Series VI Band 2 · No. 42.1.
De vi persuadendi. De somnio et vigilia
Vis persuadendi consistit tumin rationibus explicandis, tumin affectibus commovendis; sensu discernendi kriterion est, quod tum demum constat nos vigilare, cum recordamur qua ratione in locum statumque praesentem venerimus, videmusque rerum quae apparent inter se cum praecedentibus aptam connexionem, quam in somniis nec deprehendimus adesse, nec abesse miramur. Notandum est autem ipsum somniantem interdum quod somniet animadvertere, ac nihilominus somnum continuare. Ibi cogitandus est velut exiguo temporis intervallo evigilans, rursusque a sopore oppressus priorem speciem resumsisse. Sed et illud notandum, nonnullos homines semet excitare posse, mihique ipsi hoc perfamiliare esse, ut ingrata quadam specie oblata, recorder me somniare, tentemque oculos, ac digitis divellam ut lumen admittant. Illud etiam cogitandum est, unde fiant illi apparentes de lecto lapsus (quos plebs lapsui in peccatum ascribit), qui fere inter confinia somni et vigiliae contingere nonnunquam et nonnullis solent, quibus subito in ipso obdormitionis momento resuscitantur. Ego cum mihi aliquando una vice hoc contigisset, potui vix tota nocte mihi somnum persuadere. Nam cum primum eram in momento obdormiscendi, subito me recolligens et hoc ipsum sentiens, subsultavi. Nec illud praetereundum venerem in somnis spontaneam non aeque atterere corpus, quam quae vigilantibus forti agitatione exprimitur, moventibus sese intus sola forti imaginatione spiritibus sine membrorum attritu. Hoc et a medico firmatum audivi. Hobbius ait omnia in somnis ut praesentia apparere, hinc nec judicium, nec admiratio, sed solus specierum occursus, qualis rerum oculis vigilantis non clausis obversantium. At inquies certe judicium seu reflexionem ac praeteriti cogitationem, quam omne judicium continet, in somnis saepe habemus, nam et deliberamus et recordamur; sed respondeo, hoc non fieri a nobis nunc de novo super oblata specie, sed tum demum in somniis judicium aliquod adhiberi, cum ipsi speciei occurrenti judicium a priori cogitatione, nunc tota recurrente, quam tamen priorem esse nescimus[,] inest. Integrae enim sermocinationes, quae certe sine judicio non sunt, colloquia, disputationes, nobis occurrunt, non quod nunc de iis judicemus, sed quod judicium de iis factum cum speciebus recurrat. Unum est in somnis maxime admirabile, et cujus rationem credo reddere nemo potest, efformatio specierum hoc concursu spontaneo in momento facta, elegantior quam possimus vigilantes multa meditatione. Dormienti saepe occurrunt species aediumgrandiumnunquam visae, cum tamen mihi vigilanti futurum sit difficile, nec nisi multa meditatione praestandum vel minimae domunculae ideam mihi formare aliam quam sunt quas vidi. Utinam retinere potuissem, quas miras saepe orationes, libros, Epistolas, poëmata etiam sine omni dubitatione bona, sed nunquam lecta in somnis absque ulla conformatione, velut jam tum composita atque oculis objecta legi. Notum est illud: hac sunt in fossa Bedae Venerabilis ossa, quam somnium monacho poëtae, pro inepto presbyteri vocabulo substituit. Notabile est quod Colomesius in Opusculis narrat de Gaulmini somniantis carmine ad immortalitatem animae pertinente. Nec credo esse quenquam mortalium, qui mihi non sit fassurus sibi saepe somnianti occurrisse sponte velut in momento fabricatas species elegantes artificioseque fabrefactas, cantiones, carmina, libros, conciones, domos, hortos, prout sunt quibus quisque capitur, quaeque ipse vigilans non sine labore sic esset animo efformaturus; adeo ut illi etiam [qui] in rerum natura non dantur homines volantes aliaque innumera monstra nihilominus a vigilante tam affabre pingi animo sine multa meditatione non possint. Vigilanti quaeruntur, dormienti se offerunt. Necesse est igitur esse nescio quid in mente nostra architectans et harmonicum, quod a dijudicandis ideis liberatum se convertat ad componendas. Ratio autem reddenda est, cur in somnio vigilantis non