Series VI Band 2 · No. 37
Ad Merlo Horstii Monita Sapientiae Christianae
Jac. Merlohorstius in Monitis Sapientiae Christianac nonnulla egregia practica ex aliis autoribus excerpsit quibus hic mea addo. [[1]]. Quotidie mane cogitandum de faciendis tota die, 2. perpetua instituenda reflexio ad gloriam DEi. 3. interrogandi superiores, iisque parendum. Inter eos autem primus DEus rogandus ut salutaria suggerat. 4. Medio diei quasi in cursu cogitandum quid agas, an id quod mane designasti. 5. In decursu examinanda acta, et 6. in quibus peccasti defraudatione aliqua (utili sanitati) voluptatis punienda. 7. Delige Tibi perpetuum consiliarium et monitorem virum probum et sapientem. ( 8. More Hebraeorum omnia ascribenda DEo, v. g. DEus tonat, DEus hoc fecit, DEus nos creavit, DEus haec nobis suppeditavit. In hoc consistit perpetua reflexio ad honorem DEi. ) 9. eligendum genus vitae. 10. Omnia ad regulam et methodum instituenda, lectio, scriptio, oratio, meditatio. 11. peccati reus ne differ expiationem. ( 12. Expiatio consistit in conatu reparandi. ) ( 13. Jejunia, aliaeque mortificationes, sed utiles simul sanitati, adhibendae ad expiandam voluptatem ex peccato; Eleomosynae aliaque opera caritatis, ad reparandum damnum datum. ) ( 14. inter damna ponendum est non lucrari, scilicet temporis. ) 15. Propositum vitae melioris recte ordinandum. 16. quaerenda incidendaque radix mali tui. ( 17. Nonnunquam exercendum illud: Tolle lege, Augustini et Joh. Davidii in Veridico Christiano. ) [[ ]]. Vitandae occasiones malae ( efficiendum ne earum reminiscentia, conspectus potestas propinqua subeat ). 19. Vitanda prava conversatio. ( id est vitandi qui admonent memoriamque refricant rerum malarum, aut pravarum occasionum sistendarum sunt instrumenta ). 20. Principiis malorum obsta. ( 21. nihil procrastina. ) 22. Mortem perpetuo cogita ( ac proinde tibi procrastinandum non esse, posse enim facile occasionem bona agendi adimi ). 23. Tent atio exercitium virtutis. 24. Minora quaedam vitia non omnino expugnare, admonitio ad humilitatem. 25. Vanitas voluptatum cogitanda. ( Nota[:] non nisi futura bona sunt. Praeterita mala non sunt mala, sed inter bona, nisi quatenus futurorum causae timentur. ) 25 [bis]. Cogita statum moribundorum. Utinam cum illis miscere consilia liceret, videres quam misere fluctuent anxia judicii et aeternitatis expectatione, sententiamque tremebunde praestolentur, quot suspiriis lacrymisque praeterita gesta defluant, quam sanctis propositis longioris vitae si possent spatium disponant. ( 26. Fingere unusquisque debet se nunc in statu periculoso infelicique esse, atque ita tum deliberare quid ibi acturus sit, ut sit in omnia praemeditatus; tum ut praesentem exultationem metu temperet. Philopoemenem laudat Corn. Nepos, quod etiam iter faciens cum amicis, nonnunquam fingeret aut cogitaret hostes adesse, invadi se a latronibus, statimque cogitaret quid facto opus, quis locus capiendus. Hoc fac quod fecisse velles moriturus. ) ( 27. Instituendus inter servos ministrosve certarum rerum utilium monitor ordinarius. Ita Romanus ille, qui servorum eruditione sapiebat, non absurde per omnia. Ita Philippus sibi illud inclamari jubebat, vive memor mortis. ) ( 28. Constituendum Almanach Spirituale. Id est dispositio totius anni, et particulatim totius diei, ad vitam cum fructu instituendam. Uti pro hortulanis Almanach Evelini, et Almanach oeconomicale in Colero. ) [[20]]. Redde quod accepisti autori, et vide quid supersit quid gloriari possis ( uti in optima Republica id demum uniuscujusque esse intelligi debet quod ingenio et labore paratum est, non quod fortuna ). Remedium superbiae. 30. Remedia avaritiae: contentum esse ( iis quae sufficiunt ad animae tranquillitatem. Omnes avari esse debemus in quaerendis occasionibus utile quiddam producendi; de caetero semper contenti ). 