Series VI Band 2 · No. 58.

Vorarbeiten zur Characteristica Universalis. Definitionentafel

Latin

Generalis notio est quae alterius (specialis) pars est: I. 1. Aliquid est quicquid cogitari potest. Nihil est quicquid nominari potest, cogitari non potest, nomen sine re, sine mente sonus. (Existentia) est alicuius sensibilitas distincta (Essentia) est alicuius cogitabilitas distincta. 2. Reale est quicquid non est tantum apparens Apparens est cuius sensibilitas non est distincta. 3. Notio, Conceptus, Idea, est cogitatio quatenus alicuius cogitatio est. Fictio est cogitatio non existentis. (Fictio nisi possibilis nulla est in mente, est in voce) 4. Vocabulum est sonus articulatus nota signumque cogitationis. (Praedicatum) est vocabulum ei tributum quod alio vocabulo scilicet nomine suo dignosci solet. (Titulus) est praedicatum boni (Convicium) est praedicatum mali. (Compellatio) est allocutionis inchoatio. (Allocutio) est sermo cui ab alio praesente attendi velle, nos declaramus. Unde desiderare solemus signum attentionis nutu, voce facto. Persona est cuius aliqua voluntas intelligitur. 5. Substantia est cuius aliqua actio vel passio est. An potius: quicquid cogitatur absolute sive complete. Accidens est modus substantiae quo cogitari potest. 6. Quantitas est modus, quo res cogitatur determinata, aut potius modus quo res cogitatur tota. Figura terminos continet, sed mutata figura manet quantitas et haberi res potest nihilominus tota. Seu quantitas est ipsa haecceitas, qua res cogitatur haec. Qualitas est modus, quo res cogitatur mutabilis seu posse agere et pati. Quo res cogitatur cum relatione non ad sensum, sed intellectum. Quantitatis enim conceptus est cogitatio relationis rei ad sensum. Hinc ratio patet cur sola ex accidentibus quantitas auferri non possit, continet enim ipsam rei haecceitatem. 7. Actio est status unius quem sequitur mutatio alterius. Passio est illa ipsa mutatio. Hinc sequitur agens sine mutatione esse posse, patiens non posse. Sed agens unicum, DEum. Relatio est duorum concogitabilitas. Absolutum est quod cogitatur alio non cogitato. 8). II. Causa est sensu hominum communi: quod nisi nunc hic praeextitisset aliud non existeret. Quid vero si eodem momento producantur, ut quo momento actio eo passio? Erit tamen actio natura prior. Cur ita? Prius igitur natura est, etsi non tempore, quicquid altero prius coeptum est, etsi sint simul absoluta. sed hoc alibi accuratius excutiendum. An potius prius est natura cum in momento productionis etsi uni obstes nihil agis, nisi alteri obstes. Quemadmodum frustra umbram tollere conamur, nisi sublato obumbrante. Est ergo causa natura prius. 1 Effectus est ipsum requirens. (Procurare) est efficere cura sua. (Cura) est labor animi. Labor est actio molesta alicuius efficiendi causa suscepta. Causa efficiens est causa per actionem. (Causa per emanationem) est causa efficiens sine mutatione sui. Quod movetur impellit quiescens sine repassione, non tamen sine mutatione. Mutat enim seipsum, id est in cursu destinato pergit. (Producere) in lucem scil. in conspectum: Est facere rem existere, ac proinde sensibilem. Addit ergo effectioni relationem ad sensum. Agere refertur ad objectum, facere ad effectum. Efficere ad utrumque, est enim facere aliquid ex aliquo. (Eventus) est effectus contingentium. (Successus) fortuitorum. (Exitus) dubiorum. (Fructus) est effectus bonus. (Autor) est qui declaratione voluntatis suae est causa efficiens alienae. Efficacia est potentia efficiendi. Virtus est efficacia boni. Causa impulsiva est causa ut actio incipiat in agente. Unde qui removet impedimentum non est causa impulsiva, nec qui objicit patiens jam agenti. Concitare est augere actionem coeptam. Incitare est actionem ex lenta facere vehementem. Instigare est impellere conari. Inducere est aliquandiutino impulsu continuo denique actioni initium dare. Stimulus est medium instigandi. Irritare est iratum facere. Provocare est profiteri se alium iratum velle. Excitare est motum intestinum extrinsecus sensibilem aliquid efficere conantem dare: facere ut aliquid propinquum fiat conanti. (Implicare) Engagiren efficere ut desistere cum velis non possis. Urgere est inducere conari. (Impedio) etiam perrumpentem dummodo efficiam, ut ita uti nunc agit, efficere non possit. (Adjuvo) etiam sine me effecturum, cum ita uti nunc egit, alioquin