Series VI Band 2 · No. 47.
De actionibus ope aëris exercitis
Mechanice combinatione Recipientis Magdeburgici, et sclopeti ventanei, ostendi potest. Nam ex corporibus quae capere et tractare possumus nullum est aëre subtilius, et ex Actionibus Vehementibus a gravitate non pendentibus nulla sit tum efficacior, tum nobis manifestior iis quae aëris ope excercentur. Quoniam hanc solam sumtis principiis suis iisque primis simplicibus et immediatis, id est ipso aëre sine ullo alio addito ubilibet et quandolibet producere, administrationem eius observare, et omnia eius phaenomena clare distincteque explicare possumus, quod neque in pulvere pyrio, neque in chorda aut arcu tensis perinde praestari potest, ubi effectum quidem sentimus, sed modum atque administrationem non sentimus, et conjecturis variis uti cogimur; neque etiam in potestate nostra est materiam quandam simplicem sumere, unde quovis loco et tempore parare possimus chordas tensas aut arcus tensos, aut pulverem pyrium vel communem vel minus vulgarem passim a chymicis variis modis confectum, sed praeparatis a natura materiis, iisque variis nec dum ad communem aliquam causam reductis utendum est. Unde qui phaenomena naturae similitudine pulveris pyrii aut arcus chordaeque tensae explicat ut solent passim viri docti (ita enim arcu tenso chordave utuntur saepe Hobbius et Honoratus Fabri et pulvere pyrio aliisve reactionibus vulgaribus sensibilioribus quales sunt acidorum et alcalizatorum ad explicandas a se suppositas insensibiles, Sylvius, Willisius, Tachenius, Graefius), is nondum ad mechanicam claritatem ea reduxisse censendus est. Cum praesertim difficilior hic sit similitudinis applicatio, neque enim facile apparet quomodo in rerum natura ubique productae intelligi possint chordae tensae aut subtiles pulveres pyrii sive salia lixivia liquoresque acidi. Contra assumto aëre, qui per omnia diffusus est, et manifeste in corpora omnia agit, facile intelligi potest, sola similitudine vitri, simplicissimi artificialium, in fornace fluentis, quomodo Tellus nostra ab aetheris motu a sole inprimis seu luce caloreque coelesti, orto cui propria circulatione obnititur in innumera bullarum aut aliorum vasorum subtilium genera, subtilitate laterum, figura, et capacitate variantia, et aërem variis copiae gradibus intercipientia, et aetherem proportione excludentia aut contra aëre magis destituta, atque aethere repletiora, quadam fusione conflata; distincta dissipataque esse, intelligi possit, imo forsan necessario debeat. Idque tanto magis, quoniam ipsa illa vis chordarum tensarum, aut liquorum pulverumque reagentium aëris exhausti et compressi ope explicari potest; contra vis aëris exhausti et compressi ex chordis tensis aut pulvere pyrio, vel acido et alcali tam commode explicari profecto non potest. Cur enim res subtiles et simplices, per crassas et compositas fieri dicamus? Contra si cogitemus in hac tam varia telluris partium fusione innumera vasa tenuia in longum ducta seu filamenta qualia etiam in operationibus vitrariis flexilia utique et elastica, et in duros nec rumpendos facile nodos subtiliter conglomerabilia producuntur, necessario oriri debuisse, facile cogitabimus ea filamenta tensa mox dimissa resilire debere, ob aërem inclusum distensione rarefactum, ac proinde aetherem nimia copia intrantem, atque inde quicquid in natura corporum velut netile est ac tenax, derivari posse. Si cogitemus etiam pulverum ac liquorum reagentium alia sorbere, alia exonerare sese, facile concedemus illa exhausta haec compressa esse, ac proinde per aërem subtilem exhaustum et compressum explicari posse imo fortasse debere. Adeo ut ausim dicere, quaecunque per aërem exhaustum et compressum explicantur ea ad mechanicam claritatem reducta, ac proinde tam distincte ac lucide exposita esse, ac si instar automati rotis trochleisque adhibitis solo gravitatis nisu fieri intelligerentur. Recte objicit Willisius Philosophiae Corpusculari, quam Gassendus et Cartesius partim resuscitarunt partim immutarunt, uti eam principiis valde adhuc a sensibilibus Elementis (id est corporibus simplicioribus et universalioribus quam sunt data) remotis, nec nisi immani saltu ab ea ad qualitates sensibiles explicandas transmitti; ac proinde exiguum hactenus usum ad vitam, nisi ut opiniones alias notionales exploderet, inde dimanasse. Nunc vero ausim sperare repertam esse a me rationem connectendi Philosophiam Mechanicam, quae omnia revocat ad magnitudinem figuram et motum; et Chymicam, quae omnia revocat ad reactiones quasdam et solutiones seu antipathias aut sympathias; postquam ostendi ipso aetheris ac telluris motu variae magnitudinis et figurae vasa conflata fuisse, quae ob liquidorum contentorum motum circumjacentium liquidorum motibus non congruentem cum primum aperiantur restituant sese ipso publico aetheris moti nisu in homogeneitatem, quoad res patitur vel attrahendo vel expellendo aliquid, maxime vero si aperiantur alio heterogeneo fluxum occludentem turbante ipsis injecto; quo casu alterum aut ex altero defectum supplet, aut in alterum excessum deplet.