40. Cogitandum diviti plures patere ad inferos vias. ( unde nemo debet optare potentiam, nisi qui se novit sapientem. Unde res esset plena periculi damnationis, Lapis philosophorum. Prudentes cavent in vita: Verrechnete Dienste. Talia sunt officia omnium potentum. Notandum est corruptam esse et coram DEo non excusandam hanc quam nonnulli sibi fingunt animi tranquillitatem, ut intra se reducti nihil publice utile efficere curent, et ita DEo se servire perversissime putent. ) Irae remedia: ( 40[bis]. non reflectere ad materiam irascendi, sed quasi tecum ipso connivere, abstrahere animum, et velut faciem avertere. Nam ubi animo applicare sese indulseris, impetus erumpet. ) 41. differre actum. ( Quaerere in continenti aliud quod cogites. Uti et in conversatione conviciis scommatisve tactus prudenter agit, si praetervolare sinat quasi non senserit, quaeratque continuo aliquid quod aliorsum animos caeterorum avertat. Idem faciat sibi.[)] ( 42. constituendae quaedam quasi leges positivae cuilibet homini praeter naturales, ut determinatio praecisa certi ordinis, certarum caeremoniarum affectus divertentium, certarum poenarum. ) ( 43. Quoties tibi cum alio negotium est, cogita te illius loco esse. ) ( 44. de aliis praesume optima offensive, pessima defensive. ) (45. de seipso praesumere pessima offensive, seu cum quaeritur an alii offendendi, optima defensive. Haec regula vera metus et spei. ) Gulae remedia. ( 46. efficereut tibinecesse sit in edendobibendoque interrumpi. [)] ( 47. surgere cum appetitu. [ )] ( 48. edere cibos qui edentem remorantur. ) ( NB. ex eo principio quod surgendum cum appetitu, reperio potum ad extremum delatum esse damnosum, sentio enim ita mihi prorsus extingui tunc sitim. Malum. Ergo et schlafftrüncke. ) ( 40. Cavere ciborum varietatem. ) ( 50. uti cibis naturalibus, ut lacte. ) ( 51. Habere perpetua monitoria quae te admoneant non rogata, non homines tantum sed et res alias, uti enim sunt wecker, excitatoria ex somno: ita possunt haberi excitatoria a negligentia. Talia sunt 52. legere semper aliquid ex libro de regulis vitae. Uti Cardani, Baconi, Campanellae, Comenii tum in Fabro Fortunae tum in Uno necessario. Loerium de animae tranquillitate. ) ( 53. Facere sibi ipsi instructionem universalem, quales solent dari Legatis. Nos enim sumus Legati DEi, conscientia nobis Vice-DEus, seu Judex controversiarum. ) ( 54. facere sibi ipsi Rapport relationem uti faciunt legati, rei ad se excusandum. ) (55. proponere sibi ipsi articulos examinatoris, instar accusatoris, qualis est in criminalibus, et deberet esse semper etiam in civilibus, ipse Judex. ) ( 56. Naturam audire, seu sequi, vellicanti stimulantique attendere. Hinc in cibis deligendis, sapientissime Elector, die Zunge ist der wegweiser. Ita non debemus differre stimulos excernendi, somnum capiendi, surgendi, nichts über uoth zu uns nehmen. Sed habet ea res magni momenti subtilitates. In quibus non contemnenda haec, ut attendamus monitionibus naturae subtilioribus et minutis, non nisi cum necesse est, et manifeste indemne, valde sensibilibus et crassis. Item ut attendamus naturae cum facere, non cum omittere jubet. Bruta nobis sapientiora sunt, quorum stimuli in pure naturalibus, ipsis semper boni. Neque enim solent excessu cibi potusque facile peccare. Et quod maxime mirabile est sana sibi voluptate dignoscunt. Damnosa e longinquo odere; herbas venenatas vaccae ne tangunt quidem. In nobis contra est, ut saepe maxime damnosa sint quae jucundissima. Unde plerumque cibis parce indulgere debemus, ad quos naturae genio ferimur, quia cum natura semper summum actura, semper vel ipsos appetitura, vel iis similes succos elixatura sit ex aliis; non est timendum ne iis justo parcius usuri simus, est cur timeamus, ne quid nimis. Erit ergo haec regula rationi consentanea; uti cibis delectantibus, sed parce, ut ante expletam delectationem desinas, novo rursus naturae signo. Hinc ex iis quae tactu, esu, potatu, odoratu, auditu, visu, cogitatu, grata plurimum colliges de temperamento. Nota: voluptas in attrahendo est causa digestionis seu reactionis, ubi fastidium subrepit, quod supra est a natura aegre digeritur, ac proinde non separatur, miscetur crudum sanguini, gignit morbos articulares. Uti vinum immodice haustum, id est ultra sitim, notante Helmontio. ) (57. Excedendum nonnunquam et solennizandum in figendis legibus, ita de