LatinHypothesis de Systemate Mundi
Pro demonstrato suppono: mundum non esse plenum, nam si plenus est, nulla
est actio corporis in corpus, nulla centra motuum diversa, omnia aut aeque solida, aut
aeque fluida.
Suppono 2do demonstratum: hanc Mundi faciem nec fuisse ab aeterno, nec semper
duraturam.
[[3]]. tentandum est omnes motus derivare ab uno.
[[4]]. tentandum est omnes motus quantum fieri potest reddere uniformes.
[[5]]. tentandum est rationem reddere distantiae motusque Planetarum.
[[6]]. tentandum est rationem reddere mutationum in mundo.
[[7]]. Supponamus totum Mundi spatium plenum esse globis, sese tangentibus non nisi
in puncto, ac proinde interstitia intercepta esse vacua. Omnia autem corpora integra id
est vacuo intersito carentia esse uniformia, id est globosa.
[[8]]. Haec Hypothesis fortasse necessaria est ad motuum propagationem.
[[0]]. Corpora sunt aut integra aut mutila. Integra quibus nullum est vacuum
intersitum. Mutila, quibus intersitum. Sola integra sunt Atoma.
10. Corpora sunt aut mundana id est aliquandiu durantia, aut momentanea.
[[11]]. Superficies Mundanorum sunt a centro aequidistantes, etsi non sint continuae,
ut si coronentur globis aequimagnis.
[[12]]. Corpora sunt aut naturaliter dissolubilia, aut insolubilia seu
atoma. Integra sunt atoma, mutila dissolubilia.
[[13]]. Tres ergo corporum gradus: atoma, mundana, momentanea.
[[14]]. Impossibile est corpus quiescens facere consistens, et alterius impulsum
indissolutum, nisi ab eo contingatur in puncto, motusque contingentis non sit extra centrum suum.
[[ ]]. Corpus integrum in superficie esse sufficit. Intus enim rursum ex infinitis globis
compositum esse, et novum in se sine fine mundum continere po.
[[16]]. Ex Hypothesinostratotus mundus Automatiinstarest, ex infinitis rotis centricis
sibi implicitis vel trochleis in puncto aut per se, aut per funem se tangentibus, compositi.
[[ ]]. Hoc posito primum omnium consequentium est: Si omnia globis quiescen
plena sint, et unum moveatur circa proprium centrum, circa proprium centrum
movebuntur omnes. Prorsus ut in Horologiis quae descripsi.
[[18]]. Supponendi tamen sunt contactus tales, ne sibi rursus obstent rotae, omniaque
vel una non satis recte disposita consistere cogantur.
[[10]]. Hinc sequitur omnium Globorum motus circa proprium centrum esse
aequiveloces, ut in rotis eccentricis magnitudinis quantumcunque diversae.
20. Et haec Hypothesis prima omnium earum quae comparuere[,] ex uno motu
simplici derivat multos eosque eccentricos: mechanica prorsus claritate.
[[21]]. Hinc sequitur cognitis duobus globis, quorum unius cognita sit magnitudo et
tempus revolutionis, alteriusque tempus revolutionis, non magnitudo; aut magnitudo
non tempus; ignoratum: tempus scilicet vel magnitudinem inveniri posse. Quia motus
sunt uniformes, ac proinde temporum ad magnitudines proportio in omnibus eadem.
[[22]]. Hinc sequitur porro: omnium corporum mundanorum motus probabiliter esse
uniformes tum circa proprium centrum, tum circa centrum orbis sui.
[[23]]. Quod enim ipsorum motum circa proprium centrum attinet, habeantur quantum
ad rem praesentem pro corpore solido. Quatenus scilicet nulla obsistentia turbatio
dissolutiove sequitur.
[[24]]. Et rursus totus ipsorum orbis.
[[25]]. Et effici his globorum contactibus poterit, ut phaenomenon corporum in aqua
circa centrum baculo mota fluctantium, in quo uniformes sunt circulationes, quantacunque
distantia, ad mundum transferatur.
[[26]]. Haec si vera sunt, vel saltem satis distincte explicari possunt, supputari poterit
distantia et magnitudo Planetarum.