meminerimus, at vigilantes somni. Phantasia non impedit somnum, sed judicium eum impedit, maxime reflexiones in seipsum, unde non potest aliquis etsi se ruperit dormire dum de dormiendo cogitat ut de Solimanno habet Scuderi in Ibraimo Bassa. Sed si phantasia occupetur imagine aliqua jucunda sequitur somnus. Mirum est qui fiat, quod quando meditabundi sumus, simul aliquid corpore agamus, ut scalpamus ungues, mordeamusve, ludamus digitis. Puto inde fieri, quod occupato judicio corpus ad libitum se exercet judicio etsi sciente, tamen non retinente, unde et qui in loquendo sunt occupatiores, et quasi immersi ludunt digitis aut alio modo, quanquam hoc et in nonnullis sit a prava consuetudine. Materia prima Aristotelis, cum Materia subtili Cartesii idem est. Utraque est divisibilis in infinitum. Utraque forma motuque per se caret, utraque formas recipit per motum. Utraque motum accipit a mente. Utraque in gyros quosdam formatur, nec major in Aristotelis quam Cartesii vorticibus soliditas. Uterque a motu habet soliditatem, quia nihil eum disturbat, etsi ipse Cartesius hanc soliditatis causam non assignaverit. Unusquisque gyrus actionem per motum impressum ob materiae continuitatem in alium gyrum propagat. Nam et Aristoteles non minus quam Cartesius aut Hobbius a solo motu gyrorum universalium omnia particularia derivant. Unde Aristoteles intelligentias non nisi gyris principalibus addidit, quia ex horum gyrorum concursibus actiones caeterorum sequantur. In eo lapsus Aristoteles, quod terram fecit centrum Mundi omniumque gyrationum. Sed hoc illi condonandum, quod philosophia nondum satis observationibus instructa esset. His ego jam adjungo, Materiam primam si quiescat esse nihil. Idque esse quod quidam Scholastici obscure dixere, Materiam primam etiam existentiam a forma habere. Hujus rei demonstratio est. Quia quidquid non sentitur, nihil est. In quo autem nulla varietas, id nec sentitur. Similiter: Si materia prima moveatur uno modo, id est in lineis parallelis, quiescere, et per consequens nihil esse. Omnia esse plena, quia materia prima et spatium idem est. Ergo omnem motum esse circularem aut ex circularibus compositum aut saltem in se redeuntem. Plures circulationes sibi invicem obstare, seu in se invicem agere. Plures circulationes conari coire in unam, seu corpora omnia tendere ad quietem, id est annihilationem. Si corpora sint sine mente, impossibile est motum fuisse aeternum. Ex circulationibus universalibus confligentibus fiunt particulares seu corpora. Materia actu dividitur in partes infinitas. Sunt in quolibet corpore dato creaturae infinitae. Omnia corpora inter se cohaerent. Distrahuntur quidem omnia ab omnibus, sed non sine renisu. Nullae sunt Atomi, seu corpora quorum partes nunquam distrahuntur. Duo sunt principia quibus motus variatur: compositiones conatuum et compositiones <- - -> Valde optandum est scientiam motuum in ordinem redigi ac demonstrari posse. Ac inprimis accurate discutiendum est deturne compositio conatuum rectilineorum, in unum rectilineum motum. Aut an duo rectilinei conatus simul sunt servabiles. Imo an stabiliri possit regula: Omnes conatus esse simul servabiles exceptis duobus contrariis, unde quies. lta ex composito recto et circulari fiet helicalis. Quid vero si sint conatus inaequales? nihilominus conservari poterunt. Eligetur aliud intermedium lineae genus. Pone conatum in ad esse fortiorem quam in ac, corpus a non movebitur in ab. Ponatur motus ac esse dimidiae celeritatis. Quando ergo corpus a pervenit in eg propter conatum ad, eodem tempore incidet in rectam ih propter conatum ac, et ita erit [in] intersectione rectarum eg, hi scilicet in f. Et ita de caeteris, unde linea ak. Hinc patet dari ex hoc principio omnigenam anguli sectionem, sed ageometricam. Quomodo potest admissa hac compositione conatuum oriri motus acceleratus? potest quoties corpus accipit duos conatus inaequales in plagam eandem. Ex hac conatuum compositione videtur sequi omnem motum esse compositum ex multis