testibus in testamento, huc Judaeorum Lex, de non tangendo unquam membro. Pertinet hoc etiam ad regulam de praeparatoriis et occasionibus peccatorum. ) 58. Iniquum plus temporis curandae cuti quam ornandae menti impendi, ( nam pleraeque hominum curae eo diriguntur ut vel stomacho pauperum vel gulae divitum satisfiat. ) (50. E conviviis proscribenda scurrilitas et dicacitas, illa incentrix libidinis, haec ex contemtu alieno alimentum ambitionis. [)] ( 60. Compotationes conviviis saniores. [)] ( 61. Omnis potus qui ultra necessitatem, diluendus. [)] ( 61. Cibus in refectorio communi capiendus. [)] ( 62. Et tamen suum cuique dimensum praebendum. Ad exemplum ordinum. [)] ( 63. Statis temporibus jejunandum, id est bibendum tantum: edendum nihil aut parum. 64. Zu gewißen zeiteu bald diese, bald jene art von cur halten. ut in aestate Sauerbrunnen Cur contra bilem et calculum; in hyeme Milch Cur contra Podagram et Phthisin seu Hecticam. 65. Etiam ipsa diei tempora sic dispertienda[:] Mane summo aliquid lactis in quo decocta utilia, aut saltem jusculum. Vinum purum in mensa pro stomacho, Cerevisia pro siti. Vinum dilutum aqua horis pomeridianis, aut acidulae per se. 66. Mature et praecise de mensa surgendum. (67.) Utile comedere stantem, imo ambulantem, instar procincti. ) Remedia invidiae. ( 68. Spera majora de Teipso, et nemini utcunque fortunato invidebis. Bleibt der Centner dein gewinn, fahr der Heller immer hin. Quisquis futurae felicitatis certus est, habet cur nemini invideat, multorum misereatur. ) ( 60. ) Cogita quam miserabiles sint, quos fortunatos putas, et nemini invidebis. Contraria enim misericordia et invidia, ut ignis et aqua, altera ab altera extinguitur. Cogita igitur voluptates morbis, fortunam invidia, potentiam periculo, honores laboribus, opes curis; scelera poenis, bona malis, mala bonis pensari aut pensatum iri. (70.) Cogita omnium dispensatorem esse DEUM et nemini invidebis. Gott ist herr in seinem haus, wie er will so theilt ers aus. At quomodo possibile est inquies impatientia quadam doloris non irasci ipsi Deo, tam inaequaliter dispensanti; aut versare animo illud Claudiani: Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem. Ego quoque aliquando dubitavi, quomodo possibile sit exulare a beatis invidiam erga beatiores, et misericordiam erga damnatos, praesertim notos propinquos amatos. Cum certum sit impossibile esse exuere menti humanae dolorem ex contemplatione tam boni quam mali alieni. Non reperies facile, qui satisfaciet huic difficultati. Solutio vera et profunda haec est. Nemo est qui absolute impossibilia quaerat, cum intelligit impossibilitatem. Beati intelligunt impossibilitatem mutationis implicare contradictionem, ut sit aliter, ut hi non sunt ipsis beatiores, ut illi non sint damnati: Quid ita? quia beati vident DEUM, DEus autem est harmonia universalis. Vident ergo tam consentaneum esse harmoniae universali hunc damnatum, illum beatiorem ipsis esse, ut contrario posito sequatur tolli harmoniam universalem, et per consequens tolli DEUM, et proinde etiam beatitudinem ipsam, imo cum DEO omnia, et inter omnia etiam ipsos. Vident ergo esse de essentia ipsorummet, vel certe beatitudinis ipsorummet illum se beatiorem, hunc damnatum esse. Qua contemplatione omnis misericordia et invidia absorbetur. Contra in terris hac divinae providentiae contemplatione invidia tollitur, non misericordia: quia nondum videmus harmoniam universalem, igitur in dubio praesumendum est pro bonis ea velle, pro malis ea nolle DEum. Ergo aliorum bona non minuere sed augere, mala non augere sed minuere debemus. Eodem argumento Manichaeorum et Turcarum stultitia de fato convincitur. Putant neque vitanda pericula, nec quaerendas bonorum occasiones, quia omnia sint necessaria. Ita est: omnia futura tam necessarium est esse futura seu fore, quam necessarium est omnia praesentia esse praesentia seu esse. Sed hinc ad ignaviam istam nihil quaerendi, vel stupiditatem nihil vitandi non valet consequentia. Etsi tu nescias, quid sit futurum, quid velit DEus, quid consentaneum sit harmoniae universali, praesumere tamen debes in