[[27]]. Primum enim Terrae semidiameter est cognita ergo et semidiameter diurna,
simulque tempus quo absolvitur; cognitumpus quoque motus annui, ergo
supposita motuum uniformitate semi aunui ad semidiametr motus diurni,
erit ut tempus motus an<nui - ad> motus diurni. Idem <- > menstruo, ita semidiameter
orbis Lunae <-> semidiametrorum terrae solis 365 et ita porro. Sed haec opinor ab
experie<ntia - -> facile aliter disponi globuli, ut experimentis <- - ->.
[[28]]. Praedemonstrandae autem sunt quaedam propositiones de impressionibus
globorum contiguorum.
[[29]]. Ac primum demonstrabimus: duorum globorum contiguorum uno circa proprium
centrum moto, movetur et alter circa suum. Sunto duo globi quicunque contigui, ac
1 Am oberen Rande über § 28: Adde huc figuram catenae aureae Kircheri Magnetico
regno praemissae.
proinde eccentrici centris a, b, punctum contactus c, connectantur centra recta bca per
punctum contactus c transeunte, ducaturque tangens cd. Jam ponatur globus ace rotari
circa proprium centrum a, ita ut c tendat in e, ajo puncti c fore conatus tres rectilineos,
ex quibus resultet unus circularis: cd, ac, ca primus dat Motum, posteriores
aequidistantiam. Imo duobus conatibus ac, ca se mutuo destruentibus, solus cd praevalebit. Quid
ergo: debent eae esse conatuum trium proportiones, quae rectarum trium: sinus, tangentis,
secantis ac, ed, [ad]. At hae variant. Assumantur ergo maximus radius, tangens, secans,
manifestum est radium fore minimum, proximum tangentem, inde secantem. At si sumatur
minimus radius, tangens, secans: tangens erit minimus, radius proximus, maximus secans.
Sic enim erit ubi paulum a minimo progrediere. 2 Hac ergo gradatione assumta, ut tres
sint conatus: duo contrarii in una recta, tertius in perpendiculari ad illam rectam, et
contrarii sint inaequales, tertius omnium minimus, productum motum fore circularem.
Unde Corollarium notabile nascitur
concurrentibus tribus conatibus non
esse duos contrarios a se invicem
tollendos, et tertium a producto vel
productum a tertio. Nota recta ac
radius, arectaca secantedifferentiam
habet minorem qualibet data. Sed
nos absolvamus demonstrationem.
Cum punctum c globi ca conetur
recta acb conabitur in punctum c
globi bc vel potius recta ac conabitur
in rectam bc ergo sese penetrabunt
eorum extrema, eruntque in uno
loco, ac proinde puncto c globi bc
imprimentur conatus puncti e globi
ac. Punctum enim c globi bc tendet
in d, tendet in b denique quia idem
nunc supposita penetratione cum
puncto c globi ac tendet in a iisdem
diversitatum proportionibus in tribus conatibus. Hinc sequetur etiam punctum c globi bc
id est eius loco punctum f moveri motu circulari, et quidem ipsum b quoque, si nihil
aliud supponamus c atque ita globus bc non movebitur circa proprium centrum, sed quasi
affixus in c globo ac circa centrum a. Sed si alius globus motus adjiciatur gh tendens ab
h in i eodem tempore movebitur globus bch circa centrum proprium b.
30. Hinc sequitur duo minimum centra motuum mundanorum esse debere, ad
procurandos motus eccentricos innumerabiles ac proinde adhibitos a Creatore plures magnos
orbes, sed motus eorum debere esse uniformes.
[[31]]. Unaquaeque mens habet vim magni orbis seu motus independentis.
[[32]]. Nota si globus sit contiguus duobus globis sibi contiguis, sibi obstabunt omnes.
[[33]]. Omnium globorum contiguorum vertiginantium axes sunt sibi paralleli. Nota
motus circulares sunt vel gyratio, vel vertigo. Ille circa centrum alienum hic circa suum.
Rotatio est compositus motus ex vertigine et promotione.
[[34]]. Duorum globorum vertiginem sibi imprimentium puncta contigua nunquam
feruntur linea parallela.
[[35]]. Si globi contigui vertiginem sibi imprimentes sint sibi inclusi recta ex puncto
contactus ducta utrumque secans transit per puncta eodem tempore tendentia in eandem
plagam seu tendunt in eandem plagam, si idem sit annulus arcus a puncto contactus.