effecturus non fuerit. Obstaculum est impedimentum quod omnino tolli debet. Sistere est ita impedire ut conatus etiam desinat. Cohibere est sistere incipientem. Resistere est impedire conari. Impedire (rectius) efficere ut nihil agatur. Assistere est adjuvare conari. Succurrere est assistere, opere coepto indigentia apparente. Relevare est minuere difficultatem. Qui bajulantem haustu vini recreat juvat, non relevat. Non enim minuit difficultatem, sed auget vires. Advantage Vortheil est circumstantia ad victoriam utilis. Subsidium est auxilium praeparatum in eventum indigentiae, subsidit enim quasi in fundo, ut spes in Pyxide Pandorae. Conducere est subsidium praestare iter facienti. (Restituere) est praesens efficere quod praesens esse desiit. (Reddere) in potestate esse efficere, quod in ea esse desiit. (Restaurare) est aptitudinem reddere. vide supra. (Sarcire) est reddere continuitatem. Supplere est simile substituere, sed aliud. (Est ergo species restaurationis.) (Substituere) est aliud pro expectato praestare. Quod scilicet vel affuturum vel diutius affuturum expectabatur. Accomodare est commodum facere. Aptare aptum. (Aptum) est congruum ad agendum. (Commodum) congruum ad patiendum, seu non resistens. Congruum est quod facile compossibile est. vid. 33. Facile est valde possibile, seu cuius pauca sunt requisita. Quod facile est in re, id probabile est in mente. Inservire est juvare ad arbitrium eius qui juvatur Coadjutor est adjutor in officio existentis extraordinarius mansurus tamen. Dicitur alioquin adjunctus. Et coadjutori additur spes successionis. Collega est adjutor eodem officio praeditus. Minister est qui obligatus est ad inserviendum Praejudicium est impedimentum in judicio futuro a priore. 1). 6. Finis est cuius appetitus alterius appetitum efficit. Alterum dicitur Medium. 3. Exemplar est cui quis aliud simile facere voluit, quod dicitur Exemplum 4. Conditio est oppositum requisito, nempe quo posito aliud ponitur. adde inf. 44. (Requisitum) est quo sublato aliquid tollitur. Occasio est tempus sine opera nostra congruum agendis quae volumus, seu tempus fortuito congruum. Opportunum est quicquid casu congruum est. Scandalum est periculum corruptionis voluntatum. Corumpitur voluntas, quae fit malis volendis facilior. 7. Materia est cuius manentis mutatione fit aliquid. Quod materia est effectus, est objectum agentis. Argumentum est cuius repraesentatio cogitantis objectum est. Subjectum est formae. Forma est aggregatum2 qualitatum seu mutabilium. Nam ut supra 6 dictum est Quantitas mutari non potest, Qualitas potest. 1. Verum est quicquid clare distincteque sensibile est. (Certum) est quicquid clare distincteque sentitur. Seu certitudo est claritas veritatis. Falsum est quod non esse clare distincteque sensibile est, seu quod non esse verum est. Error est sensus falsi. (Sensus) est cogitatio quam sequitur voluptas et dolor, seu appetitus et fuga, sive conatus agendi. (Cogitatio) est actio in seipsum. Fides est sententia de veritate verborum alterius. Alio sensu fides est ipsa veracitas. (Opinio) est sensus non clarus distinctusque. 2. Bonum est quicquid sentiens efficere conatur. Divitiae non sunt bonae si rigorosius loquendum est, sed eas habere. Malum est quicquid sentiens destruere conatur. Positivum est quod sentitur. 3. Negativum, quod non sentitur. Privatio est possibilis negatio. 4. Genuinum est quod est id quod appellatur, alioquin Spurium. 5. Actus est effectus praesens. Potentia est possibilitas mutationis (Terminus) est cui aliquid quod rei pars non est contiguum est. 2). 6. Finitum est quod terminos habet, infinitum quod non habet, vel finitum est, cuius partes sunt numerabiles. Limes est Termini signum. Confinia sunt terminus communis. Indefinitum est incognitae quantitatis. 7. Naturale est quicquid ex motu ac quiete sequitur nam Natura est principium motus et quietis. Seu quicquid experientiae aut rationi consentaneum est. Praeternaturale quicquid insolitum est, cuius ratio nulla apparet in corporibus nec nobis. Supernaturale, insolitum cuius ratio non apparet in creaturis. Artificiale est cuius ratio apparet non in corporibus sed nobis. Natura est consuetudo Mundi. Ars est potentia hominum in naturam. Praeternaturale est quod fit praeter Mundi consuetudinem. Supernaturale est quod fit praeter naturae potentiam. Miraculum est actus non naturalis. 