Series VI Band 2 · No. 51.

Vitia Disputationis Confusaneae

Latin

Vitia Disputationis Confusaneae: (1.) Confusanea Disputatio est in qua forma ratiocinandi non servatur. Et in ea vel conclusio facienda non est, vel facienda est. (2.) Si conclusio facienda non est, inutilis est disputatio, nec nisi oblectamentum tendit; sin conclusio facienda est tunc aut numeranda aut ponderanda vota sunt. Et disputare licet, vel non licet. (3.) Si numeranda sunt vota tunc aut omnes informati sunt, aut non sunt. Si omnes informati sunt, et numeranda sunta vota, et disputare non licet, tunc frustra afferuntur rationes a votante. Neque enim spes est facile alium rationibus suis a concepta sententia abducturum; suffecerit ergo sententiam simpliciter unumquemque rogari. Et ab eo responderi sine ulla licet ratione. Cum frustra sit ratiocinari. (4.) Sin omnes informati non sunt, sed quidam tantum, qui caeteros informare debent, et numeranda sunt vota, et disputare non licet: Tunc difficillime caeteri non informati judicare possunt utrique ex informatis si dissentiunt, aut si consentiunt, utrum omnino eorum sententia sit vera si quidem oretenus res determinanda est e vestigio. (5.) Nam si determinatio tempus fert, tunc licet caeteros annotare in charta quae audiunt (ideo enim eis charta proponitur) et expendere deinde per otium quanquam sic quoque forte omissuri sunt et oretenus dicentes pleraque in proponendo, et audientes pleraque et forte optima in excipiendo. Sin in scriptis res proponenda, tunc res solet lente admodum et tarde ob molestiam legendi, explicari. (6.) Caeteri jam informandi si consentiunt post informationem res manifesta est, sin dissentiunt[,] res redit in eum statum quo omnes informati, aut si nova afferunt, habendi ipsi pro informatis, caeteri pro informandis, et ita secundum priora. (7.) Si numeranda sunt vota, et disputare licet, tunc aut director adest, qui directorio suo utitur, aut non adest. Si director non adest tunc inutilis est omnis disputatio[,] si quidem numeranda non ponderanda sunt vota, neque enim quisquam facile in publica ejusmodi collatione nisi accedant secretae rationes aut singularia insueta artificia, ab opinione sua ad opinionem alterius transit, praesertim in juridicis, atque plerumque nihil refert magnopere disputantium an et quomodo sequatur conclusio, quod secus plerumque est in deliberationibus politicis, ubi proprium interesse necessitat saepe ad deserendam opinionem suam et mittendam pertinaciam. Praetera si director abest, tunc aut replicare et disputare licet in infinitum aut alteri statim ab initio dicere licet: dixi sententiam meam, dic tu tuam, non est cur disputemus, nisi forte ut alios informet, replicat, ne illi ab altero occupentur. (8.) Si igitur huius rei causa replicatur tunc vel replicatur interuptis verbis vel continuis quasi perorationibus. Si replicatur interruptis verbis, seu interpellare alterum licet tunc haec mala sequuntur 1) quod non licet pertexcre telam rationis suae, 2) quod obliviscimur aliarum rationum dum de hac altercamus, 3) quod etsi velimus subnectere et caeteras, taedium disputationis primae facile adimit reliquis audiendi caeteras voluptatem, et per consequens attentionem, 4) auditores in illa inordinata reciprocatione omnium hinc inde tandem obliviscuntur, aut confunduntur; et ita cessat fructus tum convincendi adversarium, cui ab uno ad aliud transsilire, eludereque ratiocinantem, et rem in infinitum protrahere licet; tum persuadendi caeteros, confusos aut taedio affectos. (9.) Sin disputatur continuis perorationibus tunc cessat quidem unum malum, licet enim hic cuilibet suam telam pertexere. Subit vero alterum, quod rationes rationibus non opponuntur, vir viro non occuritur, pes pedi non conseritur. Licet enim cuilibet transire optima adversarii, affere denuo centies refutata, ut taceam et ipsum et auditores mutuo allatorum oblivisci, et abire etiam replicationes in infinitum. (10.) Species disputationis continuis perorationibus factae est quae in scriptis fit, sed habet commodum prae aliis, quod oblivio dictorum irrepere non potest, sed omnia regulari possunt. Sed contra succedit taedium legentium in ista longitudine, quia necessario omnia in scriptis longiora et ita tandem etiam oblivio ut ex innumeris exemplis eorum patet qui libris editis invicem decertarunt. Accedit hoc malum, quod in scriptis uberior est potestas prolixitatis et aliena afferendi quam viva voce, quia in sermone vivo judicium audientium vereri debes, antequam te absolvisti, quod non est in scriptis, quia litera non erubescit. (11.) Si quis director adest, id est in cujus potestate est quaestiones formare ut lubet et disputationem interrumpere et finire ubi lubet (etiamsi autoritatem alios movendi non habeat, de hac enim nolo hic loqui) tunc posito quod is director sit prudens et bonus, res exitum reperire possunt. Director enim vel ab initio format quaestiones praeliminares, vel eas format ex disceptationibus partium. Et quotiescunque nova affertur ratio, suspendit numerationem majorum et de illa ratione quaerit. Et omnino cavere potest ne ulla ratio sine refutatione relinquatur, quia de rationibus rationum quasi novis quaestionibus emergentibus semper quaestiones formare, et impedire potest, ne quid sicco pede praetereatur. Si quis igitur detur director bonus et sagax, tunc spes est pleraque recte confici posse. Sed directores plerumque sunt parum sagaces et periti; interdum vero sagaces sed mali, et utuntur arte illa formandi quaestiones vel praeliminares vel emergentes, tantum in rebus sibi utilibus, vel in quas privato quodam affectu feruntur. Et ita justitia ab eorum voluntate pendet, quod miserum est admodum. (12.) Et est omnino his modis omnibus commune, quod casu tantum pervenitur ad decisionem eamque tam saepe justam quam injustam. Nam plerumque rationes aut ultimae aut primae aut peculiari quadam circumstantia prolatae solent potissimum animis infixae manere, et a directore aliisve aripi; et si taedium obrepit longae disputationis aeque saepe minuta quam solida ratio fit decisiva. In bonitate autem et prudentia directoris solum confidere a justitiae pariter et politicae rationibus alienum est. (13.) Denique omnino injustum est numerari vota praesertim officialium. Tolerabilior est numeratio haec quando Assessores sunt Interessentes et de ipsorum corio luditur, ut in societatibus. At hic principis aut boni publici res agitur. Cur enim teneatur se princeps, aut director nomine principis conformare majoribus; quasi et princeps aliquis ex Assessoribus esset, si diis placet. (14.) Ponderanda igitur sunt vota, sed ita res abibit in disputationes sine fine. Ita sane, si res nullis regulis includatur. At potest res regulis ita firmis solidisque includi ut aeque celeriter quam alias, et solide tuteque sine periculo errandi ex omnibus dubiis emergere liceat, et nihil possit omitti, et nihil possit bis dici, et nulla ratio sine responsione, et nulla responsio si patitur sine replicatione praetermittatur, et a nulla re nisi confecta ad aliam transsiliatur, et nihil sine probatione dicatur. et nihil nisi formaliter concludatur.