conatibus. Etiam rectilineum. Quod enim de uno rectilineo verum est, id de omnibus verum est. Et sequetur motum in qualibet recta compositum esse ex conatibus in infinitis. Quod fortasse verum est, imo videndum an demonstrabile ex natura mentis ex infinitis possibilibus determinantis ad datum. Quod movetur in recta ab, imo quod conatur in recta ab, conatur simul in recta ac et ad. Jam quod in recta ac id vicissim in recta ab et alia ad eam perpendiculari. Est autem semper conatus celerior in composita recta quam m componentibus, quia major hypotenusa subtensis. Quicquid ergo movetur in lineam quamcunque[,] conatur in plagas infinitas. Videndum tamen an hoc sit conciliabile cum motu in Mundo. Et videtur esse contra plenum. Duo conatus in eadem recta non augent celeritatem. Si corpus impingat in corpus antecedens, ab eo statim deseretur quia eius motus acceleratus. Videndum an reflexio et refractio possit aliter quam perpendicularibus conjunctis explicari, ut scilicet res nihilominus eodem recidat. Videtur defendi posse ex eodem principio compositorum conatuum, corpora reflecti potius quam quiescere. Cum enim in omni motu horsum sit conatus retrorsum, praevalebit nunc conatus retrorsum, quia par novus conatui horsum. Potest subordinatis sibi perpetuo diversis latoribus hoc ipsum repraesentari, ut corpus datum in omnes simul plagas conetur, non tamen nisi in unam moveatur, quod hactenus observatum nulli, ne Cartesio quidem. Si hanc compositionem conatuum sequimur, omnia fient addendo et subtrahendo, nihil tertium eligendo. Videtur ex illa compositione conatuum illud consequi, ut nulli destruantur, sed augeantur tantum aut minuantur. Unde reflexio et refractio. Aucto opposito minuitur huc tendens. Unde regulae reflexionis et refractionis. In mente omnes conatus durant, nec eligitur aliquis addendo aut subtrahendo, sed is qui est harmonikotatos. Geometria scribenda est sine motu, solo situ, vel loco seu distantia. Est enim recta situs puncti ad punctum. Caetera omnia rectarum compositiones. Hanc sequitur doctrina de productionibus vel linearum per motus, vel figurarum per sectiones. Ultima doctrina est productio motuum per motus. Ubi non de figura, sed vi et effectu. Si Corpus nihil aliud esset quam motus, transirent omnia per omnia, vel esset omnis propagatio sine oppositione. Omnis motus est compositio conatuum. Quicquid sentitur existit. Quicquid cogitatur cum conatu ad aliud existit. Quicquid sentitur existit. Indemonstrabilis. Quicquid existit sentitur. Demonstranda. Imo non quicquid sentitur existit, sed quicquid clare distincteque sentitur. Sensus est cogitatio alicuius cum voluntate alterius. Nihil aliud cogitatio quam sensus comparationis, aut brevius, sensus plurium simul aut unum in multis. Necesse est in cogitabilibus ipsis rationem esse cur sentiantur, id est cur existant, ea non est in singulorum cogitatione, erit ergo in pluribus. Ergo omnibus. Ergo in Mente, id est uno in multis. Ergo in Harmonia id est unitate plurimorum, seu diversitate identitate compensata. Deus autem est unus omnia. Corpus est id quod sentitur nec sentit. Corpus sentire est sentire multa simul. Cogitare possumus nos sentire (id est possumus cogitare) sensisse, sensuros esse. Sentire possumus nos cogitare et cogitasse, non nos cogitaturos. Sentire possumus nos sensisse. Cogitare est esse rationem mutationis, seu mutare seipsum. Idem esse rationem sui. Cogitare est indefinibile, item sentire, seu potius agere. Et tamen semel assumta reflectuntur in se. Quia cogitamus, scimus esse nos, quia agimus, esse aliud. Esse est omnia requisita sentiri. Requisitum est, quo non cogitato aliquid cogitari non potest. Esse dicendum est, cuius aliqua cogitabilis ratio est. Ego, Tu, ille: Ego est irresolubile. Tu est id quod ego sentio. Ille id quod ego cogito. Cum cogito statim me et aliud cogito. Vel: cum cogito statim sentio. Imo cum cogito statim multa cogito, et unum in multis. Quicquid sit illud cogito, quicquid illud sentio: certum est me sentire me et