8. Simplex est sine partium diversitate. Unde patet varios esse gradus simplicitatis, aliud omni partium multitudine caret, seu differentia numerica, et hoc est prorsus indivisibile, aliud caret partibus dissimilibus, magis minusve. Mixtum est cuius partium diversitas est. Miscellaneum est cuius partium notio communis definita nulla est. Confusum est quicquid inter caetera sentiri cum velis non potest. Rhapsodia est conjungere situ disjuncta natura, Cento est conjungere situ, conjuncta natura. 23). 9. Perfectum est quicquid tantum potest, quantum potest posse. Imperfectum contra Maturum est quicquid aetate perfectionem acquisivit. IV. Differentiae relatae ad finem 2. Jucundum est quod quicquid destructurum putamus destruere conamur seu quod conamur conservare per se. Conservare enim est destruere destruens. Molestum est quicquid destruere conamur. 1. Utile est quicquid boni causa est, seu quo posito sequitur bonum. Necessarium est quicquid boni requisitum est, seu quo non posito tollitur bonum. Interest nostra quo posito vel non posito circa bonum vel malum nostrum mutatio contingit. 3. Debitum, Officium est ad quod me coget qui prudens simul potensque est. 4. Possibile est quicquid clare distincteque cogitabile est. Impossibile contra. 5. Important est cuius effectus bonus malusve magnus, seu quicquid plurimum interest. Vanum est contra. 6. Pretium est determinatio gradus bonitatis in aliqua bonorum mensura communi. Meritum est pretium actionis. Demeritum est pretium omissionis. Nam quam malum est facere, tam bonum omittere. Carum est cuius pretium persolvere non est cuiusvis. Vile contra. Dignus est quisquis meriturus est. V. Diff erentiae relatae ad media 3). 1. Legitimum quod est quale Legislator se velle ipsum esse declaravit. Adiaphorum est quicquid lege nec vetitum nec jussum est. 2. Decorum est quicquid ex opinione seu consuetudine pulchrum est, vel potius generalius: decor est pulchritudo in vivendo. Galantr Galanterie est decor in minutis. 32). 3 Tutus est cui noceri non potest. Securus est qui putat sibi noceri non posse. Differunt ergo ut verum et creditum; potest aliquod falsum mihi certum esse ( ). Hinc non est necesse requirere ad Rempublicam opinionem securitatis, quia ipsa securitas est opinio. Salvus est cui noceri non potuit in periculo; Innoxium quod nocere non potest. Innocuum quod non nocuit. Indemnis cui non nocitum est. Protegere est tutum praestare. (Advocatus est protector Ecclesiae.) Garantia est tutum ab injuria praestare. Refugium est locus securitatis. Asylum est locus securitatis ex loci jure. Periculum est damni facilitas. Timor est damni probabilitas. Vereri, Metuere est cogitare damni possibilitatem. Minari est terrere conari seu metum facere quantum in se est. 33). 4. Labor est molestia in agendo. Nam non sentientium non est labor. Facile est cuius pauca sunt requisita. Facile enim aut difficile aliquid est etiam inanimatis. Difficile est potentiae tollere pondus in applicatione nuda, facile in machina. Minore enim potentia opus est, etsi tempore majore sed temporis jactura nulla est, ubi nihil mora amittitur. Facile etiam est quicquid multis modis fieri potest, ita enim nullus modorum est requisitus. Clarum est quod totum facile intelligi potest. Leve est quod facile sursum moveri potest. Durum est quod difficulter transfiguratur. (Morosus) est cuius verba gestusque minantur difficultatem conciliationis (Conciliare est benevolum facere), Torvus cuius vultus. Intricatum est catena difficultatum, seu cum nova difficultas incipit, antequam altera desinat. Id enim est (Catena). Perplexum est cuius plurium difficultatum una victa aliam facit, vicissim. vide dissert. de casr perplexr in Jurr Nodus est subjectum perplexitatis. (Molle) est quod facile figuram recipit, et sponte servat. (Fluidum) est quod facile recipit, non servat figuram ullam nisi continuante figurae causa. (Elasticum) est quod non continuante causa figurae novae redit ad priorem. Humanitas est facilitas agendi cum hominibus; quatenus homines seu ratione praediti sunt. (Cicurem) esse est quaedam humanitas bestiarum sensu ipsis afficto seu humanitas apparens (uti vita est motus spontaneus apparens) brutorum. (Mansuetum) est cuius actiones dirigi possunt sine vi, quod manui assuevit an potius, quod tractari potest sine periculo laesionis voluntariae. Tractatio