Zweiter Entwurf
Sommer 1669-Frรผhjahr 1670 (?)
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
Demonstrari facile potest, nullum corpus quod sentitur quiescere. Nam ut taceam omnia esse gravia vel levia, talia autem tendentiam habere, tendentiam autem esse subtilem motum; ut hoc taceam, in promtu est absoluta demonstratio: Omne corpus quod sentitur, agit in sentiens. Omnis actio corporis est motus. Ergo omne corpus quod sentitur movetur. Veniunt in mentem aliqua, quae non satis recte videntur ame posita. Nimirum, causam quietis intelligi non posse. Nunc enim si ex concursu corporum fiat unum corpus, manifestum est, id supposita concurrentium aequivelocitate quieturum. Jam igitur distinguendum est: Si duo corpora concurrunt non hedris sed angulis, id est sive in puncto sive in linea, non fiet unum ex ambobus, sed sive dissilient a se invicem, sive servata priori figura alterum impellet alterum. Sin concurrent hedris, qua late concurrunt, unientur, at quae sunt extra parallelismum dissilient, et ita si latitudo non correspondet, corpus dissiliet in partes. Ratio est, quia si ea uniuntur, quae in puncto concurrunt, necesse est divisionem fieri usque ad puncta. Et si in linea concurrunt, necesse est divisionem partium fieri usque ad lineas, talis autem divisio ad indivisibilia usque est realiter impossibilis.
Ex hoc jam sequitur, si duo corpora cuncurrunt superficie aequivelociter, et minima est latitudo corporis in hedra concursus, oriri ex partibus utriusque vel omnibus (si aequilatum est), vel quibusdam (si disquilatum est), corpus aliquod cylindroeides, cujus utraque basis est similis superficiei hedrae concursus minimae. Talia theoremata innumera fabricari possunt.
Ex hoc porro sequitur corpus curvilineum simpliciter a nullo alio diffindi, nec cum alio uniri posse, nisi quod concurrat superficie non solum similiter sed et aequaliter curvilinea, id est, ut sit portio aequalis sphaerae, aut aequalis solidi elliptici.
Item sequitur omnem concursum obliquum esse reflexivum. Sed non omnem reflexivum esse obliquum. Omnia quae oblique concurrunt in puncto aut linea concurrunt; sed non omnia quae in puncto aut linea concurrunt oblique concurrunt.
Gassendus moribundus adhuc, vidit librum Hobbesii de Corpore, eum osculatus, etiamsi legere non posset, si autorem novi, inquit, totus non nisi medulla est. Hoc fide Mauritii refero.
Tria sunt, ob quae sensualibus experimentis fidi non potest: 1.) quia nullum corpus quod sentitur quiescit, 2.) quia incertum est an corpus quod sentitur, proprie sit corpus an corpora, 3.) quia incertum est an corpus quod sentitur sit discontiguum an contiguum, 4.) quia incertum est an corpora se contingentia, contingant superficiebus, an vero tantum lineis et punctis. Quibus suppositis vel ignoratis, impossibile est prima motus principia sensu constabilire. Quia multum refert an corpus quiescat, an sit corpora multa, an sit discontiguum, an puncto vel linea vel superficie aliud contingat, quod tamen sensu explorari non potest. Cum igitur sensus in necessariis facti circumstantiis explorandis sit imperfectus, de eo quod ut sic dicam, juris vel rationis est, seu in proposito casu de motu ex facto seu circumstantiis praesentibus consequente, judicare non potest.
NB. Motus ad sensum recti sunt portiones magni circuli circa tellurem.