aliud, seu diversitatem. Aliquid cogitare est cogitare cogitationem. Ens cogitare, est cogitare sensum rationalem, harmonicum, conciliabilem. Vocabula irresolubilia id quod est, ego, et denique nomina nominativi casus aut verba indicativi modi praesentis temporis singularis numeri primae personae. Ita pro hac propositione corpus scntitur, substitui haec potest Corpus est id quod ego sentio. Imo resolvi ultra potest: sentio, sum sentiens. Sed sic non procedit, quia id quod hoc loco est accusativi casus, jam sum non construitur cum accusativo; nec participium. Ergo sic esset resolutio Corpus est aliquid cuius cgo sum sentiens. Puto obliquos caeteros omnes tandem resolvi in genitivum, id est attributi et subjecti conjunctionem. Est autem actio attributum commune duorum subjectorum, et mutatio attributa communis subjecti diversa. Cogitatio 1 jungit subjecta, motus attributa. Ratio cur aliquid sit, est, quia jam est; aut quia harmonicum est. Ex illo actiones corporum, ex hoc mentium. Videndum an hoc verum sit conatum conatui additum in eandem plagam facere perpetuam accelerationem. Fit utique motus isque hoc momento acceleratus. Videndum item an motus acceleratus vincat quemcumque fortiorem. Non puto, quia omnis reagens vicissim facit accelerationem, oppositi. Si duo corpora concurrant in eadem recta pari conatu, quiescerent ambo, si non nisi in ea recta conarentur. Sed conantur etiam in contrariam partem. Igitur verae meae demonstrationes dato conatu simplici. Idem potest simul continuo conari. Si uid ex i conetur in a conabitur simul in b et c, et cum in b simul in a et d, et cum in d simul in b et g, et cum in g simul in d et h, et cum in h simul in g et f, et cum in f simul in h et e, et cum in e simul in c et f, et cum in c simul in a et e. Ita rursus circulando sine fine perpetuo decremento. Hinc sequetur omne corpus in puncta usque seu in infinitum subdividi, omni puncto conante simul in omnes plagas. Vacuum tamen ita excludi non potest, etsi in infinitum assumantur orbes orbibus minores, aut statuantur orbes minores quolibet dato. Videndum an hinc sequatur aliquid posse magnitudinem seu ubique esse discontinuitatem, quia quodlibet separatim conatur. Si omnis motus rectilineus componitur ex duobus conatibus ad angulos rectos, componetur etiam ex duobus conatibus ad angulos acutos, nunquam obtusos; conatus enim est in alterum obtusi latus, id est acutus. Motus ia est ad motum ib ut est in quadrato diagonalis ad latus. Sed quomodo in obliqua compositione dicemus, esse ut diagonalis ad latus rhombi aequilateri. Videndum an idem simul possit intelligi ferri diversis latorum combinationibus. Videndum quid de conternationibus. An inter se conciliari possint combinationes et conternationes. Si veri hi conatus, omnia corpora contigua sunt continua. Reflexio mutua Hugeniana in pari conatu admittenda, sed magnitudinis discrimine, quia in utroque concurrentium. Nihil unquam de Mente humana clarius certiusque cognitum dicere ausim. Nulla hactenus de mente humana extitit demonstratio. Ego primus ausim dicere demonstrasse me Mentis naturam, incorruptibilitatem, sed hanc etiam corpora multa habent. Ergo conatuum omnium retentio, imo comparationum in iis, id est omnium sui statuum. Hoc facit mentem. Si quis negat hoc quod ego demonstravi corpus esse mentem certe fateri cogetur esse aliquid a caeteris corporibus toto coelo distinctum, et posse ex eo omnia mentis phaenomena clare distincteque explicari. Addita conscientia seu actione in seipsum seu deunculeitate quae in corporibus solum omnium conatuum retentoribus specificatur. Hoc uno admisso corpus datum non annihilari totum demonstratur. Manent conatus omnes in pari gradu; si hi manent, poterunt imposterum quoque manere alii omnes. Etiam Harmonia NB. est compositio conatuum sed simul veterum omnium. Motus non nisi ultimorum. Admiranda et inaudita. At certa demonstrata. Quia Cartesius uno solum modo contemplatus est mentem, ut ipse est, non simul ad eam a corporibus ascendit reflexione, ideo