est aliquandiutina continua in aliquid actio. Vehemens est cuius actio est velox et efficax. Seu cuius effectus est celer et magnus. Saevum est quod sine periculo conatus laedendi tractari non potest. Crudele est sentiens cuius conatus laedendi durat ultra causam, et est supra causam. Rude est quicquid per se incongruum, arte congruum factum non est. Congruum est quod ita conveniens est, ut nihil addi nec demi opus sit. Conveniens quid vid. sup. 9 infra 34. Asperum est cuius superficies lacerat. (Lacerare) est varie rumpere. Rumpere est solvere rem tenacem. Tenax est quicquid ante dissolutionem attenuat seipsum. Tensum est quod tenetur difficulter in spatio. Violare est contumeliam inferre per vim. Ita virgines, sacra, Leges, custodiae publicae, muri, violantur. Cum quis exemplo docet contemni posse. Erit ergo generalius Violare rem honorandam suo exemplo contemtam facere, etsi absit vis. Sed rectius, vim adjiciemus. Nam etiam vis generalius sumta ut solent pleraque corporalia altius assurgere ut et mentalibus tribui possint, est actus quo aliquid dissolvitur subito praeternaturaliter. 6. Congruum quid vide 9. 33. Gratum est quod sponte sua oblatum placet. Placet quod bonum apparet. Sympathia est eorum, quorum uno agente vel patiente insensibiliter alterum agit vel patitur. Seu est mutatio unius ad statum alterius, modo insensibili. Compatibilia sunt quae existere possunt eodem tempore in loco aliquo communi. Compossibilia sunt quorum uno posito alterum non sequitur tolli, seu quorum unum est possibile altero supposito. e.g. compossibilia sunt Eclipsin Aliquam ante novendecim annos fuisse, et nunc esse similem. Non vero fuisse ante decem annos, et nunc esse similem. Sed duae hae Eclipses etsi sint compossibiles non sunt tamen compatibiles quia non possunt esse eodem tempore. Est ergo compatibilitas rerum, compossibilitas propositionum. Rectum est quicquid regulae congruum est. Regere est motum determinare. Regula est instrumentum determinans figuram motus durante applicatione sui ad spatium. Circinus ergo non est regula. Circulus aliquis vel annulus solidus, si quis eo in describendo circulo uteretur, esset Regula. Norma est instrumentum determinandi plagam, seu objectum per mensuram. Registrum est instrumentum determinandi intensionem per extensionem. (Mensura) est instrumentum determinandi extensionem. (Gubernaculum) est instrumentum dans plagam motu suo. (Calcar) est instrumentum augendi celeritatem, vel etiam faciendi motum. (Frenum) est instrumentum minuendi motum vel etiam faciendi quietem. Apposite fit, quicquid ita recte fit sine regula, ac si regula factum esset. Nam quod ope regulae vel instrumenti fit, nemo laudat quasi apposite factum. Erit ergo appositum cuius artificiosa est rectitudo. 7. Contraria sunt quorum effectus sunt incompatibiles. At inquies omne est nulli contrarium, non est non omni. Septentrio est meridiei contrarius non occidenti. Erit ergo contrarium dissimillimum, dissimillimorum effectivum. Nam tera est similior igni quam aqua, sed non dissimillimorum effectiva. Meridies septentrioni contrarius quia isti duo venti concurrentes se mutuo destruunt. Omne et nullum se tota destruunt. Antiperistasis est virium augmentum per contrarium. 8. Necessarium est sine quo aliquid esse non potest. Contingens contra. De quo alibi. Casus est contingentia in effectis naturalibus. Fortuna in voluntariis. Quanquam in usu loquendi Casus vox sit generalis. Fortuitus sit casus qui bonus malusve est. Incidens est contingens inter agendum. VI. Modi 4). 1. Modus est status mutationis seu actionis vel passionis. Dicimus enim non modum auri, nisi habendi, tractandi. Status est aggregatum accidentium seu praedicatorum contingentium. Quemadmodum Forma est aggregatum qualitatum requisitarum sufficientium; et Essentia est aggregatum praedicatorum requisitorum, vel affec. tionum, scil. sufficientium. Subjectum quid, diximus supra. 14. Adjunctum est idem quod accidens attributum. Epitheton est accidens attributum sine copula. v.g. Eloquentissimus Cicero scripsit; eloquentissimus est Epitheton. Si dicam Cicero est eloquentissimus, non est Epitheton. 41). 2. Objectum sup. 14. 42). 