Series VI Band 2 · No. 36.

Tres gradus vitiorum

Latin

Tres gradus sunt vitiorum quae similitudinem quandam habent cum gradibus ab Aristotele assignatis, semivitio, vitio, bestialitate. Nimirum in Homicidio res satis bene sic intelligi potest: Qui calore aliquem iracundiae praecipitatae occidit, is in infimo reatus gradu constitutus est; qui odio quodam praemeditato, medii sceleris reus est. At qui jucunditatem in scelere, non qua jucundum alioquin est, sed qua scelus est, quaerit, qui delectatur cruore et saltantibus per arenam capitibus miserorum, cui homines non tantum occidere sed et torquere volupe est, qui aperire vivos audet, et quaerit salientia intus praecordia intueri, is hominem exuisse credendus est. Est enim scelus ejus et sine voluptate, quam quisquam sanus desiderari possit, et sine utilitate. Ergone insanus is homo est? Ita sane, sed mente non corpore quod est cum ratione insanire. Par ratio est in libidine, qui calore quodam occasione se praebente aliquid designat, ejus tolerabile peccatum est; qui multo studio praemeditatoque consilio quaerit materiam peccandi, is habet cur graviorem poenam sustineat. At qui libidinem extendit ultra voluptatem rationemque, is bestialis est. Uti qui ludum jocumque ex sordibus illis quaerit, qui scholam quandam impuritatis instituit. Is enim similis est homini cattos et sorices miro quodam appetitu comedendi, quem certe omnes abominantur. Etsi in hoc animalis, in illo quaedam mentis sit bestialitas.