non ad intima penetravit. Potest mens orta esse, in loco concursus actionum omnium solium rectilinei. Certe ex actionibus siderum. Ipsa sidera nihil necesse est habere mentem. Nunc nullus est locus ubi sidera aequaliter concurrant, item locus ille unus est. Sed haec ex constituta Hypothesi Globulari specialius. Tentandum de Traduce. Quid si ova congenita seu mentes determinatae in iis? at quid de non parituris? An mentes illas ideo non perire, et aliis rebus servari suo tempore excludendas. An dicendum solam mentem posse aeque perfecte imprimere Triangulum aequilaterum alii corpori certo modo tangenti, et ita facere novam mentem. Idque explicandum ex constitutione globulorum. Quicquid aliquando conatum habet sine motu, mens est. Hoc corpus habet. Ergo. Nihil autem aget, donec de novo impellatur, nunc enim nec quam harmoniam eligat, habet. Hoc differunt actiones corporis a mente, quod in corpore non nisi postremi conatus considerantur, in mente retro omnes. Franciscus Wilhelmus Nulandius doctus sane, ut apparet et ingeniosus reprehendit in Cartesio quod assumserit, quicquid movetur circulariter conari a centro in tangente. Sed cum idem assumserint etiam Galilaeus et Hobbius[,] Cartesius excusandus est quod sumserit. At omnes debuissent demonstrare. Plurimum enim in hac propositione situm. Nulandius ait contrarium demonstrasse: examinabo. Ego contra demonstrasse videor nunc primum veritatem. In Hypothesi subdubitaveram. Ajo ergo si corpus a eodem tempore conatur in tribus rectis ab, cb, ae, quarum duae sint concurrentes in uno puncto b nempe ab, cb, faciant autem angulum minorem invicem quam ad tertiam ac, corpus a movebitur motu circulari. Si cogitetur unum punctum, id debet eodem tempore bis conari ad punctum b in diversis signis ejusdem instantis, nempe dum est in a et dum est in c quod c cogitandum tunc distare infinite parum. Erit sinus ac secans bc tangens ac. Sed si intelligatur esse integrum corpus ac motum in recta ac idem efficitur si eodem tempore impingat aliquid recta ab et recta cb quoniam enim punctum a conatur ex loco a videbitur simul in loco a et extra locum a, et ita e duobus locis eodem tempore et ita in tangente et secante impelli in b. Idem est, si sint duo sinus aut duo secantes si ab non est perpendicularis ad tangentem. Imo potest fieri ut ac non sit proprie tangens, quando non solum ac et c b non sunt perpendiculares, sed nec faciunt angulum eundem. Sed nihil obstat. Erit tamen motus circularis. Jam cum omnis motus circularis sit homogeneus, erit omnis cum conatu in tangente, secante, sinu. Pone corpus ef moveri in recta ef[,] eodem tempore incurrere conantia in eg et fg et Triangulum efg sit aequilaterum. Quid hic continget? non potest motus esse circularis, quia nec reddi ratio cur unum ex iis habeatur pro centro. Quid ergo dicemus. An annihilari. Cur obsecro. Quia conatus extingui necesse est. Imo necesse non est, possunt manere. At qui manent, si sine effectu. Erit ergo effectus atque actio quaedam. Ac quid aliud quam corpus propositum factum esse mentem. E et f conabuntur circa centrum g, e et g circa f, f et g circa e. Erit ergo quantum ob harmoniam ob renisum, quasi conatus esset circa centrum Trianguli. Ab eo momento cessabit compositio conatuum in unum motum, et sequetur compositio harmoniarum. Nota non tantum si quid conetur accedere ad punctum datum b in recta ab et cb simul, quo casu non potest; sed et quando conatur recedere iisdem rectis nec potest, semper aequidistantiam ob conatuum recessus impedimentum servabit. Trinitas. Mens CORPUS. MUNDUS. MENS. DEUS Spatium. Intellectus. Esse Figura. Imaginatio. Scire Motus Voluntas, Potentia Agere seu Conari Quemadmodum destructis creaturis superesset DEus ita destructo corpore superest Mens. Et uti DEus cogitat ea quae nullo sensu percipit, quia ex sua natura sequuntur, ita t Mens. Ut Mens de actu existentibus cogitans habet intellectum et voluntatem seu Affecum, ita DEus verbum et amorem. Si vero DEus non cogitaret sese actu existere