3. Circumstantia est pars status, seu accidens (id est praedicatum contingens) mutationis. Ita Emtorem esse Titium accidit Emtioni, et ita quis est circumstantia; etsi Emtor in genere sit Emtioni necessarius. Ritus est circumstantia arbitraria communiter recepta cogitationum excitandarum causa. Caeremonia est ritus in colendo (sive homine sive DEo). Solennitas est Ritus multiplex publicus, publicus id est in multorum conspectu. 4. Status vide 4). Conjuncture est occasio status plurium apti ad unum. Occasio inquam, nam si procuratum est non est conjunctura. 5. Signum est quod nunc sentimus et alioquin cum aliquo connexum esse ex priore experientia nostra vel aliena judicamus. (Connexum) est quo posito aliud poni necesse vel probabile est. Non est ergo signum statim causa, potest enim et effectus esse. Nam et effectus signum est causam fuisse. Nec (conditio) adde supra 12, est signum. Conditionis enim connexio non ab experientia sed ratione pendet. Nota est signum cogitationis nostrae prioris, seu signum memoriale. Symptoma est morbus secundarius. Symbolum est signum factionis seu sectae, vel etiam consensus cuiusvis. Tessera est symbolum ab aliis inimitabile. Index est signum loci. Indicatio apud medicos est signum modi curandi. Hinc apud eos indicantia et contraindicantia. Sigillum est integritate sua signum alienae. Unde necesse est sigilla rupta esse difficilius reintegrabilia quam rem signatam. Universalius: Sigillum est perseveratione sua ultima signum alienae continuae. Possunt enim sigilla esse quae solvi non rumpendo possunt a sciente. sunt sigilla non tantum ne quid aperiatur, sed et ne permutetur, ut impressa terrae sigillatae. Necesse est ergo sigillum ita factum esse ut mutatum difficilius restituatur in formam priorem quam sigillatum Vestigium est signum locati relictum in loco. Cicatrix est vulneris vestigium. Insigne est signum personae arbitrio eius electum, sumtum plerumque ab insignibus id est notabilibus seu valde sensibilibus gestis eventisve ipsorum aut majorum. Insigne, si voce generalius utamur, non consistit tantum in pictura et armis, potest enim etiam nota esse literis impressa, v.g. semper praescribere literis aut simile aliquid observare, quod nemo facile animadvertat. Res utilis ad vitandas falsificationes alienas, sed non ad proprias amovendas. Insigne etiam est signetum notarii, sic enim vocare quidam solent. Hoc fit apud nonnullos certis ductibus quibus manus assuevit. Idem potest plura insignia habere, pro variis personis quas sustinet. Ita insigne Hospitii, hospitis insigne est, sed quatenus hospitii personam sustinet. Significare est signum dare. Signatura est signum virium ex forma externa, seu qualitatum insensibilium (nisi effectu), ex sensibilibus. Crollius de rerum signaturis pleraque hic fabulosa. Specula est locus unde signum ex longinquo haberi aut in longinquum dari visu potest. Praesagium est signum futuri ex propria cogitatione fortuita. Omen ex facto. Portentum est signum futuri mirabile quodam horore seu vehementi motu animum percellens. In prodigio plus mirabilitatis, minus horroris. Auspicium est signum eventus in incipiendo. Omnia haec divinatoria. Divinationes sunt omnes conjecturae de ignotis ex supposita DEi voluntate. Unde etiam signaturae rerum sunt quaedam divinationes nam supponunt DEum voluisse vires forma indicare ad utilitatem generis humani. Huc pertinent omnes conjecturae de simili ad simile seu sumtae ab harmonia, ut a pulchritudine hominis ad virtutem; physiognomica (nisi quousque experimentis firmantur), oneirocritica, Astrologica planetis enim certas facultates tribuunt harmonias quasdam suas secuti. Sortes sunt divinationes quae supponunt DEum invocatum maxime in rebus momenti nonnullis exauditurum. Sunt igiturhae voluntatis divinae futurae spes, caeterae, fiducia praeteritae. 6. Successor est procurator seu vices, personam gerens non redituri. Quoties scil. antecessori debet. Si uterque eidem, ut Reipublicae, alia opus est definitione Generatim ergo successor est qui ejusdem juris obligationisve subjectum est, cuius alius esse desiit. Nam et possessionis solius successor juris alicuius successor est. Substitutus est qui consensu superioris officii alicuius labores obit, cuius titulus penes alium est. Titulus inquam: Nam commoda interdum tota cedunt substituto, interdum dividuntur, interdum tota relinquuntur honorem gerenti, substituto vel aliunde contento, vel spe successionis aliisve rationibus se solante. Potest ergo quis habere substitutum, sed qui juribus privilegiisque