[[36]]. In eodem circulo Quadrantes vicini quicunque tendunt in eandem simul plagam
et latus. Oppositi in oppositum utrumque.
[[37]]. Diversorum circulorum eundem tangentium intra eundem quadrantem,
quadrantes vicini tendunt in plagam3 oppositam, oppositi in eandem. Hinc sequitur n. 32.
[[38]]. Diversorum circulorum extrorsum se tangentium quadrantes vicini ab uno latere
aequantur vicinis in iisdem circulis; vicini ab opposito latere aequantur iisdem in iisdem
circulis; oppositi in eodem latere aequantur oppositis in eodem circulo, oppositi in diverso
latere, vicinis in eodem circulo.
Hinc multiplicatis oppositionibus eadem NB.
[[ ]]. Hinc facile constitui poterunt signa quaedam sine molestia figurarum et
supputationum Analyseos instar solis combinationibus haec cognoscendi.
40. Si sibi obstent globi, eligentur Gyri ex globis compositi v. g. si motu globi ac non
possit gyrari globus kal potius gyrabitur tota corona klmno pqr circa centrum f. p autem
movebitur tardius quam k et s celerius, quia per n. 20. nullo, ut supponimus obstante[,]
affixa censebuntur, ergo si in s alium globum gyrumque circumagat, is celerius, si in f is
tardius movebitur, quam globus ac vel gyrus klmno. Hinc motus eccentricus difformis in
mundo.
[[41]]. Potest <ne -> hic gyrus esse Ellipticus aut ovalis? Potest si alii quidam conatus
accedant.
[[42]]. Cum <- -> gyri possint eligi, eligendi ratio determinanda est a propinquitate.
[[43]]. <- - - mo>tus in recta, motus in curva. Si spatium adesset et motus in recta.
[[ ]]. <- - ->ae proxima eligentis, non melius nisi his globulis gyrisque explicabilis.
[[ ]]. <- - -> quomodo natura semel impedimento cedens aliamque viam iniens
recolligat <- - -> redeatque ad genium priorem eo sublato, quia gyri isti non inchoantur
tan<- - - ->uantur conatuum compositione aliorsum nunc quoque tendentium, statim
ergo sub<lato - - -> aliorsum tendunt.
45[bis]. Posita aeternitate Mundi et mentium novarum generatione sublata, aut
etiam omnino sublatis mentibus particularibus, videtur futurum, ut aliquando omnia
redeant in statum priorem. Adde tamen Hobbes in problem<atis.> Sed positis mentibus
fieri potest, ut nunquam.
[[46]]. Problemata construi possunt efficiendi omnia quae in orbe contingunt,
impressionibus globorum.
[[47]]. Admissa Hypothesi nostra poterit explicari proportio spatii vacui ad plenum,
etsi Mundus infini<tus -> intelligeretur enim spatium plenum ad totum, ut sector
uxy <- - con>tentum sub radio <-> tangente wx <- - - -> triangulus <- - - ->
Tentandum an non hic quoque demonstrari possit solem perpetuo minui.
Statui potest in hac hypothesi cum Hobbio, solem moveri in circulo quodam proprio
circa centrum unive
Vere veteres Astra orbibus ferri. Neque enim aliter sol planetas movet, quam quod
totum eorum orbem seu ut Cartesius vocat vorticem, corripit. Idque demonstratur ex
Phoronomia mea, nam alioquin ictus lapidis, fulminis, imo hominis saltus dimoveret
loco globum, componerentur enim plures motus in alium novum: nec profecto ab omnibus
telluris lateribus poterunt ictus semper aequales esse. Ut nunc est in potestate mea plures
paucioresque infigere, quis credet a mea voluntate dirigi ictus in alio hemisphaerio;
nisi angelum advocemus aequilibrii custodem. Nihil ad rem pertinet, quod ictus sit debilior
motu terrae, nam componuntur tamen conatus. Erravi olim cum putarem nullas esse
conatuum compositiones, sed tertium elegi, unde credebam conatus sibi potius deduci,
quod nunc corrigo. Ictus lapidis in terram non potest dici terram non impellere, quasi
ab ipsa terra, nam ita non esset violentus, ut si descensio gravium esset apparens tantum.