cogitaret ane, sed nec perciperet, nec felicitatem haberet. Uti fieri non potest, quin DEus cogitet sese actu esse; ita fieri non potest quin mens ogitet sese actu esse. Mens et DEus non differunt nisi ut finitum et infinitum. Atque hoc est illud quod ex Magno Hippocrate dudum ingeniosissimus Sylvius observavit, facultates illas, dulcis, et acidi, et amari, et quas ille alias memorat, sparsas invicem non nocere in corpore, addo ego nec prodesse in medicamento; cum emineant tum demum notabilis efficaciae esse, hoc est ut ego interpretor, absorbere aut supplere posse. Addo: nullis experimentis intima corporum magis nosci posse, quam quae in dignoscendis transformandisque Saporibus instituantur, neque enim alia subtilius ratione corpus aliquod intimari nobis ipsis, totaque textura sui afficere sensus nostros, inde odores sequi[,] remotiores colores esse; Tactus qualitatum magnum discrimen esse, alias enim imperceptibili quadam subtilitate operari, huc calorem, frigus, tractionem, stupefactionem, vim corrosivam, et tot alias ex secundis occultisque quas vulgo vocant qualitatibus quas corpora in se invicem aut humanum interius exteriusque exercent; has proximo a saporibus loco habendas; esse alias ex illis vulgo nominatis secundis passivas magis, quibus corpora varie consistentia, fluida tenacia sunt, has cum sonorum generibus colorum utilitati postponendas. Postremas qualitates quas solas manifestas voco (quia non effectus earum tantum, sed et modus ac tota intimaque natura sentitur), magnitudinem, figuram et motum (quibus gravitas et signatura continentur) excutiendas. Hos debere servari in experimentis observationibusque instituendis gradus. Ego certe doleo deesse nobis, quem sperem in saporibus praestare posse, quod Boylius in coloribus illustri specimine faciendum ostendit. Eadem omnia in corporibus tum per se sumtis tum combinatis exploranda. Certa arte ac delectu in combinando opus. Caeterum omnes illas qualitates praeter eas quas manifestas vocavi, in certis exhausti et compressi (pro continentis et contenti varietatibus), rationibus consistere necesse est. Omnia et venena et medicamenta egregia aut valde exhausta aut valde compressa; ipsum Alcahest et Tinctura, si qua sint, illud magnum inane, haec substantia multo igne quasi intrusa velut praegnans, [quae] cum red-aperitur in se capacia corpora metalla imperfecta exonerare potest. Vix aliam mechanicam id est claram distinctamque rationem haec explicandi possibilem, publicatam certe nullam esse, intuenti accuratius satis patet. Unum addere necessitas jubet, video ingeniosissimos etiam viros, his vocabulis, Sulphuris, Mercurii, Salis, Acidi, Alcali etc. mira inconstantia et incertis et in omnem partem flexibilibus notionibus uti. Incredibilem hinc errorum et sophismatum segetem pullulascere tam aegre aliquando nisi principiis obstetur eradicandam, quam nuper notiones Scholasticorum; pati nos incertitudinis recidivam. Multos cum diu multumque in Aristotelis Galenique calidum et humidum et frigidum et siccum, vocabula certe intelligibilia (etsi saepe sine intellectu usurpata), debacchati sunt, et qualitates occultas salse irrisere[,] non nisi alia nomina magis etiam obscura et inexplicata, et magnam partem longe petitis quibusdam incertisque analogiis nixa afferre. Possent libri exemplis impleri, pauci recentiorum hunc scopulum vitarunt. Aut ergo abstinendum his vocabulis, nec nisi popularibus utendum, aut assignandae ipsis clarae quaedam et constantes definitones, et definitionis partium definitiones, donec incidatur in vocabula significationis notae. Quod antequam fiet optandum est nihil apellari salsum quam quod sal commune sapore refert, et acidum quam quod aceto vicinum est, et sulphureum quam quod sulphuris odorem et inflammabilitatem habet, et mercuriale quam quod et sublimari et in liquorem manus non madefacientem recolligi instar hydrargyri potest; et alkali, quam quod herbae kali cineribus vicinum et vitrificationibus aptum est. Cur obsecro sal appellas, quod