iisdem non fruatur. (Supposititium) est quod ut alterius esse putetur quam cuius est arte effectum est. (Commissarius) est cui potestas onusque (id est Munus) cui autoritas apud alios data est investigandi negotium aliquod eius decidendi causa. Non ergo omnes habent potestatem decidendi. Sunt igitur internuncii omnes, quidam plenipotentiarii. (Deputati) sunt Collegium Commissariorum, selectum ex numero plurium Ordinariorum. (Judex delegatus) est Commissarius cum potestate decidendi. Judex datus est Commissarius cum potestate pronunciandi de quaestione facti. Mandata jurisdictio est potestas exercendi jurisdictionem alterius. Legatus est missus a possessore ad possessorem summae potestatis cum charactere, id est cum significatione mittentis, velle se ei honores aliquos alioquin indebitos exhiberi. Characteris ergo varii sunt gradus. Legatus ordinarius est Residens id est qui venit animo manendi quousque revocetur. Legatus extraordinarius est qui certorum negotiorum causa praeter solitum venit, cui proinde majores plerumque honores tribuuntur. Caeteri missi non nisi internuntii sunt, et tractantur pro conditione sua, aut voluntate recipientis, sic tamen ut nulla mittenti contumelia inferatur. Sunt autem rursus missorum non-Legatorum quidam gradus[,] alii enim tantum Tabularii sunt, et Portitores eorum quorum conscientia carent, vocantur Courriers, Cursores; aliorum munus est nunciare et renunciare, hi internuncii sunt atque hi indigent Credentialibus id est literis quibus significat mittens, velle se misso credi quae afferat mittentis esse. Tabellariis seu Cursoribus nihil creditur, sed literis. Aliorum munus est ad responsiones replicare, id est tractare, hi credentialibus indigent, nam etsi careant concludendi potestate, habent tamen audiendi potestatem, quam probare posse alioquin recipiens cogeretur cuique se offerenti secreta negotiorum aperire. Denique sunt qui concludendi quoque potestatem habent, hi non credentialibus tantum, sed et mandatis, id est potestate jus alienum transferendi declarata indigent, et hi quidem Plenipotentiarii 2 dicuntur. Hactenus ad negotia missi: sunt et alii missi ad solennitates, gratulationes, condolentiae contestationes, acceptandas desponsationes, feudorum impetrationes, donorum oblationes, caeteraque honoris amorisve signa obeunda. Hos splendidos esse, ac proinde charactere insigniri etiam recipientis interest. Dummodo mittens nullos eis honores insolitos petat, et paratus sit eosdem honores Legato alterius quandoque pari splendore venturo praestare. Qui a summa potestate missi Legati dicerentur, a coetu publico alio missi (cui tamen ad summam potestatem solum jus, aut possessio deest) horum character alius nullus est, nisi ut contumelia absit. Missi aliorum quorumcumque non nisi Tabellarii, Internuntii aut Mandatarii sunt. summus gradus characteris est, ut is honor misso habeatur qui mittenti et quidem toto tempore durantis Legationis; proximus est, ut in certo actu. A maximis principibus ad maximos principes vix unquam aliquis hoc charactere mitti solet, solet a magnis ad minores. Et saepe idem Legatus qui apud principem magnum tabulae astat, mox apud minorem in summo accubat. A minoribus ad majores mitti aliquem cum summo charactere ineptum et inutile est, nisi ut humilitas mittentis fiat insignitior, nam non ideo meliore erit loco. Minorem hoc loco voco, cum virium comparatio sensibilis nulla est, eum nempe qui protegi et obrui potest, contra nocere aut juvare aliquo ad summam rerum momento per se non potest. Qui eodem charactere praediti sunt, eorum invicem ratio est quae mittentium; qui nullo, inter se ex propria persona censentur. Caetera ex consuetudine aut consensu mittentis recipientisque pendent. Et notandum est si nomen tantum Legati, Ambassadoris, Residentis vel simile tribuatur, ex consuetudine vel consensu jam tum de charactere satis constare. Vicarius est quisquis interim vices gerit eius cuius reditus expectatur. Procurator vices gerit, vices id est personam volentis. Negotiorum gestor personam non repraesentat. Curator personam repraesentat, est enim ordi. natus a summa potestate, ut subditum repraesentet. Jam subditi voluntas in summae potestatis voluntate (regulariter) continetur. Institor est mandatarius in negotiando. Exercitor est dominus navis, magister navis est velut institor exercitoris. Proxeneta est contractus causa impulsiva seu qui contractum persuadet. Potest ergo neutrius internuncius, ac proinde nec mandatarius esse. 7. Reciprocum est cum duo bis correlata sunt eodem relationis genere, terminis permutatis. Alternatio est reciprocatio possessionis et privationis inter duos pluresve. 