Series VI Band 2 · No. 35.

Miracula Sacrae Coenae

Latin

Miracula Sacrae Coenae quae cum Axiomatibus Naturae pugnant. I. Nihil potest simul duo disparata esse. Sed contra quod in Coena nobis proponitur DEUS est et Homo. II. Nihil est extra seipsum. Sed contra in coena, non amans tam se penes Quam penes amatum est. H. Grot. Carm. de Euchar. III. Nihil agit in seipsum. Sed contra in Coena Salvator se proponit suis edendum, se propinat bibendum. Idem est Conviva, convivium; Comedens et qui comeditur. Hieron. ad Hebr. q. 2. IV. Nihil simul integrum et divisum est. Sed contra in Coena Christus totus in calice et pane simul indivisim datur. Christus enim est in hoc sacramento non per modum quantitatis, sed substantiae quae uti tota in minima parte continetur. Ita Christus in singulis portionibus est totus. Augustin. tr. 26 in Joh. V. Totum est majus parte. Sed contra in coena pars est aequalis toti. Nam Sumit unus sumunt mille Tantum iste quantum ille Nec sumtus consumitur. VI. Alimentum in nutritione assimilatur ei quod nutritur. Sed contra in coena caro et sanguis Salvatoris tanquam alimentum spirituale non assimilatur corpori nostro, sed nos assimilat sibi id est Spirituales facit. Thom. P. III. q. 73. art. 3.