Series VI Band 2 · No. 56.
Totos libros explicare una figura
Totos libros explicare una figura, et ut omnes autores eadem utantur Magno levamento res mathematicas discentium docentiumque figuris iisdem uterentur omnes. Exempli causa tota doctrina optica posset explicari una figura grandi. Et ut confusio vitaretur, quae eodem tempore consideranda sunt, possent notari colore eodem et quia idem diverso tempore cum variis conferendum est, possent induci ei colores varii se comitantes. Ita quicunque aliquid de re optica commentabitur, iisdem et figuris et numeris utetur, quibus et alii omnes, et alias ipse. Compendio sumtuum incidendis figuris novis, laboris in delineandis, universalitate intellectuum (uti apud Analyticos idem omnibus z vel y ut quaesitum x) harmonia librorum, minore fatigatione imaginationis huc illuc versandae, magna etiam commoditate ad detegenda nova et non considerata, tum omnia simul sunt in conspectu, conferique inter se, et detegi hiatus possunt. His figuris lineisque ut urbibus in chartis geographicis ascribi nomina debent, theoremata non pauca possunt. Incredibile hoc levamentum est molestis illis versationibus foliorum et inquisitionibus, et huc illuc respectationibus carere posse, Rationemque et sensum uno velut momento quasi oculis in rem praesentem ductis expedire. Apparebit quid inventum quousque sciendo profecti simus, patebit omnibus campus adjungendi. Abbreviaturae quoque seu Brachigraphiae faciles possunt adhiberi. Lineae sint ductae iisdem manentibus coloribus duplicitate aut triplicitate seu crassitie, ut fluvii in geographia, modo flexus, punctis adjunctis, seratura, ita carere poterimus illuminatione molesta. Et veteribus notis omnibus facile est adjungere novam, (suppetente quippe spatio, adjectum novi generis priorem comitante serratura, aut variato tantum serraturae angulo, aut appositis quibusdam hamis, punctis etc.) Tota Geometria potest contineri una grandi figura, una cum demonstratione omnium theorematum brachygraphica in margine. Omnes introspicient uno momento in fundum demonstrationum, et rationes rationum ad primas usque. Stereometria potest exhiberi vel pluribus figuris, vel ea ratione, qua Rumelinus usus est in corpore humano. Quanquam pro stereometricis moduli solidi sint vendendi cum libris, similiter in mechanicis quoad eius fieri potest. Adde Speneri meditationes de emendandis chartis geographicis adhibitis pluribus characteribus. Adde quae alibi commentatus sum de tota quadam materia juridica una historia seu facto comprehendenda, ut Italus quidam in Criminibus Judiciisque Ecclesiasticis fecit; Ayrerus quoque in processu Belialis contra Jesum adumbravit.