8. Gradus est intensio determinata. Alias, potentiae quantitas. Intensio est quantitas inextensorum. Qualis est quantitas in puncto, in conatu. Impetus est quantitas conatus. Paroxysmus est impetus morbi cum natura animali certantis. 9. Cognata sunt quorum causa est communis similisque. Porro filii quoque et nepotis causa est communis, nempe avus, cognati sunt ergo. Affinia sunt quorum effectus est communis similisque. Substitui pro generatione causationem. Communis autem interdum intelligitur qui est similis, quia saepe eadem dicuntur similia, ita novenarii et ter-ternarii eadem est quantitas, cogitatione non sensu. Propinqua sunt cognata vel affinia. Transscendentales Relationes Mixtae quoad quantitatem consideratam generalius et specialius. Generalius: I. Generalius de quantitate 5). 1. Indifferens est quicquid non consideratur, aut potius quicquid non est memorabile seu non cogitatur diutius quam sentitur. Notabile considerabile, quicquid cogitatur animo imposterum quoque cogitandi. Contemnitur cuius parvitas consideratur. Parvitas, scilicet efficaciae ad bonum malumve. Magnum (parvum) est, absolute, quicquid opinione de se prima majus (minus) est. Cum Gigantem video de quo mihi praedictum est, opinio quam ex sensu haurio, non est prima. Sed ea est prima, quam concepi cum diceretur mihi hominem aliquem adesse, vel cum alius mihi utcunque aliquid narraturum significaret. Opinione majus est, cuius idea ex sensu major est idea ex praesensione; seu Expectatione. Expectare est sic agere omnia scientem ac si aliquid futurum esset. Largum est cuius latitudo et longitudo magna est. Amplum est cuius latitudo et profunditas magna est. Vastum est, cuius longitudo, latitudo et profunditas magna est. Ex tribus dimensionibus seu tribus maximis perpendicularibus in aliquo corpore ductis maximam quidam solent vocare longitudinem, minimam profunditatem, mediam latitudinem; quoties omnes omnibus aequales sunt aut latitudo alterutri (neque enim alia combinatio contingere potest) in arbitrio est quod cui tribuere nomen velis. Notandum tamen solere homines tum alias, tum maxime in casu paritatis longitudinem appellare lineam maximam per rem ductam parallelam lineae in homine ductae a dextro ad sinistrum, seu quam faciunt brachia quantum possunt extensa. Latitudinem parallelam maximam ductae per medium hominem, saltem per sensorium commune ab anteriore plaga ad posteriorem perpendiculari ad Longitudinem. Profunditatem parallelam maximam similiter ductae per medium hominem a summo ad imum parallelae ad utramque priorem. Quare re in naturali vel necessario situ constituta, id est cuius causa comparata est vel unde dimoveri non potest, qualis est scrinii erectus, quod tum ut dixi lineis humani corporis parallelum est, longum, latum, profundum appellatur. Sed si rem licet locare ut lubet, moris est hominibus a dextro ad sinistrum seu in longitudine, lineam maximam collocare, quia in eo situ extensis manibus res facilius tractantur, caeterae ergo latae profundaeve erunt per definitiones posteriores. Sin maxima non appareat minima appareat, minima locum dabunt profunditatis. Quia circuiri res facilius quam ascendi potest, malunt igitur latam quam altam esse. Sunt ergo posteriores longitudinis, latitudinis, profunditatis definitiones in usu populari universales, priores non nisi per accidens aliquando verae. Si quid Longum, Latum, Altum Profundumque, quemadmodum et magnum simpliciter dicitur, subintelligiturvalde. Dici etiam aliquidvalde magnum potest, datur enim magnitudo magnitudinis, ut numerus numeri. Quia ratio rationis. Quantitas idem est quod ipsa rei totalitas, seu qua quid dicitur totum. Totum est omnes partes. Est ergo quantitas partium omnitas. (Unum) cuius partes non considerantur impraesentiarum, seu a cujus partibus abstrahitur, est enim (abstrahere) ab aliquo, cogitare aliud cum hoc conjunctum sine animo recordandi huius impraesentiarum seu in ratiocinatione fine aliquo determinata. Abstractio est contemtus particularis, Contemtus abstractio universalis. Longo opponitur