergo tandem extensioni nos addemus ad absolvendam Corporis notionem? Quid, nisi quae sensus ipse testetur. Nimirum tria ille simul renuntiat; et nos sentire, et corpora sentiri, et quod sentitur varium esse, compositumque, sive extensum. Notioni ergo extensionis sive varietatis addenda actio est. Corpus ergo est Agens extensum: dici poterit, esse substantiam extensam, modo teneatur omnem substantiam agere, et omne agens substantiam appellari. Satis autem ex interioribus metaphysicae principiis ostendi potest, quod non agit, nec existere, nam potentia agendi sine ullo actus initio nulla est. Arcus tensi non modica potentia est: at non agit, inquies. Imo vero agit, inquam, etiam ante displosionem, conatur enim: omnis autem conatus actio. Caeterum de natura conatus, et agentis principii, sive ut Scholastici vocavere, substantialis formae multa dici possunt egregia et certa, unde magna etiam naturali theologiae lux accendatur, et discutiantur tenebrae mysteriis fidei a philosophorum objectionibus offusae. Patebit non tantum mentes, sed et substantias omnes in loco non nisi per operationem esse, mentes nulla corporum vi destrui posse; omnem agendi vim esse a summa mente, cuius voluntas sit ultima ratio rerum; causa volendi, harmonia universalis; Deum creaturae, mentem materiae uniri posse; imo mentem finitam omnem esse incorporatam, ne angelis quidem exceptis, quae sanctorum Patrum sententia verae philosophiae consentanea est. Denique species a substantia differre: polytopian nihil repugnans habere imo nec metousiasmon. Nam, quod mirum videri possit, consubstantiationem corporum resolvi in transsubstantiationem, et qui corpus sub pane esse ajunt, destructam panis substantiam relictis speciebus asserere nescientes. Quod illi fatebuntur, qui veram et inevitabilem substantiae notionem aliquando intelligent. Quanti autem momenti sint haec Theoremata ad solida pietatis constituenda fundamenta, ad tranquillitatem animi, ad Ecclesiae pacem, intelligentes aestimabunt.