nihil aliud salis habet, quam quod pulvis albus efficax aut quod liquore solubile, cur acidum, quod nihil aceti aliud habet, quam quod est liquor aliquis efficax ad sensum, perdens efficaciam sensibilem, si alteri ad sensum inefficaci (ut insipido, non corrosivo) liquori vel pulveri quem ideo alkali appellare solent confundatur. Quasi non eadem diversis collata modo ignava modo efficacia sint, aut quasi de intima corporum natura, et exhausti distentique, crassitiei ac tenuitatis gradu, in summa judicari nisi uno corpore cum multis aliis collato possit. Praevideo ego, ac repetens iterumque, iterumque monebo nec clavem particularium qualitatum corporumve apertum, nec methodum medendi solidam constitutum iri, quamdiu sic loquemur. Quemadmodum in Jurisprudentia alia sunt facti alia juris nomina, facti ut traditio, juris ut solutio; ita in Physica, alia sensus alia rationis. Acidum sensus attributum est si saporem intelligis; si nescio quod inexplicatum hactenus principium operationum in rebus jam hypotheseos sive theoriae rationisque vox est. Sed ut sensus attributa sentiri immediate, ita rationis appellationes clare distincteque cogitari debent posse. Cum autem praeter illas qualitates quas manifestas dixi: magnitudinem figuram et motum, et harum combinatione ortas amplitudine et figura et contentis variantes bullas separatis gyris velut in mundulos particulares efformatas, jam subtiliori jam crassiori (id est in gyros minores majoresve subdiviso) liquido quam circumjacentium corporum ratio fert plenas ac proinde fortissimo eorum nisu ad homogeneitatem restitutas; nihil propemodum satis clare hic intelligi possit. Ideo suadendum est, ut corpora quae sorbere videmus exhausta, quae exonerare sese, compressa; saltem magis eo quod sorbent, aut in quod exonerantur; appellemus, variosque exhausti ac distenti gradus inductione determinemus; cum reactiones videmus, utrum recipiat aut emittat non sentimus, judicium suspendamus, donec facta multorum experimentorum ejusdem variis reagentibus commixti collatione pertinaciam superemus tegentis se naturae. Quae tamen exper menta omnia quamdiu ad certos exhausti et compressi gradus non reduximus, pro certo habeamus nondum nos ullius corporis naturam satis recte cognovisse, nec ad illam perfectionem pervenisse ut quod solum scientiae hic indicium imo finis est, ex experimentis praeteritis praedicere possimus futura. Quod in Arithmeticis et Geometricis, in Astronomicis, in Opticis, in Staticis et Hydrostaticis, in re morali et civili, in magna mechanicarum scientiarum parte sic satis consecuti sumus; atque utinam in re medica similis certitudinis tenuem umbram adepti essemus. Spes tamen est paucis annis magnos progressus fieri posse, postquam nunc tandem aliquando in medio positam habemus clavem quandam infallibilem, elementaque corporum prima irrefragabilia infinitis phaenomenis experimentisque explicandis producendis, si sagacitas ordoque accedant, satisfactura. Et sane ut concludam mea haec qualiacunque etiam Medicis nonnullis ingeniosis ac peritis ita facilia ac lucida visa sunt, ut sequi solicite et particularibus applicare diligenter sibi serio proposuerunt nec dubito plures cum primum perceperint commoditatem probaturos. Possibilis est Liquor Alcahest, et corpus agens sine reactione, si sola celeritate motus agat, non emittendo aut sorbendo: Pone ex subtilissimis partibus varie ab aethere agitatis constare utique omnia solvet, sed possunt diversi generis esse Liquores Alcahest aliorum atque aliorum gyrorum, corpora variis modis ac proinde in diversi generis hypostases, solventes. Neque ergo hac solutione prodeuntia pro principiis habenda sunt. Adde celerrimo motu fieri posse, ut corpus seipsum solvat, vel quod idem est ab aëre aut aethere solvatur. Huc nota quae Graecus ille narrat, de molae genere aurum per se in SATURN redigente, et si diutius relinqueres, in pulverem. Et tale quippiam rationi consentaneum judico fieri Polyspasto scalari quod optime repraesentat Catenam Universi.