breve, humile alto vel profundo. Strictum lato. Angustum amplo. Angustum enim est transituro, in quo non consideratur longitudo seu via motus, quia non moraturum est, sed latitudo et profunditas. Arctum largo. Quia arcta res est incluso. Inclusum autem concipitur non jacere, sed stare, more animalium. Ergo necesse est habeat carcer altitudinem debitam, sed manus neque antrorsum neque retrorsum neque dextrorsum neque sinistrorsum exxplicare posse, molestum est. Minutum denique opponi potest vasto. Modicum est quicquid necessario nec majus nec minus est. Mediocre est quicquid non parvum magis quam magnum est. vid. 51. Capacitas est areae magnitudo, Area est inclusum extremo toti. Ambitus terminus totus maximi plani secantis. Planum illud in superficie unum, ipsa nimirum superficies, in corpore varium. Inane est in cuius area nihil sensibile est. Vacuum est, in cuius area nihil est. Crassum est amplum plenum. Laxum est quod largum fieri potest ex arcto. 2. Mediocre vid. 5). est cuius nihil nec abundat nec deest. Abundat cuius pars necessaria non est. Deficit, cuius pars necessarium aliquod non est. Supervacuum est pars inutilis. Nimium est magnitudo damnosa. Parum est parvitas damnosa vel saltem: Nimium est magnitudo mala seu fugienda. Parum est parvitas mala seu fugienda: Parum enim est, etiam inefficax, etsi non damnosum. Justa est magnitudo appetenda aut conservanda. Multum est numerus magnus. Paucum parvus. Plenum est cui nihil addi potest. Copia est potestas eligendi. Taedium est molestia ex identitate seu diuturnitate cogitationum. Satietas est taedium ex voluptate. Parcus est qui parcit opibus suis. Parcere est nolle deteriorare cum faciendi ratio est. 51). 3. Sufficiens est necessariae magnitudinis. Paupertas est defectus commodorum non necessariorum ad animi tranquillitatem. Egestas est defectus externorum necessariorum ad animi tranquillitatem. 52). 4. Excellens est extraordinariae bonitatis. 53). 5. Aequalitas est identitas quantitatis. Majus est cuius pars alteri toti aequalis est, quod appellatur minus. 54). 6. Aequivalentia est aequalitas efficaciae. Melius est cuius bonitas major. Deterius cuius malitas major. 55). 7. Augmentatio est magnitudinis causatio. Diminutio parvitatis. Progressus est augmentatio viae. Incrementum est augmentatio molis. Extenuatio est opinionis de magnitudine deminutio falsa. 56). 8. Intensio est quantitas qualitatis. (vide tamen supra 48). Remissio est parvitas qualitatis. 57). 9. Emendatio est deminutio malitatis. Depravatio augmentatio. Reparatio est augmentatio perfectionis aequalis deminutioni priori. Reformatio est mutatio cum praetextu emendandi. Correctio est emendatio facti mali. Restauratio (vid sup. 9) est reparatio per simile. Impurum est depravatum mixtura. Corruptio est substantiae depravatio, seu mutatio substantiae in deteriorem. II. Transscendentales mixtae Relationes concernentes quantitatem continuam 58). 1. Longitudo est quantitas lineae. Brevitas est parvitas lineae. Compendiosum est parvum aequivalens magno. Linea est via puncti. 2. Latitudo est quantitas superficiei. Strictum est cuius superficies parva est. Superficies est via lineae in transversum motae. Solidum seu corpus superficiei. In Transversum, id est ut pars non ingrediatur locum partis. Vox transversum non debet adjici puncto, quia nullae puncti partes. Corpus non potest moveri in transversum omnino. Unde nulla datur dimensio quarta. 6). 3. Profundum est cuius corpus magnum est. Rectius Longitudo est lineae a dextro ad sinistrum magnitudo, Brevitas ejusdem parvitas, Latitudo lineae 4. ab anteriore ad posterius, Strictum itidem, profunditas a summo ad imum, altitudo ab imo ad summum. 5. Crassities est amplitudo plena. Quanquam possit amplitudo definiri quantitas longitudinis latitudinis et profunditatis, et vastitas amplitudo valde magna Longitudo hic erit: lineae maximae, profunditas minimae[,] latitudo mediae restitutis definitionibus de quibus supra 5). An potius longitudo coincidere potest profunditati, ut in scrinio erecto. Erit ergo longitudo semper maxima linearum, in casu aequalitatis ducta a dextro ad sinistrum. Latitudo maxima caeterarum in casu paritatis parallela dextro ad sinistrum, quando longitudo hic non est; alioquin erit antrorsum. Crassities erit quod reliquum est. Profunditas vel altitudo semper a capite ad pedes vel contra.