Series VI Band 2 · No. 53.

De Ratione perficiendi et emendandi Encyclopaediam Alstedii

Latin

Cogitata quaedam de Ratione perficiendi et emendandi Encyclopaediam Alstedii. Operae pretium esset, Encyclopaediam Alstedii perfici et emendari. Defuit viro optimo non labor, non judicium, sed materia, sed nostri temporis felicitas. Ego vero ad ejusmodi Encyclopaediam constituendam haec nobis comportanda puto. Quicquid sciri dignum est, distinguo in Theoremata seu rationes, et observationes seu historiam rerum, historiam locorum et temporum. Encyclopaediae igitur necessaria sunt primo elementa verae philosophiae accurate demonstrata. Huc inserendus Thomas Hobbes de Corpore et de Cive integer, passim tamen emendatus. Inserenda huc Elementa Euclidis, et quae iis addita ab eo tempore inventa, similiter demonstrata. Pro vera Theologia addenda nostra Elementa philosophica de mente, pro vera Jurisprudentia nostrae demonstrationes juris naturalis, pro vera Politica nostrae demonstrationes tum de utili in genere, tum de optima civitate possibili. Interea pro philosophia de mente adhibenda Excerpta quaedam ex Cartesio et Digbaeo et Bonarte, et Logica (nam et illa est pars philosophiae de mente) Jungii cum excerptis ex Claubergiana et Arnaldiana, et mea arte combinatoria. Pro vera Physica supplendo Hobbio addenda Galilaeana et Hugeniana de motu, et mea etiam nonnulla, imo et Aristotelica et Digbaeana quaedam, quae in meris ratiocinationibus non experimentis consistunt. Nunc ad Historiam rerum seu Observationes. Observationes itidem sunt de mente, de corpore, de homine; observationes de mente sunt vel de nostra, vel de aliena. Ad nostram pertinet doctrina characteristica de moribus et affectibus eorumque variis causis, gradibus, effectis, mutationibus; tum doctrina de observationibus mentalibus ipsarum cogitationum, quibus rebus sentiamus juvari memoriam judiciumque, quibus ingenium, multaque alia id genus reflexionibus in nos ipsos factis annotanda. Tum doctrina de somniis, ecstasibus, operationibus Lunaticorum, ebriorum etc. Et omnino illud diligenter attendendum est, curnam homines semper cogitent, nec ullo momento cesset anima, neque in sopore, neque in Apoplexia, neque in ipsis viciniis mortis, cum tamen is cui subito succurritur, ad se redit, et de extremis renunciat. Poro de mente aliena observationes institui possunt, si omnia observentur, quae in mundo etiam sine cooperatione hominum rationabiliter fiunt. Huc regimen mundi ejusque forma, usus partium tum mundi, tum corporis humani. Sed haec pars veluti fastigium operis universi imponenda est, quia pendet ex historia caeterorum omnium cognita. Ergo huc tantum rcferenda est Historia omnium miraculorum, q.ae in mundo praeter naturae cursum contigere, et ex iis institutae observationes. Hic neque sagarum narrationes negligendae, quaecunque solidae sunt. Historia physica consistit in physica speciali, nucleo Aldrovandi, Gesneri, Bauhini, additamentis ad eos, tum mathematica mixta, quia nimirum et specierum et qualitatum historia habenda est. Huc igitur Schotti totus cursus mathematicus, demtis pure arithmeticis et geometricis, referri debet. Huc omnium fere artium mechanicarum recondita. Historia temporum est universalis, illa prorsus necessaria nostro scopo. Hic jungendi Calvisius, Petavius, Alstedius, Labbaeus: particularis vero accurata nostrorum temporum, cum absolutissimo Indice ad exempla cuilibet statim casui similia reperienda. Historia locorum est geographia tum vetus tum recens. Nunc tandem sequitur fastigium operis de admirabili regimine mundi et incredibili sapientia directoris Dei, seu de finibus rerum, Theoremata de Ente, de mente, de spatio, de motu, de bono. Observationes de motu, de qualitatibus, de mirabilibus, miraculis, de speciebus. Historia temporum omnium et maxime nostri (universalis et hodierna), locorum omnium et maxime nostri. De Regimine mundi seu Deo collectiones. Historia conjecturalis, problemata de agendo. Partes Encyclopaediae. Theoremata, Historiae, Observationes, Hypotheses, Problemata. Theoremata sunt Propositiones universales, sumtae ex ratione tantum. Historiae sunt propositiones singulares contingentes, sumtae a sensu composito seu inductione. Hypotheses sunt propositiones sive universales sive singulares theoreticae, sumtae ex sensu et ratione. Problemata sunt propositiones sive universales sive singulares practicae, sumtae itidem ex sensu et ratione. Illud in arbitrio est, miscere sibi invicem an separatim ponere praestet; et quidem si scientialis ordo prorsus severe teneri debet, separari decet, si consuetudo, jungi. Sed optimum est parallela quadam forma proponere, quae separat simul et jungit. His accedat coronis, Index seu Lexicon vocabulorum prorsus accuratum, quo et vocabulorum confinitates explicantur, ut, quod in hoc non invenies, in cognato petere admonearis. Haec demum distributio mihi satisfacit. Theorema est: si quid semel cogitat, perpetuo cogitabit. Historia: Titius cum jaceret in apoplexia vel sopore, expertus est, semper sibi cogitationes, confusas tamen, obversatas. Observatio: multa somnia divinatoria sunt. Hypothesis, seu collectio ex his experimentis: mens nostra cum a corporis functionibus cessat, a superiore quadam mente patitur. Problema, seu propositio practica, mentem nostram superiorem habere amicam. Necessaria propositio est quae non potest non esse. Contingens est, quam non implicat non esse. Universalis propositio est, quae non tantum certo loco et tempore vera est. Singularis, cujus veritas est certo loco et tempore existere, extitisse vel extituram. Theoretica est, quae non continet quid sit bonum cogitanti, sive absolute seu quid sit justum, sive hypothetice quid sit utile. Nunc demum in partiendo satisfacio. Sunt autem et theoremata, et historiae et observationes, et hypotheses, et problemata, de Ente, Mente, Spatio, Motu. In Jurisprudentia theoremata jurisprudentia naturali; Historiae, legibus et consuetudinibus particularibus; observationes, factis inde per inductionem et collationem propositionibus universalibus; Hypotheses, decidendis casibus controversis; problemata, cautelis continentur. Medici theoremata petunt ex physicis et mathematicis. Historiae sunt eorum consilia, praxes, casus. Observationes sunt in eorum physiologia et pathologia. Hypotheses sunt in semeiotica. Problemata in diaetetica et methodo medendi seu therapeutica.