dubio, bona tua cum labore praecedente, malorum declinationem cum cautione praecedente esse consentanea harmoniae DEi, et proinde futura. Laborare ergo debes in bonum contra malum. [[71]]. Si amandi inimici, nemini invidendum est. Tessera est Christianitatis, amare inimicos. [[ ]]. Invidia Siculi non invenere Tyranni tormentum maius. Nihil ergo justius invidia quae vindex sui. Quanquam hoc in peccatis plerisque. Remedia Acediae. Acedia est negligentia spiritualis, ignavia in negotio salutis, contemtus non sensibilium. Origo eius a desuetudine contemplandi seu reflectendi in seipsum. Plerique homines studiose vitant, ne cogantur reflectere in seipsos, et respicere finem: hinc plerique nolunt de morte[,] de tristibus, de aeternis mentionem fieri, videre aegrotos, moribundos, audire cantiones mortem olentes. Contra divertere se quaerunt, quid est divertere, nisi abire a via. Omnes joci, ludi, convivia, compotationes, conversationes, scurrilia, nugae, curiositates Chymicae et Mechanicae adde occupationes, honores[,] opes, hunc tendunt plerumque ut nos divertamus, ut fallamus tempus, id est nos ipsos, imo DEum, qui tamen falli non potest[,] ut animum occupemus alienis ne cogamur redire in nos ipsos quasi nulla nobis aliquando ratio reddenda esset. Si maximum Regem jusseris pauculo tempore cogitare seipsum, recteque sui admonueris, in summas miserias, anxietates, melancholiam, metum, terrorem conjicies. Henrico IV. ut narrant eius familiares mpossibile erat integram horae quadrantem seriis impendere, quin statim tristitia corrieretur. Unde plerumque omnia jocis nugisque distinguebat, amabatque non serios, sed ugatores. Et hoc ingenio sunt plerumque homines qui in conversatione jucundissimi identur, ut in se redeuntes prae anxietate vix sint apud se. O miseram laetitiam quae oacta est[,] qualis illorum qui domi afflicti ebrietate sepeliunt moerorem, vertrincken das lend. Si Minister status ab aula remotus in Thusculanum suum relegetur, quid obsecro deest ipsi? non opes, non voluptates, non omnis generis deliciae, neque ademtum quicquam nisi potentia onerosa. Et tamen ille sibi aliisque miser videtur, sititque et anhelat ad negotia occulte vel manifeste. Cur ita, quia ademta diversione ordinaria qua animum occupabat, coactus est redire in seipsum; aliis diversionibus, quia insuetis non capitur[,] nisi forte librorum lectione, ad fallendum tempus. Hinc apparet plerosque homines esse hostes sui, vitare seipsos[,] non libenter apud se esse. Cur ita[,] quia in se nihil inveniunt nisi Miseriam. Sed hoc per errorem. Nemo libentius apud se est, nemo se et justius et ardentius amat, nemo felicior est, quam sapiens, pius, bonus. Homo nil nisi miseria est, si nesciat, nil nisi felicitas, si intelligat bona sua. Quae illa bona? Spes felicitatis futurae (praesentia enim non sunt nisi catena miseriarum) immensae, inauditae, certa, non deceptura, modo serio velit. Certum est enim posse omnes beatos esse, modo serio velint. Quod autem poterat obsecro DEus humanae naturae privilegium maius dedisse, quam potestatem se beandi. Ergo ultimum Acediae fundamentum Atheismus quidam occultus est, ut scilicet futuram vitam vel non credamus, vel ignoremus, vel saltem non cogitemus; qua separata cum nihil in nobis nisi miseria sit, consequens est ut cogitationem nostri seriam, mentionem mortis, novissimorum, spiritualium, velut tristitiae incitamenta vitemus, et proinde mundi vanitatibus diversionibusque immersi, in Acediam spiritualium incidamus. Periculosior hic morbus quam videtur, saepe, in extremis praesertim degenerans in Atheismum verum, vel desperationem. Remedia ergo videamus. ( 73. ) Assuefaciendi sumus contemplationi mortis non theoricae tantum sed et practicae, id est ut aegrotis moribundisque assistamus. ( 74. ) Danda item opera est ut miserias aliorum ne nesciamus, vix centesimus quisque scit, quam se decimus aegre sustentet. Hoc si facerent principes, potentes, divites, magis plebis miseria tangerentur, et meliore essent loco res humanae, sed et ipsi magis redirent in se ipsos cogitarentque de reddenda aliquando potentiae et scientiae suae ratione.