Series VI Band 2 · No. 59.
Wilhelmus Pacidius. Entwurf einer Einleitung
Wilhelmus Pacidius (nam ab hoc nomine ordiendum mihi est, cum saepe a minimis maxima proficiscantur) natione Germanus, patria Lipsiensis, amisso maturius parente vitae Rectore, impetu quodam animi ad literarum studia delatus, pari in iis libertate versabatur. Nam cum domesticae Bibliothecae opportunitatem haberet, abdebat se in eam totos saepe dies octennis puer, et vix dum latine balbutiens, obvios quosque libros nunc aripiebat, nunc deponebat, et sine delectu aperiens claudensque, nunc libabat aliquid nunc transsiliebat prout claritate dictionis, aut jucunditate argumenti invitabatur. Credidisses eum fortuna pro praeceptore uti, atque illud Tolle Lege, sibi dictum putare. In iis quae quantitatis sunt, solent duo opposita eodem nomine insigniri, ut longum et breve, latum et strictum. Longum generatim sumitur ita ut etiam breve sit longum sed parum. At non sic in rebus qualitatis. Neque enim malum est quod parum bonum est. Nisi scilicet bonum aliquod tollat impediatve. Erat enim alieno consilio per fortunam carenti, proprio per aetatem, necessaria temeritas, cui succurere DEus solet. Et certe tulit casus, ut in Veteres primum incideret, in quibus ille initio nihil, paulatim aliquid denique quantum satis esset intelligebat: utque in sole ambulantes etiam aliud agendo colorantur, tincturam quandam non dictionis tantum sed et sententiarum contraxerat: unde ad recentiores delato sordebant quae tunc in officinis regnabant tumentes ampullae nihil dicentium aut fracti centones repetentium aliena: sine gratia sine nervis ac lacertis, sine ullo ad vitam usu putares alteri cuidam Mundo scribi, quem illi jam tum modo Rempublicam literariam modo Parnassum appellabant. Cum veterum cogitata mascula et ingentia et excitata et velut supereminentia rebus, et omnem vitae humanae tractum velut in tabula complexa, dictionem autem naturalem, et claram, et profluentem, et rebus parem, longe alios motus animis ingenerare meminisset. Fecit hoc discrimen tam notabile, ut ex eo tempore duo sibi axiomata constitueret: Quaerere semper in verbis caeterisque animi signis claritatem, in rebus usum. Quorum illud postea omnis judicii, hoc inventionis basin esse et plerosque errasse didicit, quod suas sibi voces non satis distincte explicassent, atque in ultima Elementa resolvissent; alios etiam experimentis quae in manu habebant, quod arte combinatoria mediorum ac finium carerent, quod illud: dic cur hic, illud: cui bono, illud: Respice finem non constanter exercerent, uti nescivisse. Ita animatus ille cum in coetum aequalium de more venisset, pro monstro erat. Nam philosophiam ac Theologiam Scholasticam, qualis tunc pro sapientiae fastigio vulgo habebatur, facilem ac verba tantum concepta tenenti expositam exemplo suo ostendebat, qui in arcana ejus non alio praesidio penetrasset, caeterum ut superficiariam profectuique humano inutilem contemnebat. Interea feliciter accidit ut consilia magni viri Francisci Baconi Angliae Cancellarii de augmentis scientiarum, et cogitata excitatissima Cardani et Campanellae, et specimina melioris philosophiae Kepleri, et Galilaei, et Cartesii, ad manus adolescentis pervenirent. Tum vero ille (ut postea amicis saepe praedicavit), velut in alium orbem, delatus Aristotelem et Platonem, et Archimedem et Hipparchum, et Diophantum, aliosque magistros generis humani coram intueri et compellare sibi visus est. Et agnoscens nulli seculo deesse viros magnos et ingenio qui susciperent, et judicio qui intelligerent praeclara et recta, confirmatus in proposito coeptis instare decrevit. Cum paulo ante expertus omnes quibus collocutus erat, a se dissentientes, de rerum emendatione desperasset. Et quia ea quam sibi sumserat omnia degustandi libertate rudem quidem ideam, at harmoniae universali, intelligendisque artium inter se nexarum coordinatis in unum finibus suffecturam sibi paraverat, de eo quod optimum factu esset deliberavit. Id enim in omnibus rebus faciendum esse docuerat eum Ars Combinatoria quam fecerat ipse sibi, inter cujus principia erat investigandum esse in unoquoque genere summum. Ita Geometriae ad usum vitae accommodatae esse determinari nobis lineas figurasque brevissimas ut sunt rectae, longissimas ut sunt volutae, suomet pondere minime gravatas ut sunt apud Galilaeum Parabolicae, radiis colligendis aptissimas ut sunt apud Cartesium Hyperbolicae: Mechanicae referre exponi rationem procurandi motum celerrimum ad molendina, tardissimum ad horologiorum durationem, regularissimum (qualis penduli est) ad certitudinem eorundem; corpus gravissimum, corpus levissimum, corpus exacte medium inter utrumque, corpus omnium maxime violentum. His enim ita digestis media maxime promta et efficacia affore in omnes usus. Ergo de potissimo Vitae consilio, et velut Ratione status privati deliberans, ante omnia constituebat, id demum optimum privato videri debere quod publice fructuosissimum esset, quod ad gloriam DEi pertineret, quod effici non facientis minus quam generis humani interesset; mediorum autem homini ad praeclara nullum esse homine praestantius, et inter homines Rege Vicario DEi non potentia minus quam sapientia, si quem rara temporum felicitas talem tulisset.