Series VI Band 2 · No. 49
Zum Traité de physique von Jacques Rohault
Sustentaculum nubium, etsi graves factae sint[,] latitudo. Etiam saxum latum et semper horizonti parallelum difficilius descendet in aëre quam horizonti perpendiculare. Conatur enim si liberum sit convertere sese in eum statum quo sit perpendiculare, uti contra lignum aquae innatans in statum parallelum. Imminuitur ergo gravitas, quia difficilius aqua finditur, et potest latitudo esse evecta ut saxum. Praesertim si paulum aëri inter ipsum et aquam interceptum sit, ut si sit paulum concavum omnino supernatet Idem in aëre de nubibus. Ut magnes ita et grave habet quandam directionem seu vertici tatem, tum ad perpendicularem, tum a perpendiculari. An aër necessarius sit imbuendo igni an replendo loco fumi abeuntis, ita disci potes experimento. Cave ne fumus exeat, at auctus extinguet ignem, fac ergo absorberi in locun unde aër sit exhaustus. Si ignis ideo tantum traheret, ut fumi locus suppleretur[,] noi augeretur ignis proportione aucti foraminis. Rohault. p. 1. cap. 9. Phys. de possibili dilatatione auri. Adde ei Tincturam aqua per Cochinelium Boylii de coloribus 5 lignes 1/7 divisae in 65159) partes aequales Boylii tinctura 125000 vicibus latius extensa. Massae aequales et ut 19 ad 1 pondere Nota circulationem motuum ubique esse ut in mentem venit ex Rohault. p. 1. c. 12 Qualis est magnetica de qua ille lib. 3. cap. 8. de magnete. Mihi videtur ignis fere agere et trahere ut magnes. Nota: potest dici Lacrymam instar ignis circumsilire. In privilegio regio praeter morem laudes continentur: nostre cher et bien aimé Jacques Rohault s'estant toute sa vie appliqué à l'estude de la philosophie et des mathematiques a composé plusieurs traitez, entre autres un traité de Physique ou de la science naturelle;et celuy de Cosmographie veus par le S de Meseray nostre Cons et Historiographe; les 15 livres de Elemens d'Euclide, l'Arithmetique practique, la resolution des Triangles rectilignes et spheriques, la geometrie practique,r les fortifications les mechaniques et la perspectiver à ces causes voulant donner au dit Sieur Rohault des marques de l'estime particuliere que nous faisons de sa personne pour l'exciter à continuer ses recherches Rohault. Phys. part. 1. cap. 12. machinam invenit qua per experientiam ostendi potest totum descensurum esse argentum vivum, si contra nullus aër crassus ponderare Quod tamen prima fronte videri queat non posse effici quam extra aërem nostrum. Hoc destruit funiculum. cap. 14. n. 9. eandem determinationem motuum ex pluribus compositam esse quia eadem recta diversorum rectangulorum diagonalis esse potest, sed putat non necessarium considerare omnes, ego contra. Rohault. p. 1. Phys. cap. 24. philosophatur non ineleganter de sapore insipido, acido, dulci, amaro. Insipidum figurarum esse quae non vellicant ut rotundarum, acidas pungere, dulces titillare seu subtilius pungere, amaras esse nimis dulces, ac proinde molestas. Rohault. Phys. lib. 1. cap. 31. n. 2). putat nervorum duorum opticorum filamenta esse aequalia tandemque duo quaelibet filamenta sibi correspondentia uniri non ineleganter. ( Videndum an hoc conciliabile cum experimento Boylii cui oculus alter impressam solis imaginem depravatam habuit, alter non habuit. ) cap. ult. explicat observationem radiorum imaginariorum e lucidis exeuntium si oculo contracto videntur, de quibus non memini tractatum esse. Addere potuisset eos qui oculo elevato videntur. part. 2. cap. 27. Astrologia judiciaria orta est quod Sapientes Aegyptii notassent dies diversitate siderum quae immediate post occasum solis surgunt, et populum eodem tempore de tempestate statu aëris regulis agriculturae monuissent. Factum est, ut signum habitum sit pro causa. n. 16. Cancri seu Gammari nec vacui nec pleni sunt pro lunae ratione, idem de ostreis. part. 3. c. 2. n. 5. 6. 7. descriptio fontis artificialis portabilis ope aëris compressi, instar sclopeti ventanei, sed ut rei minime rarae. cap. 4. eleganter satis explicat naturam salis foliolis quibusdam aut saltem aciculis volitantibus et se componentibus. Crepitationem salis esse ab aqua inclusa. Cap. 8. eleganter admodum tractat de magnete, et experimentis a Cartesio non tactis applicat. Praeter modum dandi baculis chalybeis vim magneticam in momento, illustrat eleganter etiam circulationes suas materiae hinc exeuntis hinc redeuntis visibili limaturae feri dispositione super chartam cui suppositus magnes, et ostendit variationes, si lapidi cuidam non insint nisi quaedam venae magneticae. ( Unde haberi potest modus probandi interiorem magnetis constitutionem. ) Rohaultius experimentum fecit: baculi ferrei in aqua situ ad horizontem perpendiculari extincti, inde enim magnetismus ferro. Cum diuturnus situs talis eundem magnetismum ferro tribuat. Ait Hobbes de corpore etiam ferum si diu in plano meridiani quieverit, etiam dimotum ad id reversurum. Tentandum ergo an ferrum acquirat vim magneticam, si extinguatur in situ meridianae lineae congruente. Et an utroque casu tum Rohaultiano tum nostro absit declinatio; et perveniri possit ad Meridianum universalem commodius quam tentamento Grandamici. Omnia corpora contigua sunt continua. Demonstrabitur a me quia omne corpus movetur, et quicquid movetur conatur in omnes plagas. Omne corpus moveri demonstro, quia datur vacuum. Vacuum habet magnitudinem figuram. Corpori ergo aliud quiddam tribuendum est. Nihil aliud autem ei tribui potest, quam magnitudinis et figurae seu spatii mutatio, id est motus. Dari vacuum ostendo quia alioquin non dabuntur motus eccentrici. Dari motus Eccentricos constat, alioquin nulla esset varietas in Mundo. Ratio quam Cartesius affert cur radii in corporibus durioribus refringantur ad perpendicularem non satisfacit. Vera haec est, quod corpus in quo plus aetheris magis luminis detorsioni resistit, turbaretur enim. Magis ergo turbari potest in quo aetheris minus, et unde aether motus sui detorsionem majore consequentia sentit. Solem magis per motum agere quam lumen intelligas, quia sole maculis obducto aut eclipsato nulla notabilis mutatio in Mundo. Rohault methodum hanc tenet, ut enumeratis experimentis principalibus, ex his hypothesin, et ex hypothesi caetera deducat. Ut apparet in Magnete differentia inter methodum eius et Cartesianam.